Lettre de consolation de Heinrich Glareanus à Aegidius Tschudi / Beileidsbrief des Heinrich Glarean an Aegidius Tschudi

Édition (Latin)

Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip


Aegidio Tschudi praetori Aquensi Glareanus s. d.

Excussere mihi lacrymas litterae tuae, suavissime D. Aegidi, cum tuae uxoris fidem deploras recordatione iniecta cum de tua tum de mea, quondam non minus chara quam tibi tua fuerit. Sed ita sunt res humanae: vanitas vanitatum et omnia vanitas. Eiicienda sunt haec ex animo et clamandum: fiat voluntas tua, Domine. Velimus nolimus, id tamen tandem necesse est, ex necessitate igitur facienda voluntas est et cogitandum de futura vita, tum quae hic nobis reliqua est admodum exigua tum quae post has lacrymas erit perpetua. Quoties ipse mecum repeto, id autem fit saepe, dies quos hactenus vixi, quibus laboribus nunc per quinquaginta annos oppressus fuerim, neque unquam fuisse mihi tempus aliquod, in quo non amarum dulci mixtum senserim, tum videre soleo huius vitae desiderium ut magnum malum hominibus innatum.

Iuventus nostra ignorantia pressa, spe suspensa et fortunam meliorem captans, quod omnium quasi lues. Virilis aetas tumultu plena, periculis exposita, plus longe amaritudinis quam solidi gaudii continet. Iam senectus languida, per se ipsa morbus, alios adducit nobis morbos, ut nihil omnino sit in hac vita, quod non omni tempore sollicitet mentem nostram. Sola futurorum spes et vitae venturae contemplatio solidi quippiam habent. Hic nihil est quam separatio, divisio ab amicissimis, ut quod non una conveniemus, nisi ut mox separemur et dolor nobis generetur ex memoria conversationis praeteritae. Quare, mi Aegidi, cogitandum nobis de futura vita, quae non multis annis nos remorari potest. Ibi nulla erit separatio, sed sempiternum consortium.

Si ego istuc ad te veniam, id fieri non potest, nisi magno cum impendio tum taedio; neque enim vel ire vel equitare valeo. Curru istuc vehi perpretiosum est. Deinde etiamsi adveniam, quantum temporis istic esse conceditur? Pauculum sane et longe invitus recedam abs te, ac recordatio tui plus anget me quam si nunquam apud te fuissem. Idem fuerit, si tu huc concedas: primum nesciam te tractare magnifice, ut decet, deinde diu te hic esse non conceditur. Restat igitur, ut quod unum possumus litteris nonnunquam invicem oblectemur. Sed longe plus animo simul simus. Nullus est dies ut non singillatim pro te apud Deum orem. Id si pro me feceris, nihil mihi gratius fuerit. Quod reliquum mihi vitae concedet Christus, id in authores emendandos et iuventute instituenda, quemadmodum hactenus feci, totum collocabo, exspectans aliquod apud conditorem meum tutum praemium.

De patria propemodum despero, nisi Deus Optimus Maximus respiciat. Nam is consul nihil boni faciet, quem ego noscere coepi, cum hinc Herculem tuum, immo etiam meum, abduceret. Donavi nam eum mappula tua et picta pulchre et in pannum tenta. Ille nunquam dignatus est, cum proxime in patria essem, nec salutare nec saltem aspicere, tantum abest, ut gratias ageret.

Argentinae celebrabitur rursus missa proxima iam dominica. Deus det, ut maiore auspicio et feliciore omine quam antea fuit. Caesar serio describit principes ad Augustense concilium, ut nullus cesset, omnes adsint ipsi aut cum propria potestate legati, ne decretis dilatio fiat, ut olim fiebat.

Tussis me reliquit ac pituita tanta invasit, ut dimidium cerebri e naribus distillasse videar. Sed spero Dominum Deum mihi propitium, qui meam sanitatem ita purgat absque pillulis medicorum ac Calecuticis merdis. Vale et ignosce ineptis meis. Datum Friburgi tertio Idus Maius MDL.