Lacus Pilati et oppidum ad Sanctum Gallum

Édition (Latin)

Lacus Pilati

Illud retulerim nos in ascensu a pastore illo, qui ducebat, tantum non iurisiurandi sacramento adactos fuisse, ne quid importunius tentaremus viso lacu, aut ne quid iniiceremus. Capitis ille sui aleam ludi aiebat, iterumque modestiam atque etiam silentium tanquam ad sacra perduceret expostulans. Qua re, ut veteri loci famae quicquam tribuerem, non parum, fateor, commotus fui. Quanquam fabulosum esse constat, quod de Pilato quidam somniarunt, cerni eum quotannis in lacu (die veneris ante Pascha proximo), videlicet iudicis habitu, nec annum supervivere posse qui viderint, magna vanitate. Haec enim mortalium levitas est, ut locis naturae numine aliquo insignibus fabularum praestigias adnectant; interim natura nescio quomodo comparatum, ut non difficile credant, qui audiunt, religionis vi quadam ad hoc ipsum nos alliciente, et in hanc etiam credulitatem rerum novarum adeunte cupiditate. Porro verum sit necne, quod de memorato lacus ingenio constans accolarum fama circumfert, ne nunc quidem dixerim, cum experiri mihi non licuerit; ac ne si licuisset quidem, id facere sine magno discrimine potuissem. Sed pleraque tamen omnia ut recipiam, multorum experientia et authoritate deprehensa confirmataque naturae miracula omnibus prope in partibus eius insignia movent; ut interim non referam eum mihi loci genium visum esse qui, in loco praesertim tam aedito, haud difficile natae de se famae respondere possit. Adeo enim excelsus mons est, ut a prima luce ad lacum videndum, mox ad summum montis verticem egressi et citra moram longo descensu ad equos reversi, occiduo iam sole cum noctis principio urbem ingressi fuerimus, duabus plurimum horis ad cibum medio in monte capiendum insumptis.

Oppidum ad Sanctum Gallum

Ab Arbonae littore occasum versus passibus plus minus octo millibus, intra montana non admodum sylvestria nec infoecunda, oppidum extat imperiale ad Sanctum Gallum, cum coenobio sectae divi Benedicti, veteri doctrina quondam et eximia sanctimonia celebre; hodie opulentum et studiis ad opes conversis magno potentatu visendum. Cui Gallus quidam e Scotia profectus, originem praebuit, vir tam vitae sanctimonia, quam rerum omnium contemptu et spontaneae paupertatis voto clarus; qui annis retro fere nongentis a Rhetorum oppidulo pervetusto Brigantio digressus, cum in montana abiisset, eremi quaerendae gratia, in loco deserto antea ferisque et sylvarum asperitate horribili, tenuibus iactis fundamentis (tam exilia magnarum rerum exordia esse solent) urbi cum primis celebri nescius ac nolens auspicatissimum initium praebuit. Haec dulcis patria nostra est, haec familiae Vadianorum non uno seculo benevola et munifica nutrix est. Debeo igitur tantae altrici cum publico gentis nomine tum obligatione privati debiti. Cui enim non ingrato nec ignobili patriae facies iocunda non sit? Cui non dulce natale solum? Ea maxime gratia quod genuit, quod educavit. Ac ne quis amore me magis quam studio veritatis motum, ut plura de ea referam, existimet, ab omnibus prorsus hoc in loco praeconiis abstinendum censui. Alio in opere conati sumus et porro ubi poterimus conabimur, ne quis erga patriam ingratos nos fuisse aliqua in parte obiicere queat. Quod si loci commoditatem ob montes, ob flumina, ob aeris gratissimam salubritatem et coeli affluxum minime noxium, si civium religionem, prudentiam, aequitatem, humanitatem, belli pacisque administrationem, non satis pro rei dignitate retulero, si studia probatissima et famigerata per Europam mercimonia, non fuero pro dignitate consecutus, veniam mihi posteri dabunt quod primus illa fuerim ausus, quandoquidem in magnis, ut Propertius ait, et voluisse sat est. Et plerique qui post me aliis erunt in annis, nostra audacia ducti fortasse meliora proferent. Quorum e numero futurum speramus Melchiorem Vadianum fratrem nostrum ea etiamnum iuvenem indole praeditum, ut polliceri mihi ausim, modo bonus Genius vitae dux fuerit, consarturum eum post nos quicquid disparibus studiis occupatae vires nostrae inabsolutum ediderint.