Carmen totam fere Glareani vitam complectens quod ipsemet Friburgi publice, antequam Livium explicare inciperet, decantabat Anno Domini MDLVIIII
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt, Kevin Bovier, Clemens Schlip
Sicne erat in fatis? Sic me, quae cuncta gubernat | |
Arbitrio Fortuna suo, delusit hiantem | |
Improba, caecutiens, humanis invida rebus? | |
Sic me, quae nunquam vultu sibi constat eodem, | |
Praecipitat ludumque putat plausumque theatro? | 5 |
Nimirum constans sola levitate gravabit | |
Nunc huius, nunc illius caput, alta potensque | |
Et domina et regina locis, quacunque relucet | |
Sol oriens solque occiduus, polus Auster et Arctos. | |
Ille ego, qui quondam viridi ac florente iuventa | 10 |
Alpibus a gelidis Rheni per amoena fluenta | |
Devectus temere – sic tum mea fata ferebant – | |
Urbis ad Agrippae tumulos Ubiosque colonos, | |
Unde ea nomen habet commune Colonia felix, | |
Urbs ingens, urbs antiquae gravis aemula Romae. | 15 |
[…] | |
Galatea recepit, | |
Tum felix, neque adhuc crudelibus obruta curis, | |
Sed studiis florens, scripturae dedita sacrae; | 55 |
Imbuit Aoniis sitientia pectora lymphis. | |
Hic primum auspicio felici atque omine sacro | |
Aureus illuxit nobis iubar orbis, Erasmus, | |
Conspicuum sydus, Rhenanae gloria terrae. | |
Nec diuturna tamen fuit illic mansio, nanque hunc | 60 |
Sors tulit in Morinos acreis ditesque Brabantos. | |
Me porro desiderium flagransque cupido | |
Incessit, quo Parrysios terramque viderem | |
Celticam et elusam Druidarum nomine gentem, | |
Clarus ubi liquido perreptans Sequana lapsu | 65 |
Insulam in angustos fineis circosque coercet | |
Obstringensque luto et magno telluris acervo, | |
Unde suum retinet populosa Lutetia nomen. | |
Scilicet haec Francis domina est sedesque beata, | |
Multis clara viris, studiorum dulcis alumna. | 70 |
Hic videas Copos, Budaeos atque Ruellos, | |
Aemylios, Taleos, ardensque in Lampada fulmen | |
Brixium et excelsis heroibus aequiparandum | |
Lascarin; ut sileam interea genus omne sophorum, | |
Quod velut undanti fluit amne ac fonte perenni, | 75 |
Non brevibus verbis, sed longa ambage canendum, | |
Si minimum attigero, citiusque ego tecta laresque | |
Tantae urbis memorem. Fuit haec habitatio nobis | |
Quinque per aestates totidemque algore Decembreis. | |
Sed fata urgebant gravia, et ne forsitan essem | 80 |
Perpetuo felix, reducem Galatea poetam | |
Suscipit, haud eadem, sed quae nunc dira Lutheri | |
Dogmata combiberat, blando suffusa veneno. | |
Usserat aethereo caelesteis lumine pisceis | |
Phoebus et astrorum finemque ortumque premebat, | 85 |
Quando laetus eam accedo, quam tempore eodem | |
Septem post annos fugiens cum laude relinquo. | |
Felix o Galatea, tuo si limine nunquam | |
Acceptus fuerat, penitus sed pulsus ab orbe | |
Infoelix Phaeton, diro cognomine Lampas, | 90 |
Monstrum horrendum, informe, ingens, cui turpis in alta | |
Nasus hebet facie, squalent rubigine dentes; | |
Mens longe sceleratior, o nova forma Chimaerae, | |
Ore crepans evangelium, cacodaemone totum | |
Pectus hiat, tumidum possedit spiritus inguen. | 95 |
[…] |
Apparatus criticus
1 Sicne ed. 1949 : Sic ne ms.
75 fonte ed. 1949 : fronte ms.
87 laude ed. 1949 : lande ms.
Apparatus fontium
1 Ov. fast. 1,481, Sic erat in fatis.
2 Hor. sat. 2,5,56, scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem.
6 Ov. trist. 5,8,18, et tantum constans in levitate sua est [i.e. Fortuna].
10 Ov. trist. 4,10,10-11, Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, / quem legis, ut noris, accipe posteritas.
74 Glareanus, De orig. Carth. 5, atque ubi culta viret doctorum turba sophorum.
89 Lucan. 8,503, toto iam pulsus ab orbe.
90 Ov. met. 2,178-179, despexit ab aethere terras / infelix Phaethon penitus penitusque iacentes.
91 Verg. Aen. 3,658, Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
92 Ov. Ars 1,515, careant rubigine dentes || Petron. 124,274: stabant aerati scabra rubigine dentes.
95 Ov. fast. 2,346, Et tumidum cornu durius inguen erat.
Apparatus marginalium
13 Colon(ia) Agrippi(na)
53 (Ba)sileia
59 (Er)as. Rot.
64 annotationes vix legibiles de druidibus apud Strabonem (?)
71 (num)erat hic (...) tempore par(...) floruerint
74 Lascarius
79 per quinqu(ennium) Glar. fuit (...)
82 Glarean(us Basil)eam red(iit)
90 Oecolam(padius) depingi(tur), infra imago depravata Oecolampadii