De indicibus librorum, pars 2

Edition (Latein)

Indices copiosos et accurato alphabeti ordine in prolixiora praesertim volumina conscribi, maxima nuper studiorum utilitate, a divino vere typis excudendi libros invento, receptum est; idque tanto applausu, ut iidem libri quibus index accesserit, a plaerisque studiosis (illis certe omnibus qui utilitatem potius quam formam spectant) aliis utcunque eleganter ubicunque excusis non immerito praeferantur. Laudo hac in re Germanorum diligentiam, qua Gallos, Italos et Hispanos longe vincunt. Illi enim plurimos nullis indicibus, perpaucos adiectis quidem illis sed nimis brevibus, codices emiserunt. Mihi profecto in vita tam brevi et tanta studiorum varietate versantibus necessarii videntur librorum indices, non minus quam in trivio Mercurius, sive ut reminiscatur quae quis legerit, sive ut nova primum inveniat. Negligentia enim quorundam, qui indicibus freti, inventariis, regestis et margaritis suis (sic ob insignem utilitatem appellant) integras authorum tractationes ordine et methodo non legunt, laudes eorum non infringit, cum nusquam excellentia et usus rerum propter imperitorum aut improborum hominum abusum imminuatur aut vituperetur.

Porro methodus qua quis brevissimo tempore et ordine optimo indices conficiat, huiusmodi est. Quaecunque in indicem referre libuerit, omnia ut primum se obtulerint, nulla ordinis ratione habita in charta describantur, ab altera tantum facie, ut altera nuda relinquatur. Res sive sententia quaelibet separata, versum novum incipiat. Quod si dictio etiam, cuius principalem literam aut significationem aut argumentum disponendo sequeris, ab initio sententiae fuerit ubi plura sunt verba (in singulis enim non opus est) bene habet; sin minus, maiuscula litera vel quovis signo, ut atramento subducto aliove, notetur inter describendum ne qua deinde inter disponendum confusio oboriatur. Tandem omnia descripta forfice dissecabis, dissecta quo volueris ordine divides, primum in maiores partes, deinde subdivides semel aut iterum, vel quotiescunque opus fuerit. Aliqui, dissectis omnibus, demum disponunt; alii inter dissecandum statim primam divisionem perficiunt, dum singulas schedulas in fine singularum dissectionis mucrone forficis apprehensas digerunt per diversa mensae loca aut vascula per mensam disposita. Ubi plurimae schedulae fuerint, saepius subdividere suaserim; sic enim omnia facilius et minori confusione peragentur neque toties loco movendae erunt schedulae, ut aliae aliis ordinis gratia concedant, quam si quis prima statim aut secunda divisione omnia in iustum et postremae diligentiae ordinem anxie redigere satagat. Cum autem primam primae partis subdivisionem aggredi volueris, reliquas seorsim omnes in vasa aliqua aut inter librorum folia repone; atque ita partem primam subdividendo in ordinem quem volueris reducito; ordinatam vel statim describito si opus sit, vel si prima descriptio satis bene habeat, quod potius fuerit, agglutinato tantum, glutine ex farina; cui si nullam xylocollam aut fabrile glutinum miscueris, facilius relines aut removebis agglutinata, madefacta aqua, sicubi erratum sit aut alioquin in alium usum de novo ordine cogites; quam ob causam nonnulli in unam chartae faciem solum agglutinare malunt, ut cum libuerit, denuo discindant.

[…]

Hoc certe testari possum, nosse me doctos aliquot homines, qui hanc dividendi commoditatem omnibus fere studiis suis adhibeant et sive scribendum eis aliquid, sive docendum publice fuerit, materiam sermonis congestam et rudem hoc modo disponant; sive materiam recens accumulaverint, sive olim conquisitam distinctis per locos schedulis non agglutinatis in usum reservent, ut cum opus fuerit ad quodcunque argumentum tractandum depromant et ex multis, quae in praesentia potissimum ad institutum facere videntur, eligant, aciculis configant suoque modo ad quam voluerint partium orationis oeconomiam disponant et quae videntur describant aut pro arbitrio utantur et in suum rursus locum recondant. Materia autem colligitur partim describendo, quae quis paulatim inter legendum observaverit; partim dissectis authorum communibus locis aliisve libris, ad quod efficiendum duobus exemplaribus opus est, quorum unius prima facies, alterius secunda deleatur atramento vel rubrica, ut ex duobus rursus unum veluti exemplar fiat. Hac methodo ad multa profecto laboris compendia et varias studiorum commoditates uti licebit. Verum haec satis, praeter institutum. Compulit me certe ad hanc digressionem insignis rei utilitas et quam nisi expertus nemo facile quanti facienda sit aestimaverit. Non solum enim tempori hoc modo parcitur et labori taedioque scribendi (adde quod per alios quoque duos pluresve simul in omnibus, id est, describendo, digerendo et agglutinando iuvari quis poterit), sed ad ordinem rerum et verborum, ut quam exquisitissime fiat, necessarius propemodum hic modus est. Verum ipse usus artis magister et his quae diximus recte uti et nova insuper invenire docebit. Nunc revertamur unde digressi sumus.

Indices copiosi et memoratu digni (minores enim, qui innumeri propemodum sunt et minus utiles, praetereo) alii ad certa studiorum genera pertinent, ut quem nuper optimus et doctissimus philosophus felicis memoriae Hieronymus Gemusaeus in omnia Galeni Latina opera diligentissime confecit, quem ex Frobeniana officina Basileae prodiverunt. Habent et iurisconsulti multas et maximas margaritas suas, et concordantias aliosque indices theologi, quos suo loco non tacebimus; in praesentia paucos tantum, qui occurrent, nominabimus. Nullus enim fere liber est, qui non varia quaedam contineat, sive argumento ita ferente, cum magna in multis scientiis et studiis affinitas sit, sive per imperitiam scriptorum. Nam Aristoteles et alii doctiores ex antiquis philosophis nihil fere alienum ei quam ex professo tradunt scientiae admiscent, sed quam maxime intra eius limites se continent; posteriores vero multi et imperitiores temere ab uno genere in aliud transeunt, unde magna confusio, iactura temporis et discendi difficultas oboritur et methodi fructus omnis amittitur. Alii vero indices, qui hic maxime numerandi erant, ad grammaticos, philologos et variarum rerum scriptores pertinent.

[…]

Conradus Pellicanus, praeceptor noster, vir diligentissimus et de bonis literis, sacris praesertim, optime meritus, indices Basileae collegit in Tertullianum, Hilarium, Ecclesiasticam ac Tripartitam historiam, omnia opera Hieronymi et triplicem in naturalem historiam Plinii. Et apud nos in Vetus ac Novum Testamentum, argumenti magis quam verborum ratione habita; et in alios quosdam libros.

Florentinus Burgoinus Parisiensis Franciscanus, indicem omnium insigniter a D. Augustino dictorum auxit. Frobenianae aeditioni operum D. Augustini, ut plaerisque aliis ex illa officina libris, index copiosissimus annectitur; qualis nunc in mentem venit, qui in Antonii Musae Brasavoli commentarios in Aphorismos Hippocratis ex eadem prodivit; item in Ioan. Ruellii stirpium historiam.

[…]

Nunc rationem parandorum indicum in publicas vel privatas etiam magnas bibliothecas ostendam, exemplum secutus D. Conradi Pellicani praeceptoris nostri, qui in publica Tigurina Bibliotheca ordinanda eandem rationem observavit.

Qui primum in bibliotheca reperientur libri, ordine aliquo secundum magnitudinem per nidos, tabulas, aut pulpita disponantur, et numerus singulis inscribatur atramento. Et quia res exemplo clarescet, paucis libris propositis clarius omnia explicemus; eadem enim ratio in paucis et multis fuerit. Reperiantur igitur in bibliotheca libri, alii maioris formae, quibus M litteram hic adscribemus docendi causa (fingamus enim eiusmodi esse et magnitudine et nominibus) alii minoris, qui litera P notentur. Istis pro magnitudine dispositis, numeri primi ordinis adscribentur, hoc modo:

Catullus, M. I.

Tibullus, M. II.

Beda, M. III.

Aulus, M. IIII.

Iulius, M. V.

Pollux, M. VI.

Cato, P. VII.

Galenus, P. VIII.

Hippocrates, P. IX.

Dionysius, P. X.

Musa, P. XI.

[…]