Epistula ad Jacobum Dalechampium

Édition (Latin)

Jacobo Dalechampio medico summo Conradus Gessnerus, s.

Salus et pax a Domino. Vivere te, nobis et superstitem esse, vir ornatissime, tantis tumultibus gaudeo. Faxit Deus, ut Spiritu quoque vivas, tum hanc mortalem, tum meliorem postea et immortalem vitam. Res tuas ita afflictas et imminutas esse doleo, sed aequo animo feres, donec Deus meliora dederit, qui te forsitan hac occasione et his casibus tum castigare paterne, tum ad meliora movere vult. Dolui profecto toto pectore vehementer, cum te virum magnae doctrinae et autoritatis a partibus nostrae religionis discessisse audivi. Impulit te forte quorundam temeritas et improbitas, qua de conquereris, sed oportebat te adeo affixum esse et inhaerere Verbo Dei, ut nulla vi, nulla iniuria inde dimovereris. Ignosce mihi, mi suavissime Dalechampi. Propter meum in te amorem, tuas virtutes et in me beneficia, agam tecum ita familiariter ac si coniunctissimus tibi a puero fuissem aut frater essem germanus. Sollicitus fuisti nimium, nec perpendisti illud «Quaerite primum regnum Dei, et alia omnia vobis adiicientur.» Pompam et vim maiorem in adversariis nostrae religionis quam in nostris vidisti, lucrum etiam et honores apud illos maiora; et aliqua nostrorum peccata, quae non dubito esse et magna, non talia tamen nec tanta, ut propter illa Antichristo eiusque membris te agglutinare et tuam illis salutem credere debueris. Sed dubitas forte, an Pontifex Romanus sit Antichristus ille tot sacris oraculis praedictus, aut etiam forte asseris non esse.

[…]

Agnosce, agnosce te magnum peccatorem; non deerit tibi magna gratia ex illo solo et infinito gratiarum fonte. Admitte veritatis simplicitatem, adiectitia omnia reiice. Non remitto te, Dalechampi frater, ad novos nostrorum hominum libros, Calvini, Lutheri, Vireti, aliorum, quanquam illos organa Dei existimo et pleraque in illorum scriptis sancte et pie esse scripta. Video illos homines esse, et errare posse. Ad solum vetus Testamentum te remitto, quo ut nihil antiquius in ullis literarum monumentis, ita nihil verius a condito mundo, una eademque veritate, una simplicissima salutis via durante, in coelis aut in terris extat. Ad hunc, inquam, perennem verae doctrinae et pietatis fontem, et veluti flumen ex eo emanans aquae vivae, Testamentum novum, interpretationemque illius te remitto. Et utinam cogere te etiam, si nolis, vi aliqua possim. At Deum ut cogat adigatque rogo. Doceant te patriarchae, prophetae, apostoli, Christus ipse. His te praebeas discipulum et auditorem. Ora, ieiuna, lege, contemplare, loca dubia, obscura et quae in speciem pugnare videntur cum aliis compone, confer, iterum atque iterum lege. Aderit procul dubio invocatus vel statim vel brevi tempore (etsi hoc illi praescribi nec potest nec debet) Spiritus Domini, qui omnem veritatem te edoceat et in omnibus casibus et periculis te muniat, soletur, confirmet; quod ubi contigerit, admiratio ingens tuum pervadet animum, et veluti stupor quidam in alio mundo constituti, in aliam vitam regeniti.

[…]

Vale in Domino feliciter et rescribe. Literas autem vel Genevam ad Henricum Stephanum, aut alium quemvis, vel Lugdunum ad Gryphium dare poteris. Ad priores literas tuas responsa differo in maiorem tranquillitatem. Quam ut Deus Optimus Maximus cum suae gloriae propagatione quamprimum vobis restituat toto pectore opto.

Tiguri Helvetiorum, J[acobo] C[onradus] G[essnerus].

Relegere non licuit; tu quae desiderari possunt explebis.