Nymphaeum Beatissimae Virginis Mariae Fabariensis

Edition (Latein)

p. 24-36

Caput III. Longitudo, latitudo, altitudo, profunditas Antri

Fabaria altissimus omnium descensus est ad thermas; constat enim ulnis, seu septempedis quam plurimis. Septempedam, sive ulnam voco mensuram tantum longitudinis continentem, quantum complectuntur duo brachia procerioris viri utrinque extensa, seu quae commensuretur longitudini septem pedum artificialium, Germanice (ein Klaffter) aut quae tantae perticae habeat longitudinem, quam vir procerior elevata dextera primoribus digitis, pedi suo dextero insistentem stans attingere in summo potest. Sunt vero septempedae ab publica via et initio descensus Fabaria usque ad scamnum quietis (Ruhbanck) appellatum ducentae viginti tres; inde usque ad pendulam scalam, ubi via Vallencensis et Fabariensis ad thermas coëunt, nonaginta et una; ad sacellum postea quinquaginta duae; ad thermarum fontem denique viginti sex. Et sic universim descensus Fabariensis conficit quadringentas septempedas. Distant petrae apud fontem quinquaginta passus circiter. Dominorum thermae (Herrn Bad) longae sunt octodecim pedes et quatuordecim latae; supereminent thermis maioribus duabus septempedis. Thermae inferiores sive maiores longae sunt quatuor septempedas et duos pedes, latae tres ulnas et duos pedes. Utraque natabula seu lavacra capiunt trecentos simul. Ab thermis inferioribus in torrentem sunt septempedae tres et pedes tres. Diversoria sive hospitia distant inter se septem septempedas et dimidia. In harum domuum medio paululum ad orientem interiacet thermarum gurgustium, quod abest a superiori hospitio quatuor ulnis. Ex domo superiori eiusque infima trabe in torrentem sunt quinque et dimidia septempeda. Ab inferiori domo septentrionem versus sita usque in torrentem sunt quinque ulnae. Ex thermis Valentziam usque sunt universim quadringentae nonaginta duae septempedae. Ragatzio absunt thermae prope sesquihora. Ab Gurgustio rotae calcatilis, quae ligneam materiam aedificandis domibus necessariam fune in antrum deponit, sunt septempedae octoginta; atque a ponte summo distat torrens octoginta ulnis. Funis, quo ligna e trusatili rota in pontem demittuntur, cannabis sexcenta pondo continet; longaque dicitur ultra octoginta ulnas.

Tam Valentzia quam Fabatia per altissima montium devexa et acclivia usque ad speluncae ostium descendimus, ubi bivium coit ac suapte natura, ingenio, lapideo ponte rivum faucesque horrendas texit stravitque. Caeterum eam lapidum molem, ad quam utrinque scalis affixis et dependentibus pervenimus, ex altiori loco casus aliquando eodem detulit et pontem molita est. Avorum memoria tandem illic saxorum aream fuisse aiunt, ut universis lignis, quibus ad focum et fornaces utebantur hospites, findendis locus sufficeret. Lignatore autem forsan pileo, thorace ac securibus ibidem relictis et ad prandium egresso maximam saxi molem in profundissimum torrentem sua sponte praecipitatum esse, spargunt incolae, indeque extare pontem bipertitum.

Ut viarum mensuras praecellens geometer Guarinonius descripsit, etiam adscribo. Eadem non infitebor etsi in nonnullis subambigam. Fides auctorum respice. Nos a vulgari et rustica regula, secundum itineris declivitatem, omnem fere desumpsimus commensurationem. Ille ita linea recta dimensus est.

«Ab descensus initio», inquit, «via Fabario ducente usque ad scamnum quietis, quod ampliori et plurimum procerae arbori fago accubat, dimensae fuere septempedae 42. Ab quietis scamno per ligneos et scansilis viae gradus ad id locorum descendendo, ubi re undequaque accurate pervestigata ab condito terrarum orbe indubie primum rivus Taminna defluxit, priusquam temporum successu vallem ipsam et petras magis et profundius ad hodiernam usque abyssum perforando corrosisset, sunt ad 36 septempedae. Illinc (quod sex septempedas scalae pensili supereminet, qua rivus per montes primitus cucurrit) usque ad scalarum altissime Fabario vehentium finem et graduum pontis in fauces ipsas deportantis initium, circa transversum latissimum saxum, sunt decem septempedae. A capite pontis ad capellam usque similes septempedae duodecim. Indidem a sacello per omnes scalas usque ad inferius nymphaeum sex septempedae. Ab inferioris balnei profluxu in ipsam rivi alveique profunditatem propemodum quinque septempedae cum dimidia. Universim ergo descensus ab summitate Fabario in ipsam torrentis modernam abyssum continet 112 septempedas. At indidem, ubi sub mundi exordio fluvius per medium montium superius in excelsiori valle pertransiit, continet 34 septempedas. Unamquamque septempedam pro pedibus septem artificialibus computando. Pedem vero pro duabus spitamis.

Ante oculos ergo tali montis corrosione praehabita, mensura item motus a mundi cunabulis per annos 5592 rite observata, ratio monstrabit ab orbe condito sub annum 1656 usque ad catachlysmum montis pavimentum inter convallem utramque rivi continuo attritu decem septempedas, duos pedes et septem pollices profunde exesum atque excavatum esse, nimirum a principio deorsum ad saxeam plenamque molem illam ad pontis thermalis caput iacentem, ubi viae e Valens et Fabatia congrediuntur.

Verum ab orbis diluvio ad Christum usque spatio 2306 annorum circiter ad 13 septempedas, pedes quatuor, illorsum, scilicet infra sacelli petram, semiseptempeda fere rupes profundius exesas esse arbitrari placet. E caelis tum proxime labenti unigenito quodammodo rivus lapicidarum officium anteoccupans sacrificii stationem illic praeparare videbatur, quo loci saeculorum tandem fluxu numen vastissima in hac solitudine hostiis coli et placari posset.

Modo inter servatoris natalem et mundi cataclysmum tanto annorum decursu, videlicet bis mille trecentorum et sex, tam vastam evasisse montis cavernam facile captu fuerit. Quando equidem ex praecelsis desuper specubus saxa, congesta humus, ligna, nivium labinae, etiamnum hodie persaepe irruunt et impetu torrentis tempestuosiori crebro importantur, ut adeo meatus fluvii talium illapsu et iniectu rerum ad quinque aut sex septempedas in durissimo monte occidentem versus alicubi tamen magis minusque, pro variante rupium mollitie aut duritie, excavando perforaverit. Interdum et ipse torrens vi quadam subitanea, in rupium cavo nolens detentus impeditur, donec perrumpat. Quamobrem tam prolixo annorum intervallo torrens in supernis sese continuerit faucibus necessum est.

Ex istis modo prope elicias, quo Christi anno prima balnei scatebra in Dominorum nymphaeo primitus patuerit. Cum enim a salutari Christi adventu adusque modernum annum 1631 inde infra sacelli rupem in ipsum intimum torrentis fundum 10 septempedae et sex pollices, collato temporis cursu, atque ab eodem sacello ad primam Dominorum scatebram quinque septempedae cum dimidia rursus metiendae sint, illud omne spatium intra 917 annos rapido torrentis cursu usque ad Dominorum scatebram perrosum et discussum fuit. Et quoniam ab illa Dominorum scatebra ad alteram inferiorem et uberiorem, quam et caldarium aiunt, iusta septempeda distat et temporis fluxum 204 annorum correquirit, liquet caldarii magnam scatebram anno incarnati DEI 1127 ante videlicet sui inventionem (quae in annum salutis 1240 incidisse creditur) annis 113 (ita tamen ut incognita foret), Dominorum porro scatebram annis 223 prius contigisse. Caeterum adhuc profundior calens scatebra (der Gumpen) hodie iuxta torrentem profluens una cum reliquis calentibus fonticulis ab inde rupibus altius erosis etiamnum serius detecta patuit et insuper ducentorum lapsu annorum, torrente tam profundius sua vi magis subsidente (namque tantum ducentis annis videlicet septempeda profundius rupes suo arrosu cavabit), plures scatebrae calentium aquarum usui humano idoneae fortassis ebullient.

Quod deinde ab remotissimo mundi exorto durissima isthaec montis machina deorsum ex sublimi in modernam cavitatem ingentis, rapidi et impetuosi torrentis transcursu sensim miraculoso stupore perforata, diffissa et excavata fuerit, utrinque in montium lateribus diversimoda excavationis et perrosionis a summo in imum relicta signa contestantur, quae passim aquarum et impetus etiamnum manifeste repraesentant, ut neque tantum id oculis spectari, sed enim manibus contrectare liceat quodque adeo nemo nisi sensuum impos in dubium vocare, nedum abnuere, perpoterit.

Inferas hinc demum non solum Dei et naturae opstupescendum magnale in vera et primordiali orbis creatione ex nihilo productum intimis animi sensibus admiratione summa suspiciendum, sed et multo efficacius inde impia et hodie, eheu!, plurimum degrassantem atheorum horribilem sectam confundi, confutari evertique, qui in adiutorium voluptariae suae vitae DEUM caeli et terrae factorem perfrictissima diffitentur fronte (o inspector omnium, oculo cur connives? Nec statim immitis ignes et tonitrus et fulmina, sed vindictam supersedens differs? Impervestigabile tuum iudicium et humanis ratiociniis inaccessum) et contra, mundi aeviternitatem adfirmare nequaquam cohorrescunt unaque insaniam orbi suam faciunt testatam. Quasi vero aeternitas non infinities aptius viventi DEO, quam emortuae, limosae et quotidie corruptum eunti terrarum moli conveniat. Sin ubilibet prae oculis remanentes in rupibus notae, Taminnae impetu a mundi partu fasciisque impressae, abforent, affatim sufficiat illa admiranda rotunditate et capacitate multum spectabilis B. M. Magdalenae dicta et dicanda spelunca, apud aquaeductum translati balnei visenda, quam inferius describo.» Totidem attulit et intulit ille geometer. Id certum, temporum perlapsu thermarum speluncam vi fluminis profundius quotannis excavatam.

 

p. 114-123

Caput X. Mirabilia thermarum

Nec aquarum natura a miraculis cessat, id quod per orbem variis in locis palam est per fontes diversos. Fabariensis tamen tam stupenda atque admirabilis tepela sentitur, ut omni sub sole homini aptus, acceptus et gratus nullique adversus sit. Id singulare quoque habent Fabarienses thermae, teste Fabritio Hildano, ut quamprimum aliquis eis insederit, libidinem ac stimulum Venereum ipsi auferant. Felix Malleolus canon[icus] Turicensis, Paulus Wickardt Tugii medicus adstipulantur. Ego autem ex eo fonte potantes multo efficacius amorem ponere crediderim homines. Absoluta vero balneatione mox in pristinum statum redit natura cum faenore. Neque id absque singulari DEI sit providentia. Saepissime enim homines in aliis thermis propter earum calorem ad libidinem vehementius pruriunt, unde operationes thermarum magnopere salacitate impediuntur. Sitim insuper ut experimento didicimus, sola insessione sui, etiam vehementissimam, continuo sedant aquae Fabarienses; quo fit, ut Fabarii in thermis praeter statas epulationum horas nulli balneatores vel commessentur vel potitent, nisi qui forte intemperantiae habitum illaudabiliter acquisierunt ante, vel ob debilitudinem id facere coguntur, quemadmodum in aliis usu venit thermis. Patavinorum aquis calidis herbas virentes et Pisanorum ranas innasci Plinius tradidit. E Fabariensi fonte calido et vivos quondam anates extitisse vulgus existimat. Et ranas prodire quanquam rarissime ex ipsa origine et fontis caverna hisce oculis vidimus. Matronae cuidam Tigurinae ante triennium defunctae vivus anas ad pedes assiliit, in fontis origine balneanti, ut gravissimi viri retulerunt extra iocum.

Quos lymphatos agit fons Fabarii, aut verius praeterlapsus torrens, ii musicam melodiam, fidium, fistularum, chelyum, lyrarum vel tibiarum et utrium simphoniam, alii rarius tubarum, tympanorum, campanarum, molendinorum strepitus se exaudire arbitrantur. Magno aurium dulcore priores afficiuntur. Hi memorabili cruciatu insuper in torrentem se praecipitandos, gladio animadvertendos aut in vincula coniiciendos vigilantes somniant. Verum utrique pauxillum de caverna thermarum egressi absque ulla valetudinis iactura resipiscunt nec sine successu balneas deinde usurpant et recipiunt. Desilierunt nostra memoria duo inter soporem in ipsum praeterfluentem Taminnam. Alter ex thermis vir, alter aetate puer ex rupe cui infima scala incumbit, idque admodum alte, sed enim neuter DEI providentia vel unico capillo laesus. Ambo namque ex aqua incolumes per thermarum famulos funibus attracti fuerunt. Maximum illud naturae opificis portentum, quod fons Fabarii hyeme velut interquiescens propemodum in totum exarescat, vixque ratio hactenus haberi ulla potest, quo tempore accedat vel recedat. Tam sibi dissimilis nostro aevo abitus et reditus est. Maiores nostri in autumno mense Octobri hanc aquam exiccari, mense Maio iterum copiose erumpere scripserunt. Id tamen cum discrimine intelligendum aiunt accolae et incolae. Hyems enim si asperrima et siccissima, tunc omnino se se subducere, neque ante medium finemve mensis Maii redire, hyems vero si pluviosa fuerit, aquam quidem profluere, sed minori copia et subtepidam esse affirmant. Saepenumero observatum quo serius abiisset, hoc tardius itidem refluxisse. Seniorum memoria bis abfuere thermae usque ad solstitium aestivale et quidem anno redempti orbis 1596, ut Pater Ioachim Malegg, artium ac philosophiae magister et Fabariensium subprior, assignavit, mense Aprili etiamnum calidae et integrae subito evanuere, mensis postea Iulii initio primum cum summa omnium aggratulatione pridem et procul expectatae ac optatae reverterunt. Anno 1628 penitus nunquam fons exaruit anno 1629 solummodo per octiduum ab Dominica die, quam Ecclesia Laetare appellitat, usque ad Dominicam Passionis dictam manare desierat. Hoc anno 1631, cum fons trimestri fere spatio abfuisset et reverendissimus abbas Iodocus ad novi nymphaei aedificium visendum 14. die Aprilis per antrum descenderet, fortuito intromissa manu in caldarium sensit frigidam inibi congregari. Et ecce! In reditu a novo balneo cum denuo accederet, vidit calidam refluere cum amabili murmure iucundaque subsultatione super effluere et subtiles sursum vapores eiicere. Dextram igitur denuo intromisit, ac reducem nympham laetus adeo felici omine salutavit moxque DEO ac Deiparae breviculam gratiarum actionem adnumeravit. Gurges autem calidus torrenti vicinus veterum iuvenumque aevo semper perennis solemnisque fluxit. Dominorum thermae hoc septennio semel aestate aliquo nunquam fluxerunt, etsi perpetuo tardius quam inferiores thermae nobis annuatim restituantur. Supra balneorum tectum et in domo superiori paucioribus annis calidi fontes profluunt adulta fere iam aestate, annonae caritatem meo iudicio portendentes. Sicut alibi in Germania fons (dictus Hungerbrunn) reperitur, qui, quando decrescit, gravem annonam, quando excrescit, duram famem protendit, quod asserit Delrio. Ad Martinalia vel tempore quo advenientis Christi celebritas colitur, nonnihil calor et copia thermarum quotannis minuit.

Paracelsus ab Hohenheim existimavit aquam hanc in autumno, cum herbae flaccescunt, pariter evanescere, ac denuo, vernante caelo, cum iisdem prorumpere; quod praecipue de facultatibus aquae nuper Fabritius Hildanus interpretatur. «Etiamsi in hyemali tempore», inquit iste, «aqua haec profluat, nullius tamen fere valoris esse testantur incolae. Non minus quam herbae aestivales, quae hyeme in sylvis reperiuntur. Itaque quemadmodum brumali tempore radices herbarum vi caloris terrae, in ipsius visceribus propter aeris ambientis frigiditatem inclusi atque retenti, novum robur acquirere videmus, ita etiam seminaria harum thermarum tempore hyberno in ipsis terrae visceribus retinentur novasque reparant vires.» At experientia contrarium edocet; cum et hyeme ipsa saluberrimas et efficaces omnino esse sciamus, et interdum biennio integro sine intercapedine et ulla virium suarum interpolata restauratione profluxisse viderimus. Sed cur thermae Fabarienses ut plurimum quotannis per hyemem sistuntur et arescunt? Vere autem vel aestate primum denuo promanant? An quia hyeme meatus et anfractus, intra rupium lacunas, alicubi gelu glacieque obstipati calentium aquarum iter fluxumve prohibent? An quia in thermarum coquinam hyeme, conglaciatis undique petris, insufficiens et parcior aqua influit, unde neque Dominorum thermae neque inferiores manare possunt? An quia caelestes influentiae, ut placet S(ancto) Thomae, hyberno tempore eas sursum evocare nequeunt, an, quod alii affirmant, terrae insit vis attrahendi aquas, quam sicut venae sanguinem ex hepate lambunt, isthaec ex mari aquam trahat quaeque durante bruma inbecillior sit? An potius, quae in aquaeductibus fieri videmus, priores aquae marinae, ex quibus omnes mundi fontes potissimum enascuntur, a subsequentibus protrudendo tandem per varios anfractus efferuntur, hyeme autem alicubi retardantur frigore aliaque occultiori causa? Hae siccatae per hyemem aquae thermarum rationes si displicent, mecum assevera, hunc thermarum abitum, uti maris quoque fluxus et refluxus, esse ex genere eorum effectuum, quos naturae auctor nos admirari, scire autem nequaquam voluit. Et haec per mira tanta miracula thermarum, quid nisi magnale factoris sui loquuntur? Paracelsus vix aliquid de exiccatione et defectu fontis et reditu eiusdem, recte scripsit, nisi illud admittas, quod solis syderumque secreta virtute Fabariensem fontem hyeme siccari, subsidere et inarescere, vere novo elici, augeri et reproduci existimat, quemadmodum vernante aut aestuante sole.

         Et purpurascit sanguineum rosae

         Ostrum ac odorum lilioli nivet         

         Ebur, gemitque onusta vitis

         Pampyneo gravidata nimbo

         Et rursum stata vice cadunt.

 

p. 123-143

Caput XI. Usus thermarum

Praeter aliarum balnearum morem usus thermarum Fabarii admirabilis est, sive magnates, sive plebeios spectes. Prima Maii die, vetere calendario, sub vesperum innumerabilis multitudo ex vicinis agris, Alpibus et vallibus accurrit, omnisque circumfluentium faex in thermas partim valetudinis, partim voluptatis gratia descendit, pervigilem in aquis noctem trahentes, quam lotioni iustae absolutaeque balneorum curae aequi parant. Postero mane abiturientes interulas crudiores ex cannabi thermalibus aquis studio inebriatas amiciunt, vim medicam inesse rati. Quod et nonnulli nobilium hospitum circa indusia et linteamina madefacta abituri observant. Et quod alibi scrupulose magnis impensis medicorum suasu fieri consuevit, ut gradatim ac sensim ascendendo et descendendo quotidie per horas balneae auspicentur et finiant, Fabariae non observatur, sed plerique, dedita opera, maximo commodo et securi adversorum casuum, primis statim diebus, thermas plurimis horis insident. Hinc evenit, ut multi dies noctesque thermis nunquam egrediantur, sed cibum simul et somnum in ipsis capiant. Ditiores id propter voluptatem, quam ex thermis percipiunt, pauperes autem propter egestatem, vel quo citius lotionem omnem absolvant expediantque. Plerique etiam magnates in gloria ducunt praeter integros dies plurimis horis etiam nocturnis posse thermarum calorem perpeti; quidam insuper plurimo potu thermarum gloriantur. Etsi autem locus per se insuavis, deformis et squalidus sit, in thermis tamen tanta est voluptas eaque vere sola, ut multi per octiduum eis non excedant. Ita et nobiles quidam magno cum fructu faciunt, non tamen semper modus ille perpetuo thermis innatandi omnibus conducibilis fuit. Qui autem ita continuo et sine intermissione thermis insident, novem, decem, aut duodecim dierum spatio, totum negotium absolvunt. Multi tamen hanc indefatigatam balneandi rationem non probant, dicunt namque strenua hac lotione calorem nativum partesque nobiles mirum in modum labefactari. Experientia tamen et usus rerum magister in plurimis contrarium ostendit, ad quam tamen experientiam sic ait Guarinonius: «Experientia haec fallaciae elenchum patitur, complurimi leviculum morbum violenta naturae oppressione curant et vitam interim multis annis necessario decurtant, calorem naturalem diripiunt humidum radicale corrumpunt. Nullus quippe excessus naturae non certo detrimento est, licet non cito ob resistens naturae robur se prodat; ac veluti qui venenato hydrargyro perunguntur, a lue quidem evadunt, sed brevi post secutura omnium virium iactura. Equidem nullum principium physicum est, quod huic violentiae non reclamet, quod obiter conscientia compulsus innuere omnino debui. Pauciores vero et opulentiores tres septimanas circiter lavant, eoque amplius prout morbi vel corporis conditio postulant. Quam plurimi orta praesertim corporis excoriatione ne quidem tantillum foris vel in mollissimo lecto subsistere volunt aut queunt. Aquae enim aegros quasi magnes attrahunt. Alii prae assiduitate balneandi et insomnio ad insaniam rediguntur, et interdum aquis thermalibus, vicinis iuxtim sedentibus et sopitis, aliqui hauriuntur.

Alii saepenumero immature et inconsulte nondum absoluta lotione, cum eis subitum patriae desiderium admovetur digressi, maximo incommodo, trium pluriumve dierum iter subinde relegere et ad thermas reverti aut certe sequenti anno balneationem repetere compelluntur. Gulae felicitates, mensarum decus, crapulam, temulentiam vinaque generosa non fert usus thermarum Fabariensium. Nec iocamur tecum, nec terremus. Quin etsi electissima vina inferas, loci secretius ingenium illa brevi mirabiliter corrumpit alteratve. Unde alternis diebus parumper tantum inportamus, ne continuo aceat aut muceat. Idque non sine singulari DEI providentia accidit. Quid enim, quaeso, impedit magis operationem thermarum quam in cibo et potu tot lautitiae et excessus?

Audite mortales: Pretioso et crystallino hoc thermarum fonte nullum gulonem, nedum bibonem impune diu lavari, nobis tacentibus, experientia vociferatur. Res prudentibus nota, vinolentis quamquam immeritis, prae commiseratione, breviter repetenda. Scitum eos qui cum ex validiori forsan motu vehementius incaluerint, si aestuantes etiamnum sitim continuo vini haustu liberaliori obruant, confestim paullum post hecticam aut aliam pestiferam febrim, aut si optime cedat crassum et praevalidum capitis catharrum aut pleuritidem, seu quid simile, tam importuno potu inevitabiliter, pro dolor!, incurrere, complures mortem ipsam. Causa est, quod dum intus forisque poris et meatibus corporis ubique apertis homo exardescit, humoris existat appetentissimus, quo fit, ut generosius merum largiter exhaustum sine mora quantocyus, antequam a stomacho excoquatur, crudum per hepar in venas, inde per omne corpus transmeet. Eam immaturiorem et crudam humiditatem humanae conditioni comprimis noxiam molestia, putor, aegritudinum lethiferarum parens corruptio infallibilis consequitur. Istud si corpori semel aut semihora duntaxat inflammato subaccidit, quid integrum diem ex calida balneanti? Ubi intimus sanguis ad extimum cutis per excoriationem exfugitur, et corporis omnia patent? Tum longe celerius largior vini haustus apertum corpusculum absque obstaculis undequaque pervadet, thermaeque ingurgitatum merum semicrudum et putridum in locum ducti sanguinis attrahent. Permitte mihi, seposita quaestione, paucis irasci, et castigare vinolentiam. Non sunt ad cauponam faucibus, ventre, ore et lingua contenti, oculis quoque vinosi sunt. Bibitur auro, gemma crystallo, crateras magnos statuunt, nisi splendeat, rubeat, subpallescat aut candicet in vase vinum, stomachantur, cogitur, urgetur, ridetur, provocatur sobrius. Sic sitiunt, sic bibunt, sic respondent, sic pereunt. Funeribus suis arridendum est. Deus meliora!» Sed ad propositum nostrum.

Nunc hoc vivendi, imo bibendi modo plerumque thermas saluberrimas aegris obfuisse comperimus? Non quidem ex se, sed ob intempestivam commessationem. Quia autem incommoditas loci thermarum Fabariensium, ut in victu magnopere excedatur, non sinit, fit ut thermarum vires non interrumpantur, sed sine impedimento lotionem promoveant. Assolent quoque ipsae thermae nonnullis diebus edendi appetitum sistere, cum videlicet permaxime operantur, magis autem sitibundi pro potu perfusum aqua panem vel lactuculae thyrsum vel succosi pomi cythrorum, arantiarum, granathorum morsum, vel fragorum grana sacharo obspersa adhibent. Quibus thermae potissimum salubres fore creduntur, eorum corpora protinus suctu quodam invadunt, et ut morsus videri possit, stomachum quoque eis et intestina attrahunt, ac spinae dorsi quodammodo contracta affigunt, eaque omnia inania et levia faciunt. Cibi desiderium vehemens accendunt, hilares et recreabundos efficiunt. Quibus autem noxiae et exitiales futurae sunt thermae (si tamen ullis unquam fuere) primo nauseabundi crebris ructibus perurgentur, hypochondrya murmurant et extendentur, venter inflatur, vires prosternuntur, cibi fastidium oboritur. Haec si alicui acciderent initio ingressus thermarum ex antro in Valenz aut Fabarium proficiscitur quo devenienti e vestigio meliuscule erit, et symptomata remittunt. Quamquam haec aliquibus eveniant nihilominus tamen thermae saepius cum fructu usos fuisse memini, inter quos fuit serenissimus princeps Razivilius, dux Birze, Dubinski ac Schlurko, quem honoris causa hic saepius nominasse volueram. Qui diligenter assiduo thermis innatant, plerunque alterave tertiave die, in aliquibus quoque viginti quatuor intra horas apparet excoriatio sive epidermia.

Nonnulli officii tantum causa, amicos invisentes, dum blandiente aquarum temperie diutius aliquantulum thermis sese proluunt, improviso intra aliquot horas exulcerati rubea scabritie inficiuntur; atque inviti postmodum praeter opinionem balnei curam instituere coguntur. Tantum quidam excoriantur, ut, si loti indusia superamiciant aut lecto se committant, una cum ipsis linteaminibus et interula ad thermas sint deferendi. Alii quamdiu ibi subhaerent, iterum iterumque excoriantur, alii nedum semel quidem quantumcunque lavent, his tamen proinde ac illis prodesse animadversum fuit. Ex quo unico, ut caetera secludam, nervosa, irrefragabilia, utilissima et perquam maxime ad salutem publicam necessaria colligent theoremata, synceramve ab fucata balneandi ratione facili negotio discernent archiatri. Thermae Fabarienses, quamdiu fluunt, salutares esse ab incolis perhibentur, tametsi per omnem hyemem ob frigoris asperitatem eis uti vix quisquam possit. Duos leprosos olim tota hyeme illic lavisse et non omnino persanatos fama vulgavit. Quin eosdem et plene percurandos fuisse, ne quidem subdubitat noster Guarinonius, «dummodo», inquit, «cum balnei usu, pro medicorum arbitratu, internam quoque sui adiunxissent curam.» Aitque praeterea: «Ego vero neque lepras (nisi vetustate admodum confirmatas, quaeve in elephantiases migravere) ab his thermis proscriberem, quin potius praemissa, tam corrupto humori congrua frequentiore evacuatione, integre percuratum eos iri, certis, certum quodammodo habeo, rationibus, satis est veteranas et contumaces scabies (leprae sorores) ab eis extergi et emundari. Id quod leprosorum caeteris, thermarum Fabarii percupidis documentum esto.» Utinam pro his pauperculis seiunctum tam certo, novo in aedificio domicilium sive lavacrum fiat, propriusque in illud rivulus derivetur, quam pro certo curationis beneficium experturi sunt, thermae vero, vel hoc solo titulo, celebriores celeberrimis evaderent. Misellis provide provideri poterit, nam e superiorum thermarum defluxu seiuncta quaedam posset commode constitui natatoriola. Quo quid erga miseros misericordius praestabit Fabariae princeps? Desidero, et hoc infigo. At satisfiet huic meo et D(omini) Guarinonii desiderio, quod pro leprosis adeo votive petimus, qui separatim, aliquod habebunt balneolum, iuxta factam ab r(everendissi)mo loci abbate promissionem. Praegnantibus aliqui non nocere, sed prodesse affirmant. Res matris et faetus causa, triplici periculo gravis, duorum corpora et alterius insimul animum respicit. At nequicquam deinceps damni eveniat, occlamat, admonet, protestatur pius noster Guarinonius. «Gravidae», inquit, «nequaquam caeterarum more diu noctuque lavitent, continenter, vix breviori horula permiserim idque summum bis ex die, quod de validioribus, non delicatulis et mollicellis aio, eas quippe potius e thermis serio ac severe eliminandas quam tolerandas adexistimo. Siquidem istud absque evidenti partus discrimine evenire nequit, nisi dicto modo cautissime evitata omni excoriatione lavent; sanguinolentarum alia est ratio. Enimvero, cum subinterdum crassior, vegetior et agrestis praegnans periculum effugit, id in exemplum sequelamve minime trahas velim, quod enim uni hoc, centum aliis non continget.» Sic ille.

Qui ex lue venerea aegrotant, ab usu thermarum Fabariensium laedi nonnulli existimant. Medicamentum enim hocce magnum atque sacrum morbum istum profanum sordidumque non admittere aiunt, immo ne eos quidem sufferre qui hydrargyrum tractarunt. Quod falsum esse experientia ostendit. Fabritius quippe Hildanus anno 1610 hasce thermas invisens, linimentum ex mercurio crudo, axungia porcina extincto, confecit, eoque totum fere corpus, praeter caput et pectus, iuvenis cuiusdam tyronis sui iniungi curavit et deinde thermas ingredi iussit, ut exploraret, an mutatio aliqua inde ipsi accideret, sed nulla subsecuta fuit, feliciterque post iniunctionem thermis velut et ante illam usus est; quin immo certioris cognitionis causa in seipso quoque idem tentavit; sed neque ipsus ullam alterationem expertus fuit. Diligenti tandem et nobili disputatione digna quaestio nobis iam oritur, quam et Croquerus, serenissimi ducis Razivili medicus, Gulielmo Fabritio Hildano ex Polonia nuper in Helvetia proposuit, quamque plurimi nobiles ac plebei saepius iam de anno 1629. Per aestatem ingenioso litigio examinarunt, an videlicet aqua thermarum Fabariensium extra illam speluncam, in qua duo illa lignea domicilia specui imminent, eodem fructu sine ulla efficaciae et virtutis iactura in campum aliquem et patentiorem locum educi ac usui aut saluti esse possit foras deinde educta?

Nemo ambigit tantum aquae thermalis etiam foras thermarum speluncam efferri posse quod unius alteriusve corpori lavando sufficeret. Et vero ex spelunca illa profundissima in montem, primo humeris, deinde equorum subsidio esset transferenda. Qua causa aqua illa, cuius calor ad originem adeo temperatus est, ut unicuique ex industria accomodatam diceres, iter unius horulae in proximum viculum Valenz aut domum Ragolensem apportata frigefieret, ibidemque rursus calefacta vires suas plurimum deperderet; harum enim facultas non in crassa quadam ac terrestri, sed aerea et spirituosa materia consistit; accedit intra antri barathrum, aquam calidam tam copiose ex rupibus promanare, ut ad rotas molares plures circumducendas facile sufficeret; si quis ita ad scaturiginem locum occupaverit, praesertim in superiori balneo, is continuo et sine ulla intermissione nova et recente irrorabitur aqua, et quidem integra, id est plenissime suis viribus praedita; quod minime fieret si ex spelunca in proximam villam aut domum asportaretur; vaporem praeterea thermarum saluberrimum esse affirmavi, quod, si quispiam ea uteretur aqua thermali extra speluncam, is vapore isto salutifero privaretur. Commodius autem et opportunius thermarum aqua in ipsa hospitia fonti proxima intraque antrum sita deferri, eaque haud insalubriter forsan lavare posset. Lotum est in eadem aqua non sine fructu, tum in Valenz, tum in Ragaz. Et anno Christi 1596 duodecim lagenae aqua thermali plenae Lucernam usque, medicorum consilio, pro lavanda nobili matrona ablatae sunt, quibus non sine fructu usam esse ex nobili colonello et Hierosolimorum equite Rodolpho Pfeiffer Lucernate Helvetio cognovi. Caeterum quoque a fonte ipso usque in supremam montis planitiem, qua Fabariam, qua Valenziam versus fictilibus, aereis aut ligneis tubis, rotarum aquatilium, et torrentis Taminnae opella sursum duci ac in sublime elevari possent, irrito tamen labore tantae molis opus foret, hyeme universa subruente.

Postremo tandem sexennio abhinc, simplicibus viris occurit thermales aquas absque virium et caloris iactura, quibus utilissime lavarent advenae, immo, universum fontem calidum foras in patentem et liberum locum secus amnem Taminnam ex parte Valenz, seu in radice montis Vasanae, intraque vallem Sanuz, in petra ipsa per tubos aquaeductus immissos, ducentis fere septempedis seu sesqui iactu validae bombardae ab ipsa origine educi derivarique posse; quibus modernus abbas, cum locum a designatis hominibus solerter explorari iussisset, post serias cogitationes ascensus, in discursu et colloquio familiari, deinde alios non paucos prudentes viros medicos, philosophos architectosque ita docuit ut et iidem secum senserint, aquam thermarum cum calore, spiritibus vaporeque facillimo impetu, convexitate fluxum adiuvante, per tam breve spatium commode foras efferri posse.

Eam de thermarum translatione quaestionem (velut pavidam sub frugum manipulis coturnicem tantum vestigat, non captat aliquando canis) tum medici lento odore et tacite secum agitare scrutarique verius, quam assequi ceperunt, rem acribus ingeniis apprime dignam aliis post se deferentes. Et cecidit sors super Guarinonium nostrum, medicum a pietate et doctrina percelebrem. Cuius ea de re subtilem, efficacem et praenobilem discursum sub calcem fere operis afferemus a nobis latinitati donatum.

Atque hactenus de veteri Fabariensium thermarum loco, situ, natura virtutibusque etc. egimus, nunc vero cum ingenti gaudio de felicissima fontis in commodiorem locum derivatione narrare auspicabimur. Lege, attente lector, et sub animi iubilo ter optimo caelesti numini ab optimo maximo beneficio maximas age gratias.