ALIQUID

Édition (Latin)

Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip


Friderico Altstettero Suo, Caesaris mitissimi et reverendissimi et serenissimi Archiducis Maximiliani III. Consiliario intimo et amplissimae Aulae Cancellario.

Incidi his diebus, dum nescio quas vestigo chartulas ex improviso in NIHIL. Quodque fortasse mirere, id subito ipsum corripui utraque manu contractavi, oculis percucurri. Quid multa? NIHIL placuit. Patrem Ioannem Passeratium praeferebat, haud dubie apud Parisios elegantiori eruditione facile principem. Igitur subiit lubido animum an ALIQUID reponere possem. Kalendae Mai erant et multis ante annis, dico an saeculis, incognita et insperata veris amoenitas atque temperies ad lusum iocumque paullo licentius invitare et, veluti abolita praeteriti temporis memoria iniuriaque, in vicem magnum ALIQUID et insolitum laetumque polliceri videbantur. Sumo calamum. Scribo ALIQUID. Tu an ALIQUID sit iudica. Utrumque certe tuo nomine publicavi, ut, etiam si ALIQUID ad tua in me beneficia NIHIL omnino sit, tui tamen splendore nominis ALIQUID esse putetur, simul ut, ALIQUID si minus placeat, NIHIL te remoretur. Advocatus et exoratus est denique NEMO, ut is saltem sit, qui adversus NIHIL suo quoque patrocinio ALIQUID iuvet ac pro viribus contra calumniatores more maiorum tueatur. Vale.

Tui observantissimus

Franciscus Guillimannus.

 

ALIQUID Francisci Guillimanni ad Fridericum Altstetterum Cancellarium amplissimum.

Anne animo tanta exsuperet fiducia famae,

Ut NIHIL in numerum reputet? NIHIL in sua vota

Sollicitet? NIHIL, ut supra contendat ametque?

Egregioque NIHIL magnam putet esse labori

Mercedem? NIHIL instar opum, NIHIL instar honorum

5

Credat et immensae decus aeternabile laudis?

Ex nihilo NIHIL est. ALIQUID mea vota secundet.

Est ALIQUID, certe est ALIQUID, quod me tibi laeto,

Altstettere, animo, fateor debere. Neque ipsum

Despicias ALIQUID, velut aegrae somnia mentis.

10

Est ALIQUID gemmis, aliquid preciosius auro.

Et quamvis neque tu gemmis capiare nec auro

Teque mage oblectent sincerae gaudia mentis,

Non tamen hoc negites ALIQUID superesse, quod optes.

Sed propiore oculo naturae Daedala mecum

15

Contemplare elementa. Saloque soloque poloque

Praepollens ALIQUID rerum dominatur ubique,

Regnat ubique ALIQUID neque regno clauditur ullo.

Scilicet assiduo qui nocte dieque labore

Pallescit chartis studiisque insudat et haeret

20

Immersus, veluti Sisyphaei pondere saxi,

Dummodo ruspatur Stagiraei sensa magistri

Paucis intellecta, modo percurrit amoenos

Maeonidae campos numeratque quot agmina primis                       

Fuderit impetibus nimium indignatus Achilles;

25

Aut secum repetit quae dogmata condidit olim

Dius Aristonis puer, aequis legibus urbes

Dum fundat moresque viris legesque ministrat;

Postremo aut timida secreta volumina dextra

Attrectat vulgoque procul penetralia divum

30

Ingressus quaeque ipse capit, quae ipse retusa

Concipere aure nequit, stupet, admiratur, adorat.

Quidquid agit, quocumque animum discrimine vertit,

Si bene perpendas, ALIQUID modo quaerit, id unum

Saepe etiam vitae ac famae modo cautus anhelat.

35

Nec quoque id est adeo mirum. Quid enim amplius optet?

Cuncta potest ALIQUID cunctisque remedia rebus

Suppeditare ALIQUID manifesto examine cernes.

Si mala pauperies agitet vexetque penates,

Est ALIQUID quodque exhilaret firmetque penates;

40

Si trepides opibus rursum cumulatus et auro,

Inter caerulei male tuta silentia ponti,

Est ALIQUID quoque, quod portu te sistat amico.

Si mens tristitia saevisque angoribus horret,

Est ALIQUID, quod tristitiam subigatque fugetque;

45

Si quoque tabescunt inopino membra dolore,

Visceraque excruciant violentae incendia flammae,

Sume ALIQUID; placide tam larga incendia franges;

Parcere ut ipsa etiam mors improba nesciat ultra,

Est ALIQUID supra mortem mortisque superstes.

50

Si te circumdant nati nataeque ferendis

Aptae coniugiis cupiasque videre nepotes,

Ipsum ALIQUID tibi conciliat generosque nurusque.

Nam licet obsistas tacito velut hostis amori,

Est ALIQUID, tacito quod te quoque reddat amori.

55

Quod si iterum Idalio pectus torquetur ab igne,

Idalium est ALIQUID, quod forsan mitiget ignem;

Si fora sollicitant, capitis si causa vel aeris,

Caussidicos ALIQUID superat legumque peritos.

Nil adeo obfirmum est inculpatumque, quod ultro

60

Non ALIQUID cupiat, timeat, sectetur, omittat.

Pace ALIQUID valet et bello; si desit utrimque,

Nec pax nec bellum mortalia pectora tangant.

Plura quid accumulem? Labor omnibus unus et angor,

Ut cumulent ALIQUID. Felices atque beatos

65

Exclamant, quibus est ALIQUID, solosque sequuntur

Applausus populi, solos venerantur et orant.

Semper amicorum circumdat turba locumque

Cedunt attonitae non una parte plateae.

Monstrantur digitis, at contra agitatur ubique,

70

Cui NIHIL in mundo est nihilque putatur, ut auctum

Pectus Socraticis madeat sermonibus atque

Virtutis titulum praetendat fronte severa.

Nam si ALIQUID non sit, frustra te emergere tentes.

Tentandum est ALIQUID. Alcides, Hector, Achilles,

75

Magnus Alexander, Romanae et gloria gentis,

Caesar, ut aeternae potirentur praemia famae,

Sunt sectati ALIQUID, NIHIL effugere, NIHILQUE

Parvi duxerunt, ALIQUID dum attingere possent.

Ut paret ipse ALIQUID currit mercator ad Indos,

80

Oceanique minas ventorumque agmina saevis

Infida turbinibus constanti pectore perfert.

Alter ab exesis ALIQUID ciet usque cavernis.

Alter perpetuos ALIQUID sperare per ignes

Non dubitat, fumo interea contentus et olla.

85

Nemo ALIQUID non molitur, discrimina cuncta

Nil metuunt, queis cordi ALIQUID. Quibus haeret in imis

Fixum ALIQUID fibris, NIHIL et contemnere possunt.

Imo, quod admirere magis, velut ordine verso,                               

Omnes esse volunt ALIQUID neque quaeritur unde.

90

Me quoque ne dubites, ALIQUID tot mensibus Aeni

Ad pontem tenuit. Toleravi frigora, ventos,

Imbres atque nives et adusti sidera Cancri,

Ut spectarem ALIQUID. Per iniqua, per aspra viarum

Perque tot anfractus, valles, montesque veredo

95

Quatripedante ALIQUID quaesivi eodemque reperto,

Si usque frui liceat, NIHIL est, quod iam immorer ultra.

Imo agite atque novae Sophiae mysteria puris

Auribus accipite et mea dicta recondite fidis

Mentibus. Este procul blaterones atque saperdae!

100

Est ALIQUID supra coelum, praestantius ipso

Coelo et coelorum quidquid capit aureus umbo.

Nondum mundus erat, nondum sua lumina mundo

Praebebat Titan neque cornua clara sorori

Accendebat adhuc; cumulabant cuncta tenebrae.

105

Unum erat, unum ALIQUID purum, quod imagine ab omni

Orbi tunc orbo lucemque decusque parabat;

Phoebo etiam et Phoebe et cunctis formosius astris.

Immortale ALIQUID, finisque et originis expers,

Omnia namque suis capiat cum amplexibus orbis,

110

Est ALIQUID, quod complexus quoque transfugit orbis

Principium sine principio, cuncta unde creata,

Unde hominum genus et pecudum, forma omnis et omnis

Unde decor, color et species, sine quo omnia rursum

Corruerent. ALIQUID conservat cuncta regitque,

115

Namque ALIQUID longe excedit diademata regum

Cumque alii metuant reges, ipsis metuendum

Regibus est ALIQUID summis rerumque dynastis.

Hoc erat, hoc ALIQUID veterum quod turba sophorum,

Frustra intra docti suspiravere Lycaei

120

Atria. Quod, spacio repetito, indagine nulla

Comprendit Cei mens ingeniosa poetae.

Cur igitur speres ALIQUID me posse? Voluntas

Magna quidem est ALIQUID celebrare; sed ardua res est,

Altstettere, ALIQUID. Certe ventura negare

125

Posteritas poterit (fateor, res arguit ipsa)

Me potuisse ALIQUID. Non hoc tamen exprimat unquam,

Non potuisse NIHIL. Me spes alit et fovet una,

Sive NIHIL, seu condam ALIQUID, te utrumque favente

Fronte probaturum. Tanta est constantia recti,

130

Tantus amorque mei! Claudo calamumque repono,

Ne tibi forte ALIQUID concinnet taedia, dum res

Ad maiora vocant et magni Principis aula.


Apparatus criticus

24 primis 1611 : primi 1619

55 est 1611 : et 1619

89 admirere magis 1611 : admirerem agis 1619

129 favente 1619 : faventi 1611

Apparatus fontium

103-104 fortasse cf. Marco Girolamo Vida, Christias 4, 103-104, Nondum mundus erat, necdum ibant tempora in orbem, / Nullaque coeruleo radiabant lumina coelo

103-113 cf. Genesin 1 (narrationem de creatione mundi et omnium viventium)

112 cf. Credo, Per quem omnia facta sunt