In C. Iulii Caesaris Commentarios Henrici Glareani, Iohannis Rhellicani et Iohannis Rosseti Annotationes
Édition (Latin)
Édition: Kevin Bovier, Clemens Schlip, David Amherdt
1/ Extrait des Annotationes d’Henri Glaréan sur la langue gauloise / Auszug aus den Annotationes des Heinrich Glarean (über die gallische Sprache)
Glareanus, In C. Iulii Caesaris Rom. imperatoris commentarios de bello Gallico ac civili [...] Annotationes, nunc ab autore diligenter revisae et auctae, Friburgi Brisgoiae, Stephanus Melechus Gravius, 1544, p. 17-22.
Hi omnes lingua, institutis.
Lingua Gallorum multis de causis creditur ea esse, qua hodie Rhenus utitur, maximeque Helvetii et Sequani Rhenani. Primum enim constat C. Caesarem bello Gallico per interpretem locutum cum Gallis. Deinde eam quidem linguam, qua hodie Francia utitur, Romanam esse, quanquam corruptam nemini est dubium, quippe adhuc de prisca lingua Gallica innumeras retinentem dictiones. Non igitur Francica lingua olim Galli locuti sunt, sed alia. Verisimilimum autem est ea locutos lingua, qua adhuc ii Galli utuntur, qui Francice non loquuntur, ut omnes populi citra Rhenum, proximi tamen Rheno, Helvetii, Rauraci, Sequani, Elsatici, Tribocchi, Vangiones et fere tota Belgica. Nec mirum hoc videri potest ei, qui considerat populum Romanum suos exercitus frequenter in Gallia habuisse, atque adeo in Galliae foecundiore parte, diutiusque pressam, quam nunc Franci inhabitant Galliae partem, servitute Romanorum. Rhenus quippe et Germania citius a Romanis quam Gallia alia defecerunt. Ideoque factum est, ut Romani non potuerint suam in Germania ac regionibus Rheni ita celebrem facere ac velut propagare linguam, ut in reliqua Gallia, Hispania et Italia fecerunt. Neque nihil ad rem facit, quod praetores Romani ius non dabant, nisi sua lingua, et miles Romanus aegre cum plebe alia quam sua lingua loquebatur. Itaque coacta est misera plebs Romanam discere linguam, sed male, sed mutilate, sed ita ut in ea ubique priscae linguae vestigia invenias, Latinae vero sonum in thematis audias, imo priscae accentus aliquot, voculationem, pronuntiationem, praeteritorum perfectorum per habui periphraseis, articulos item quos Latina lingua non habet. Denique plurima nominum themata, qualia sunt ignis, pulvinar, arma, civis, lorica, galea, gladius, sepes, tunica, accipiter, pelvis, pastillus, scamnum, cancer, caper, campana, mamilla, vexillum, calcar, dives, thorax, manipulus. Et verborum, ut dimitto, frico, occido, careo, lacero. Sed plane ineptus videar, si ea omnia persequi velim, quae iustum requirerent volumen. Cum ante annos aliquot Lutetiae degerem, erat in sodalitio nostro Iaspar Alphaeus Sylvanus, egregii iudicii ac eruditionis non proletariae vir, qui in chartula propemodum ducenta vocabula ab se notata mihi monstrabat, priscae nostrae linguae, quae Parisienses etiamnum hodie in mutila ista lingua haberent. Unde satis liquet Helvetiorum linguam ac Rheni vere Gallicam, nisi quantum Germani quaedam miscuerunt, maxime infra Argentinam. Spirae enim, Vormatiae, Moguntiae ac in circumiacentibus ea Rheni parte populis mixtus est sermo ex Germanica ac Celtica linguis. Neque enim pure Germanice, neque pure Celtice loquuntur. Helvetii autem, Rauraci, Sequani Rheno proximi, Brisgoenses ac Elsatici magna ex parte mere Celtice loquuntur. Non mirum igitur quod scriptum reliquerit divus Hieronymus, Galatas, ad quos scripsit divus Paulus quique a Celtis descenderunt, ut author est Livius libro VIII quartae decados, eadem locutos suo tempore lingua, qua Treviri utebantur. Quis autem nescit Trevirorum linguam antiquam esse, nec multo a Germanorum lingua diversam? Etsi concedi oportet, quod Strabo ait libro VII Germaniae vocabulum Romanorum esse, quam aliam causam fuisse credimus Romanis, quod eos Germanos appellarint, quam quod vel lingua et moribus magnam cum Gallis haberent communionem? Vel quod quidam non absurde argumentantur, ab ipsa inter ipsos appellatione? Fratres enim sese etiamnum hac tempestate in rebus seriis ac bellis vocant. Id Romani sive per se de Germanis resciverint, sive a Gallis didicerint, parum constat, neque huius est negocii. Nos enim hic de Gallorum linguis tractamus, inter quas, ut Caesar ait, differentia aliqua fuit, ut etiamnum hodie est. Celtae enim perpetuo habent s, ubi Belgae t, ut Wasser Watter, Gross Grott, dass dat. De Aquitanorum lingua, ut Celticae et Belgicae vel conveniat vel discrepet nihil nobis constat. Existimamus autem eam totam sublatam, cum multae nationes adhuc Celticam habeant, multae Belgicam. Celticam, ut diximus, Helvetii et proximi sub eis ad Rhenum populi. Belgicam ipsi Belgae qua Rhenum contingunt et Oceanum Germanicum, quicquid sub Agrippina Colonia, Clivenses, Geldrenses, Brabanti, Flandri, Iuliacenses, Hollandi, Selandi et in Germania Westphali et Saxones aliqua parte. Nihil tamen impedit quin communi appellatione eadem ac una nominetur, quanquam non usquequaque eadem, sed paululum variata, id quod in Graeca lingua quoque accidit. Porro id non est parvum argumentum Helvetiorum linguam vere esse Gallicam, quod Latini authores multa Gallicae linguae vocabula recensent, quae etiamnum in Helvetiorum sunt lingua, quanquam a Romanis scriptoribus partim male scripta, partim male percepta, utpote quae quod barbara non magnopere curarent ac obiter duntaxat in operibus recenserent. Quae tamen ipsa nobis argumento sunt Gallicam linguam in aliqua apud eos fuisse existimatione. Itaque Caesar Gallorum propria et maxime Helvetiorum nomina mire torsit, omissis saepe ac mutatis literis aliquot, ut Latinae declinationi apta fierent, de quibus paulo post dicturi sumus. Idem Plinius fecit qui Gallus fuit ex ipsa adeo Gallia Cisalpina, ut Romani loquuntur, natus, quem nostram scisse linguam non est dubium ac eam magni fecisse, quippe qui in tam nobile de natura opus toties inserere voluerit. Ea tamen verba temporum iniuria adhuc magis depravata apud eum leguntur, nemine de ea lingua ab mille annis curante. Ita libro xviii capitulo xviii, aratra rotulis instructa, Gallicum inventum Pflůgrat recte nominavit. Ubi tamen codices plummarat, alii planarat habent. Quidam in planetas, ut se prorsus ineptos ostenderent, mutarunt. Apud eundem libro iii capitulo xvi, Bodincum padum Gallica lingua a Liguribus dictum ait, quod significet fundo carentem, et Bodincomagum oppidum eodem tractu esse. Helvetiorum lingua vocat Bodenmangel. Padum item a picea arbore, quam Galli ita vocent, nominatum; Paech vult dicere, quod adhuc manet in nostra lingua. Ita apud Suetonium in Galba, praepinguis Gallice Galb intelligitur, sed vitulus potius. Nam ita praepinguem ac obesum hominem per iocum vitulum vocamus. Et Beco Rostrum apud eundem in Vitellio adhuc habent Belgae nostra aetate in sua lingua. Helvetii verbum inde Becken, id est, rostro ferire. Multa his similia enumerat D. Aegidius Tschudus, vir clarissimus apud Helvetios, mihi non affinitate tantum iunctus, sed eodem etiam studiorum amore, in libro de Rhaetiae antiquitate et tractu Alpinarum gentium, ubi Strabonis, Plinii, Livii aliorumque classicorum scriptorum locos plurimos dignissime tractat. Quem in his annotationibus saepe in testimonium adducemus, neque id immerito; visa enim tractat et summo iudicio librata maximoque labore inventa, quae ab mille annis neminem tractasse novimus. Accedit huc, quod Plinius ait Gallos medullam Margam vocare et Germanos anserem Ganzam, quae duo vocabula adhuc manent in utraque lingua. Francorum autem hodierna lingua ex duabus linguis est, ex prisca Celtica et Romana. In qua Romana tamen, quod ad themata attinet, dominatur.
2/ Extrait des Annotationes de Johannes Rhellicanus sur le pagus Tigurinus et Zurich / Auszug aus den Annotationes des Johannes Rhellicanus (über den pagus Tigurinus und Zürich)
Rhellicanus, In C. Iulii Caesaris dictatoris viri disertissimi, et Auli Hirtii, seu Oppii, Commentaria de bello Gallico, civili Pompeiano, Alexandrino, Africano et Hispaniensi, Annotationes [...], Basileae, Hieronymus Curio, 1543, p. 36-42, 56.
Is pagus appellabatur Tigurinus.
Pagum Caesar id appellare videtur, quod Italorum et Gallorum vulgus voce parum Latina canthonem vocant, quoties de Helvetiorum pagis mentionem faciunt; metaphora nimirum a canthis, id est ferreis rotarum extremitatibus seu oris, sumpta. Unde autem pagus in hoc significatu, quo Caesar hic utitur, dicatur, post Sextum Pompeium Festum, D. Glareanus, Helvetiae nostrae civitatis ornamentum perpetuum, hisce versibus planum facit:
Et Graeci πηγήν, pagum fortasse Latini
Totius fluvii sulcos dixere propinquos
Et villas iuxta positas vicosque casasque.
Non etenim credo pro vico dicere pagum,
Scripta monent aliud testisque adducitur hostis.
Haec ille. Caeterum quia plerique Gallicarum antiquitatum expositores Tigurinum pagum eum tractum esse putant in Helvetiis, quem Thuregium oppidum complectitur cum suo agro et unus Rhenanus aliam Tigurinorum veterum sedem statuit, principio huius argumenta pensitabimus ac deinde, ne parum gratus alumnus censeri queam, in patriae nostrae laudem ea subnectemus, quae ad illius celebritatem facere videntur, nempe originem, progressum et praesentis reipublicae statum. Ut ergo pace tanti viri ac mihi ob eruditionem ac pietatem omnibus modis suspiciendi, dicam quae sentio: argumenta eius (quae mihi saltem videre licuit) invalida esse videntur. Nam quod primum existimat veterum Tigurinorum sedes ibi fuisse, ubi nunc Urienses habitant et pagum etiamnum ob id Uri mutilata voce quasi Tiguri nominari. Duplici ratione refelli potest: una quod ii qui etymologiam vocum quarumlibet venantur plerumque et fallunt et falluntur, praesertim in longo usu antiquitatis vocabulis et rerum ac hominum mutationibus; altera quod Uriani pagi situs ipse testatur tam populosam nationem isthic nunquam habitasse, qualem Tigurinorum fuisse ex rei circunstantiis apparet. Quum enim Caesar paulo post scribat, patrum suorum memoria, L. Cassium consulem a Tigurinis occisum et eius exercitum sub iugum missum esse. Non contemnendam hominum manum fuisse oportet, quippe quae tam insignem consulari exercitui calamitatem inferret. Quae sane multitudo in tantis angustiis (quantas Urianorum esse memorant) locum habitandi idoneum non habuisset. Ut taceam interim, quod vero simile est, tunc temporis meram isthic solitudinem fuisse, aut saltem perpaucos pastores, imo viarum trans alpeis ducentium grassatores ea loca inhabitasse. Ad quam coniecturam stabiliendam Helvetiorum annales faciunt, qui tradunt Urienseis ab Hunis originem trahere, qui illic consederint, quando Gothi, Huni et Vandali in Italiam irruperunt, atque inibi terram incultam et sylvosam colere coepisse. Huc etiam facit quod cum Caesar infra Helvetios devictos domum a se remissos propter agri bonitatem, tum Strabo libro 7 eosdem in campestribus, non montanis locis habitasse narrat. Proinde quando Uriana regio et montuosa et, praeter boum pascua, nec frumentum, nec vinum ferat, vix adducar, ut credam adeo illustrem Helvetiorum pagum in tam sterili tractu egisse. Deinde nec hoc satis firmum argumentum eam ob causam Tigurinos in Uriensium tractu habitasse, quod sedibus suis pulsi novas quaererent, dum se Cimbris coniungerent. Etenim Strabo libro 7 Tigurinos et Tuginos (sic enim legendum aestimo) a Cimbris tantum in belli societatem solicitatos esse scribit. Nec ipse tantummodo, verumetiam Eutropius et Orosius tradunt Tigurinos et Ambrones cis alpeis a Romanis ad internecionem occisos. Unde duo colliguntur, unum quod vero simile sit, ultro quosdam ex Tigurinis se Cimbris solicitantibus coniunxisse, nec sedibus suis pulsos; eo quod Strabo ait Cimbros se inter Elvetios praecipue ad Tigurinos et Tuginos contulisse. Alterum quod nec postea novas sedes inquisiverint, quum ad unum omnes interierant, qui se Cimbris coniunxerant.
Sed dices nunc, plus ne ergo aliorum sententia tibi arridet, quam opinantur veterum Tigurinorum sedeis ibi fuisse, ubi nunc Zurichinorum ditio est et qui pagus etiamnum primas inter Helvetios tenet? Maxime. Nam sive quis nominis ἔτυμον, loci et tractus totius situm et vetera urbis monumenta respiciat, nec nobis probabilia argumenta desunt. Principio enim duae maioris oppidi partes a pago denominantur, nempe superior et inferior pagus, Germanice uff dorff, inn nider dorff. Quod si autem Tigurinarum rerum peritus quispiam contenderit oppidum recentius videri, quam ut Iulii Caesaris saeculo fuerit, illius sententiam non admodum improbavero. Est enim pagus paulo infra Thuregum, cui prisco oppido Germanice Altstetten nomen; sub quo ad sinistram in montana eundo circiter dimidium miliare alius pagus est nomine Urdorph, cuius argumentum propius ad Latinam denominationem Tigurinus pagus accedit, quasi dicas Tigurdorph, voce ab initio truncata. Si cui ergo placet aliam Tigurini pagi sedem fuisse, quam ubi nunc Tigurum urbs est, in iam dictis locis citius fuisse crediderim quam apud Urios. Non enim longe a Thermis Helvetiorum, Urdorphum distat, ubi veterum Helvetiorum municipium (Rhenano authore) fuit. Adhaec praeter alia vetustatis inditia, praegrandis castri ruinae illic visuntur una cum fornice, quam vulgus nostrate vinariam ethnicorum cellam (Germanice den heiden Keller) nominat. Unde verisimile est Alemannos ut Vindonissam sic et illas structuras demolitos esse et Tigurinum pagum vel ex Gallicae vel Latinae linguae etymo in Germanicam linguam deflexum esse a novis incolis, perinde ut Vindonissae et Augustae Rauracorum evenit. Utut autem coniecturae istae se habeant, dubium mihi non est, quin Tigurinus pagus in eo tractu fuerit, ubi nunc Zurichinorum ager est et oppidum. Etenim Germanorum nomenclatura a Latino vocabulo non multum abludit. Sive enim Latine Thuregum, sive Thuricum, sive Tigurinus appelletur pagus, certe vox Zurich illas nomenclaturas aliqua ex parte refert, quasi dicas Thurich vel Tigurich. Nam quod Glareanus noster oppidum Tigurum vocat, terminatione analogica urbium et metri causa, potius quam authoritate scriptoris alicuius Latini fecisse videtur. Vero enim simile cum oppidum tum populum eadem appellatione appellatos, quemadmodum et Parisii et Mediomatrices, ita ut si quid in oppido factum, Tigurinis gestum diceretur, sicuti Parisiis et Mediomatricibus. Deinde si quis Zurichinae ditionis situm, commoditatem et amoenitatem consideret, hanc sedem priscis Tigurinis non indignam fuisse affirmaverit. Praeter quam enim quod frugum, pascuorum, frumentorum, vini et fructuum suavissimorum ferax est, quatuor piscosissimos lacus habet, Tigurinum, Gryphensem, Pfephicensem et Catilacum. Zurichinus autem, ut omnium maximus ita et commodissimus est propter merces, quae ex Insubribus, Suiteris, Uriis et Glareanis importantur et vicissim ex Tigurinis exportantur. Ad quam commoditatem Limagus fluvius (quem lacus in oppidi faucibus effundit et qui eandem intersecat mediam) plurimum facit. Hinc enim sit, ut frumenta, vina et aliae merces recta navibus imponi queant. Eiusdem praeterea lacus ac fluvii beneficio cives Tigurini commodissime et materiantur et lignantur. Ad quam rem non parum facit etiam Sila fluviolus qui, ex montanis ortus sub ipso Tiguro minore, se in Limagum effundens, materiae ac lignorum omnis generis copiam sub ver et autumnum ex nivibus montium liquefactis inundans, civibus iisdem advectat. Quorum utrunque ni fieret, Tigurini magna utriusque rei penuria laborarent. Ne dicam interim quod Limagus fluvius limpidissimus in urbe duobus pontibus stratus et praegrandibus duabus rotis ad aquandum instructus, praeter aquae usum varium et pisces lacuinis meliores, oculos mire pascit et deambulacra commodissima suppeditat. Nec is solum, verumetiam area innumeris tiliis consita et in edito minoris oppidi loco sita omnis generis ludorum materiam praebet. Isthic enim disco, cursu, luctu et arcu certatur; et chorea in nuptialibus solennitatibus ducitur. Eadem amoenitas utroque Tiguro et maiore et minore exeuntibus occurrit. Ante illud enim fossa praealta et bene longa est, in qua cervi pascentes lusitant. In latere autem eius deambulandi locus est amoenissimus, sive arbores in eo varias, sive e regione vineta et sylvosos spectes colles. Ante hoc autem fossa non feris cicuratis, sed aquis et piscibus plena, ac itidem locus ad deambulandum et pascendum oculos idoneus est. Isthic enim carpiones et alios pisces lusitanteis; ex opposito prata virentia ac in suprema parte lacum Tigurinum videas. Ad haec aliae duae tiliae extra idem oppidum in iaculatoria Bombardariorum area consitae miraque arte inflexae ac instructae sunt, ut in aestate aliquot in mensis super eas discumbere et adeo tute convivari liceat, ut flexuosi rami in cacumine colligati vel Sirii aestum arcere queant.
Postremo ne quis rem solis coniecturalibus argumentis agi putet, age chronicorum Tigurinae urbis testimonia adducamus. Ludovicus itaque cognomine Pius in dotatione coenobii Abbatissani in minore Tiguro Thuregum Curtem (sic enim scribae tunc temporis corrupte cortem, villam seu castellum, ut ex aliis similibus diplomatis apparet, vocabant) suam et pagum Zurichum una cum omnibus adiacentibus et ad illum pertinentibus in ducatu Allemannico situm, vocat. Quod factum est a Christi nativitate circiter annum 800 et 14. Rursus in alio instrumento confirmationis donativi, monasterium Abbatissanum dicitur a Carolo in pago Zurichgauense constructum; quod datum est 4 calendas Martias, anno incarnationis Dominicae DCCCLXXXIII, indictione prima, anno autem imperii piissimi imperatoris Caroli tertio. Actum vero hoc est ad Ulmam Curtem imperialem in Dei nomine feliciter, amen. Porro Carolum illum cognomento Crassum dictum fuisse ex temporum supputatione colligere licet. Is nanque anno Domini DCCCLXXVII regnare coepit. Et quanquam haec testimonia apud pium, aequum et candidum lectorem satis roboris habitura non diffidam, ut credat pagum Tigurinum ibi olim fuisse, ubi nunc Zurichina urbs et ditio est, tamen maioris firmamenti ac evidentiae causa non pigebit nos plura addere.
[Rhellicanus deinde de Tigurina historia amplissime disserit, hos titulos utens:
De fundatione urbis Tigurinae
De prisca Tigurinae urbis republica et magistratu
Quibus de causis Tigurini se Helvetico foederi iunxerint
Dis ist ein Copi, wie verr die muntz unsers Gotzhus zum Frouuenmunster gan sol. / In hoc exemplari continetur, quousque monasterii nostri Abbatissani moneta accipienda sit
De duobus monasteriis Tigurinae urbis
De maiori monasterio et canonicorum collegio seorsim cum copiosius tum clarius]
Sed heus tu, diceret aliquis, adeo ne instituti tui oblitus es Rhelicane, ut annotationes professus, historiam aut encomium scribere incipias et ἀπροσδιόνυσα tractes? Bona verba, quaeso. Non enim aut in patriam meam amor aut styli ardor me ita transversum rapuit; qui propositi mei pulchre meminerim. Quum namque in quaestionem ventum sit, ubi nam Tigurinus pagus (cuius Caesar meminit) in Helvetiis situs fuerit, ac ego Zurichinum tractum fuisse contendam; pluribus id coniecturis, argumentis et circumstantiis rei indicandum fuit. Proinde candidus ac aequus lector veniam mihi dabit, si annotandi limites egressus, commentaria scribere coepi. Siquidem (ni fallor) iam ex nominis argumento, veterum annalibus, loci situ ac ditionis latitudine constat, hunc eundem Zurchinorum tractum Iulii Caesaris tempestate pagum Tigurinum appellatum esse. Hoc igitur quum pro nostra virili epichirematis quam plurimis ostenderimus, par est iam, ut post praelongam digressionem ad institutum revertamur.
3/ Extraits du Libellus variarum lectionum de Jean Rosset / Auszug aus dem Libellus variarum lectionum von Jean Rosset
Iulii Caesaris Commentarii, post omnes omnium editiones accurata sedulitate et summa denuo vigilantia ex multorum tam veterum, quam neotericorum exemplarium collatione emendati et studiosissime recogniti a Ioanne Rosseto Aurimontano. Hisce, cum locorum, urbium et populorum nominibus et expositionibus, ac item rerum et verborum copiosissimo indice, accessit variarum lectionum libellus perquam utilis, eodem Rosseto collectore, Lausannae, Johannes Probus, 1571, fol. Mm i ro-vo.
Ioan. Rossetus lectori s.
Ut facilius possis, amice lector, locos ambiguos et varias lectiones consulere, disposui ordine omnes varias lectiones, tam quae in margine numeris, quam quae in contextu solo asterisco notatae fuerunt. Numerus primus notam variarum lectionum, secundus paginam, tertius versum significat. Porro ut intelligas, quinam auctores ita vel ita legant et cuiusnam auctoris sint lectiones:
A. denotabit Aldinum codicem.
B. Michaelis Bruti.
C. Carrariensem, qui manuscriptus et antiquissimus est.
F. Impressum 60. abhinc annis Florentiae.
G. Gryphii minimae formae, qui excusus est Lugduni.
P. Parisiensem Roberti Stephani.
R. Veterem codicem impressum Romae anno 1472.
V. Codicem ab Antonio Vincentio impressum Lugduni 1557.
Cum vero asteriscus in fine notabitur, scies locum diligenter perpendendum et non leviter praetereundum esse.
Libro primo.
[Caes. Gall. 1,2,3 (ed. 1571, p. 1): Id hoc facilius eis persuasit, * quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia * lacu Lemano et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.]
1. Pag. 1. vers. 30 Quod undique loci natura tuti Helvetii continentur. Vox tuti abest a libris Vaticani, Bruti et Manutii. Pro continentur autem legebat Octavius Pantagathus contineantur. V. et R. continerentur et vocem tuti.
2. [1.] 33. Lacu Lemano. Lemanno, per duo n scriptum esse in Vaticano exemplari et B. eamque scripturam confirmat Plinii vetustus codex Vaticanus.
[…]
[Caes. Gall. 1,12,1 (ed. 1571, p. 4): Flumen est Arar, quod per fines Aeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili * lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, iudicari non possit.]
[5.] [4.] 23. Incredibili lenitate. Incredibili lenitate. Ita Lucretius 4: Quod superest, ubi tam volucri haec lenitate feruntur. Nihil minus Arari videtur convenire, quam lenitas, nimia vero lenitate fieri aliquando potest, ut visus fallatur. C.*
[…]
[Caes. Gall. 1,47,4 (ed. 1571, p. 16): commodissimum visum est M. Valerium Procilium, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adolescentem (cuius pater a C. Valerio Flaco civitate donatus erat) et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis caussa non esset, ad eum mittere et M. * Titium, qui hospitio Ariovisti usus erat.]
32. [16.] 35. M. Titium. R. Marium. Libri veteres habent Mettium, et in argenteo nummo C. Caesaris (ut inquit Brutus) M. METTIN.
[…]
Lib[ro] secund[o].
[Caes. Gall. 2,7,1 (ed. 1571, p. 21): Eo de media nocte Caesar, iisdem ducibus usus, qui nuncii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios * et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit.]
39. 21. 4. Baleares. Baliares ex vetusti lapidis auctoritate scribendum, quomodo apud Graecos Baliarides scribi animadvertit Bru[tus]. Inde Baliaricus, ut est in eodem lapide, dictus Metellus.*