Descriptio Montis Fracti sive Montis Pilati

Édition (Latin)

[Lucerna]

Magni inter Helvetios nominis civitas Lucerna est, monasterio praecipue celebris, cujus conditor fuit Wighardus quidam presbyter, Ruperti ducis Alemanniae et Sueviae frater, circa annum a nato Domino nostro octingentesimum decimum. Civitas enim post monasterium et pariter etiam ratione monasterii condita fertur. Cives humani et hospitales, et non pauci locupletes sunt. Multa eorum fortitudinis bellicae testimonia extant. Amoenitas loco praecipua, et simul utilitas piscationis, vecturae, munitionisque nomine ex lacu et Ursa fluvio, illic e lacu quem fecerat emergente, accedit. Pontes bini aperti per fluvium, et totidem per lacum tecti, plancis sternuntur, alter per lacum, qui longior est, ad gressus circiter quingentos extenditur. Ab altera parte tuta munitaque civitas est alto colle, quem etiam moenia incingunt. Sed urbis descriptionem aliis relinquo. Initium montis Fracti, qua nos conscendimus, ad sesquihorae iter abest (audio et alia breviore via conscendi, sed ea magis acclivi). […]

 

[De quinque sensibus]

[…] Quis enim sensuum hic sua voluptate non fruitur? Nam quod ad tactum, corpus universum aestu affectum frigidioris per montem aeris occursu, qui et superficiem corporis undique aspirat et plenis hauritur faucibus, unice recreatur, iuxta illud Homeri, Ζώγρει ἐπιπνέιων ψυχρὸς Βορέαο ἀήτης. Idem rursus ventos et frigora expertum sole, ambulatione vel igne in casis pastorum calefiet.

Visus mirabili montium, iugorum, rupium, sylvarum, vallium, rivorum, fontium, pratorum aspectu insolito delectatur. Quod ad colorem, virent et florent pleraque omnia; quod ad eorum, quae videntur, figuras, mirae et rarae sunt scopulorum, rupium, anfractuum aliarumque rerum species, tum figura tum magnitudine altitudineque admirandae. Si oculorum aciem intendere, visum dispergere et longe lateque prospicere et circumspicere omnia libeat, speculae scopulique non desunt, in quibus capite iam inter nubes versari tibi videaris. Si contra colligere visum malis, prata sylvasque virentes aspectabis aut ingredieris quoque, vel ut amplius colligas, valles opacas, rupes umbrosas, speluncas obscuras inspicies. Est autem cum omnium rerum vicissitudo et varietas, tum vel maxime sensibilium iucunda. Tanta vero varietas alibi nusquam quanta in montibus, intra quidem tam breve spatium, reperitur. […]

Auditum suaves sociorum sermones, ioci facetiaeque oblectabunt et avicularum in sylvis suavissimi cantus et ipsum denique solitudinis silentium. Nihil hic auribus molestum esse potest, nihil importunum, nulli tumultus aut strepitus urbani, nullae hominum rixae. Hic in profundo et religioso quodam silentio ex praealtis montium iugis, ipsam fere coelestium, si quae est, orbium harmoniam exaudire tibi videberis.

Odores etiam suaves ex herbis, floribus ac stirpibus montanis se offerunt. Eadem enim plante in montibus tum odoratiores tum ad medicamenta efficaciores quam in plano proveniunt. Aer hic longe liberior et salubrior, nec adeo vaporibus crassis infectus, ut in planitie, nec ut in urbibus et aliis hominum habitationibus contagiosus aut foetidus. Hic naribus ad cerebrum derivatus, arteria ad pulmones et cor, non solum non offendit, sed etiam iuvat.

Gustus oblectamentum eximium iam supra celebravi, frigidae potum. Qui quidem defessos ac sitientes nulla aut multo minore noxa hic delectabit quam in planitie vel domi fieret. Primum enim ipsa aqua in montibus purior et melior est, praesertim circa medium, ni fallor, ubi neque frigida nimis aut nivalis est, et tamen pura et percolata et libero adhuc expolita aeri. […]