Theodorus Bibliander de religione Mahometica et Alcorano

Edition (Latein)

Edition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip


1. Aus der Vorrede Biblianders zur Türkenschrift von 1542 Extrait de la préface de Bibliander à l’ouvrage sur les Turcs de 1542

Theodor Bibliander, Ad Nominis Christiani Socios Consultatio, Qua nam ratione Turcarum dira potentia repelli posset ac debeat a populo Christiano, Basel, Brylinger, 1542.

fol. a 2ro

Fidis cultoribus Domini et Servatoris nostri Iesu Christi, fratribus charissimis, Theodorus Bibliander s.

Quum superioribus diebus infaustum atque triste nuncium cladis Pannonicae omnibus bonis ingentem attulisset dolorem, quod pietas Christiana iussit, et quod unum in tantis calamitatibus facere potui, miseratus sum infortunia nostrorum, et Dominum rogavi, ut parceret suo populo, quem sanguine filii unigeniti redemit, neque pergeret in nos ulcisci pro meritis. Postea coepi cogitare aliud ex alio, qua nam via posset occurri malis gliscentibus, et ita vulnus acceptum sanari, ne in posterum infligantur vulnera magis letalia. Quum enim vulgi sermo in malis urgentibus totus consumatur, et principes viri atque rectores civitatum ineant plurima consilia servandi rem publicam, existimavi non alienum ab officio illorum, qui operam dant literis, et praesertim sacris, si describerent solidas quasdam et certas rationes belligerandi adversum Turcas, Germaniae, hoc est, arci orbis Christiani, graviter imminentes.

[...]

fol. a 3 r0-3 vo

Fuit autem mihi oratio ad tempora nostra proprius accommodanda, et dicendum de rationibus, quibus solida certaque concordia et pax domi constitui possit, de ortu et incrementis imperii Turcici, de superstitione Mahumetana, et aliis quibusdam rebus, ut longiorem modum acceperit oratio, quem tamen postulavit magnitudo negotii. Quod si cui sermo incultior videbitur, idem cogitet, me non rhetoricis flosculis ludere, sed rebus afflictis fidum potius quam splendidum consilium afferre. Offendit alicubi acerbitas, et vomicae duro scalpello tanguntur: sed necessitas postulavit.

[...]

 

2. Ausschnitte aus der Türkenschrift von 1542 – Extraits de l’ouvrage sur les Turcs de 1542

[...]

fol. a 5 ro

Ac primum ut liquide perspiciatur, originem bellorum, et servitutis, et omnium malorum, quae Turcae Christiano populo inferunt, in nobis existere, qui nomen Christianum vita non praestamus, operae precium fuerit instituta, et disciplinam, ac mores hostium aliqua ex parte cum virtutibus atque vitiis nostrorum hominum componere.

[...]

fol. a 5 vo

Proinde si cognitum fuerit, eadem flagitia quae in Turcis detestamur, impune inter Christianos patrari, aut similia, aut maiora etiam, rursum virtutes a magistro et Imperatore IESU CHRISTO praescriptas, apud superstitionis Mahumeticae complice, et inimicos crucis CHRISTI benignius foveri et coli, quam apud fucatos Christianos, confitendum erit, ut existimo, gentem feram atque immanem iusto iudicio Dei excitatam et eductam esse, quae nostram perversitatem redarguat, ac iustissimas poenas a nobis exigat, spretae atque proculcatae religionis Christianae.

[...]

fol. b 1 vo

Nunc ad falsam et antichristianam religionis umbram festinat oratio. Ut enim unus est Deus, una sapientia et veritas, una bonitas, ita etiam una duntaxat est religio vera, nempe Christiana. Cacodaemonis tamen astu et hominum stultitia, ut dii et domini multi, sic etiam religiones multae numerantur, et inter se longe diversissimae. Neque ulla in re magis dissentiunt docti et indocti, quam in religione.

[...]

fol. b 4 vo-b 5 ro

His igitur quae hactenus in genere diximus de religione Christiana et Antichristiana, velut fundamentis iactis, ad Mahumeticam religionem stylum convertimus, quam genus Turcarum annis plus minus septingentis mordicus retinet ac tuetur, et armis quantum potest nititur amplificare. Habet enim praescriptio colendi numen et consequendi beatam vitam, titulo Mahumetis prophetae excellentissimi, vulgata quaedam perinepta et absurda, quaeque adeo coelestem fontem non resipiunt, ut etiam a sana ratione longe lateque dissideant, quaeque praeter summam necessitatem non auribus, non cogitationibus honestorum hominum ingerere fas puto. Quaedam ridicula continet anilibusque fabulis affinia; quaedam ad speciem honestatis et prudentiae ita fabrefacta, ut iudiciis hominum appareat sanctissime instituta. Quaedam habet Mosaicae legi et Evangelicae doctrinae ita conformia, ut putes primo aspectu ad erudiendos et beandos homines e fonte coelestium oraculorum derivata esse. Nam Iudaeorum perfidiae reclamat Mahumet, contenditque CHRISTUM e spiritu sancto conceptum, et ex virgine integra genitum. Eumque appellat Dei prophetam magnum, et verbum, et animam, et spiritum Dei, quique iudicaturus sit universum mundum. Neque videri voluit Mahumet hostis CHRISTI, aut quod vellet doctrinam eius abolere, sed tantum corrigere quae essent depravata et ab aliis supposita.

[...]

fol. b 5 vo

Verum leges Mahumeticas tulerit non homo peccator, sed Dei propheta sanctus, sed archangelus, et congruant scripturae divinae non quaedam, sed pleraeque omnes, sintque Mahumetani felicissimi et fortunatissimi homines, et singuli teneant regnum felicis Arabiae, vitaque sit in speciem sanctissima: tamen quia doctrina Mahumetis non tenet CHRISTUM caput, quo solo coagmentatur aedificium domus et populi Dei, neque religionis et verae beatitudinis rationes imponit fundamento prophetarum et apostolorum, plantatio est, non quam pater coelestis plantavit, sed terrena, vel potius diabolica, quam Dominus IESUS tempore praefinito spiritu oris sui stirpitus evertet.

[...]

b 6 ro-b 6 vo

Non videtur etiam silentio praetereundum esse, quo autore et quo tempore condita sit perniciosissima secta, quaque non alia longius patuit aut diutius duravit. Multis prodigiis in coelo, mari, terra praemonentibus, ingens malum universo terrarum orbi edendum esse, nisi homines ad Dei misericordiam confugiant et ingenii perversitatem atque corruptissimam vitam corrigant, anno a Natali Christiano DLXXXXVII Mahumet nascitur in villa Ittacip, quae haud procul abfuit a Mecha felicis Arabiae ad mare rubrum celeberrima urbe. Quo tempore imperium Constantinopolitanum Mauricius nescio an dicam tenebat, an avaricia et perfidia et latrociniis dissipabat. Gregorius autem cognomento Magnus gerebat urbis Romanae pontificatum, qui cerimoniis Ecclesiam oneravit magis quam ornavit, ipsamque religionem Christianam paulominus oppressit.

[...]

fol. b 7 ro

Ornaverat natura Mahumetem egregiis dotibus, si bene uti voluisset, ac rebus praeclaris idoneum produxerat. Quae omnia in suum perniciem et universi mundi convertit, dum obsequitur malis cupiditatibus, nec reluctatur suggestionibus diaboli, et obtemperat perditis magistris nequitiae. Nam per omnes vitae partes inde a pueritia orsus edidit facinora, quae testarentur animum avarum, crudelem, iniustum, excellentiae atque imperii cupidum, in omnem libidinem proclivem.

[...]

fol. b 8 ro

Verum quia nimio usu vini atque Veneris contraxerat morbum comitialem, et uxorem pigeret matrimonii, vaferrimo commento morbum texit, seque popularibus insinuavit fama divini commercii. Dixit enim uxori, Gabrielem archangelum ad ipsum perferre coelestia nuncia; cuius claritatem, quippe homo mortalis, non sustinens, concidat, quod soleat omnibus prophetis evenire.

[...]

fol. c 1 ro-c 1 vo

Mahumet studens fidam atque obnoxiam sibi facere gentem Arabum, quae mixta erat ex Iudaeis, et Christianis, atque illis quidem per dogmata haeretica Arrii, Sabellii, Iacobi, Nestorii et aliorum depravatis, et ex idolorum cultoribus, praesertim Veneris; optimum ratus est, omnes in unam sectam redigere, cui deinde accederent et aliae nationes. Quamobrem auxilio haereticorum Sergii et Mathaei, et Iudaeorum Andiae atque Chabalachabar, quibus antea praeceptoribus fuit usus, condere coepit ius pariter civile et pontificium, astu mirifico temperans compositionem, ut nulli sectae adversarius videretur, sed omnes conciliare et in optimam concordiam redigere, quo facilius reciperetur ab universis et constantius retineretur. Addita sunt etiam copiose, quae vulgi cupiditatibus et iudicio arrident, spes magnarum opum, dominatus, imperii amplitudo, perfruitio voluptatum corporis, et talis ratio consequendi absolutam felicitatem atque beatitudinem, quam quisque praestare queat suis viribus, modo adniti velit.

[...]

fol. c 2 ro-c 2 vo

Qui exacto anno quadragesimo aetatis, quum laborasset pleuritide septem continuis diebus, propinato veneno ab affinibus, qui iure haereditario succedebant in possessionem Cadigae uxoris, mortem veneficio dignam occubuit. Cadaver tribus diebus inhumatum asservarunt sectatores, eo quod putabant in coelum evehendum ab angelis, ut pseudopropheta futurum praemonuerat. Sed gravissimo foetore offensi, contemptim abiecerunt. Quod intimi amici honorifico funere prosecuti sunt, reponentes in fano Mechae. Utque proditum est in historiis, pensili sarcophago condiderunt, magnete, quem architecti faberrime in templi fornice posuerunt, ferrum ad se trahente.

[...]

fol. c 6 vo

Haerent Turcae in superstitiosa cultura divorum et homines vita functos invocant, ut opem ferant laborantibus. Erepti malis aut bono aliquo cumulati, gratias agunt hominibus sanctis, ut ipsi opinantur, quorum beneficio adiuti sint. [...] Sed qua fronte crimen stulticiae aut impietatis Turcae impinges, qui facis eadem? Tolle enim aut muta nomina Georgii, Antonii, Erasmi, Barbarae aut aliorum divorum et divarum, et apparebit, te in eodem luto infixum et demersum esse, qui Christianus appellaris, et non petis omnia in nomine CHRISTI a parente munifico.

[...]

fol. c 7 ro

Quod si Turcae impios et insanos dicant omnes Christianos, qui simulacris aperiunt caput, inclinant corpus, genu flectunt, procumbunt toto corpore, incendunt cereos, faciunt suffitus, qui ad statuam vertunt preces, et vota nuncupant ligno et lapidi, et voti compotes gratulantur inanimatae rei, quomodo refelles intentionem gravissimi criminis? Qua ratione amolieris? An negabimus simulachra esse inter Christianos? Atqui templa referta et constipata cernuntur simulachris. Et in quem usum? Stulte rogas: nempe ut representent beatos, qui coelum inhabitant, quibus honores impendere iubet ipsa religio, qui auxilia ferunt opem eorum postulantibus et gratitudinem animi declarantibus pro accepto beneficio.

[...]

fol. c 7 vo

Non pugnant hac in parte Apostoli cum Turcis, qui cavere monent idola et simulachra, nuspiam autem facere aut colere docent. Cum Turcis facit Ecclesia primitiva, quae longo tempore simulachris caruit.

[...]

fol. d 1 ro-d 1 vo

Verum qua fronte obiicimus polygamim Turcis, in tanta licentia et impunitate stuprorum? Ut taceam adulteria et raptus virginum, quae pro ludo iam et non pro flagitiis habentur inter Christianos plerosque. Ut incestus, ut castitatem impurissimorum coelibum non commoveam, qui se castratos simulant propter regnum Dei et patrant quae nominare dedecet.

[...]

fol. g 3 ro-g 3 vo

Anno autem circa MCCC. Othomannus Othogrulai filius, quem virum Galatia genuit et educavit, arma Turcica iterum commovit, capta Natolia et Bythinia neque paucis oppidis ad Pontum. Quam sane calamitatem qui populo titulotenus Christiano haud videt esse adscribendam, eum iudico mente omnique sensu carere. Nam eodem tempore Bonifacius octavus, portentosae impietatis vir, ecclesiae Romanae dominatus est, qui subornatis angelis satanicis Celestino decessori persuasit, ut pontificatu se abdicaret, ceu divinis vocibus admoneretur onus impar deponere. Subintravitque infaustissimus Bonifacius in Ecclesiam, ut vulpes, praefuit ut lupus, exivit ut canis, iuxta vulgatum de illo proverbium. Is Decretales edidit, ac Iubilaeum abolitam Iudaeorum cerimoniam revocans instituit Romae, illo ipso anno, quo gens Turcica velut recepto spiritu per annos, quibus videbatur oppressa, orbem novis tempestatibus coepit pulsare, nihil cometis horrificis, nihil terraemotibus, vel Pontificem, vel proceres, vel populum moventibus, ut de religione Christiana rectius cognoscerent.

[...]

fol. l 5 ro-l 5 vo

Olim offensum sentimus, nec placamus Deum. Nostris peccatis Barbari fortes sunt. Nostris vitiis Romanus superatur exercitus. Et quasi non haec sufficerent cladibus, plus pene bella civilia quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israelitae, ad quorum comparationem Nabuchodonosor servus dicitur. Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem Barbarorum illius in nos ira desaeviat. Ezechias agit poenitentiam, et centum octoginta quinque millia Assyriorum ab uno angelo una nocte deleta sunt. Iosaphat laudes Domini concinebat, et Dominus pro laudante superabat. Moyses contra Amelech non gladio, sed oratione pugnavit. Si erigi volumus, prosternamur. Pro pudor, et stolida usque ad incredulitatem mens. Romanus exercitus victor orbis et dominus, ab his vincitur; hos pavet, horum terretur aspectu, qui ingredi non valent. Qui si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur. Et non intelligimus Prophetarum voces: fugient mille uno persequente? Nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur: statimque cernamus sagittas pilis, thiaras galeis, caballos equis cedere.

Consultationis Theodori Bibliandri finis.

 

3. Vergleichsstellen aus der Türkenschrift des Erasmus von 1530 Passages comparatifs de l’ouvrage sur les Turcs d’Érasme (1530)

Desiderius Erasmus, Consultatio De bello Turcis inferendo, et obiter enarratus Psalmus XXVIII cum cura recens editum, Wien, H. Vietor für U. Alantsee, 1530 (S. 60, 91-92, 101-102).

[...]

p. 60

Nam beatus Paulus nobis spem bonam ostendit, fore, ut aliquando Iudaeorum pertinacissima natio ad idem ovile congregetur ac nobiscum agnoscat unicum pastorem Iesum. Quanto magis id sperandum de Turcis reliquisque barbaris nationibus, quarum, ut audio, nulla colit idola, sed dimidiatum habent Christianismum.

[...]

p. 91-92

Quid autem dicam de politia? Quae legum aequitas apud illos? Quicquid tyranno placuit, lex est. Quae senatus autoritas? Quae philosophia locum illic habet? Quae Theologorum scholae? Quae sacrae conciones? Quae religionis synceritas? Sectam habent ex Iudaismo, Christianismo, Paganismo et Arianorum haeresi commixtam.

[...]

p. 101-102

Etenim si apud Esaiam aversatur victimas eorum quorum manus plenae erant sanguinis, multo magis aversabitur bella nostra, si viciis onustiores quam armis rem aggrediamur. Haec eo spectant, ut si irato Deo bellum cum Turcis suscipiamus, nihil expectemus nisi luctuosum exitum, et omnium rerum miserandam confusionem; sin quod necesse est, vitam nostram corrigimus, ut dei misericordiam nobis conciliemus, a principus exordiendum est. Nam ut in populo nemo sit malus, vix sperandum est, licet vehementer optandum. Ne refert quidem perinde qualis sit miles gregarius, si monarchae ducesque in bonum consentiant.

[...]

 

4. Ausschnitt aus der Apologie Biblianders zur Koranübersetzung von 1543 Extrait de l’apologie pour la traduction du Coran de 1543

Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, ac doctrina, ipseque Alcoran: Quo velut authentico legum divinarum codice Agareni & Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur .... His adiunctae sunt confutationes multorum, et quidem probatissimorum authorum, Arabum, Graecorum, et Latinorum, una cum doctissimi viri Philippi Melanchthonis praemonitione. Quibus .... Adiunctae sunt etiam, Turcarũ, ..., res gestae maxime memorabiles, a DCCCC annis ad nostra usque tempora / Haec omnia in unum volumen redacta sunt, opera & studio Theodori Bibliandri, Ecclesiae Tigurinae ministri, qui ... Alcorani textum emendavit, & marginib. apposuit Annotationes, Basel, Brylinger für Oporin, 1543.

fol. α 3 vο-α 4 ro (ipsi numeravimus)

Ad reverendissimos Patres ac Dominos Episcopos et Doctores ecclesiarum CHRISTI Apologia pro editione Alcorani, Theodore Bibliandro Authore

Quum doctrina Machumetis, quae nongentis circiter annis maximam habitati orbis partem occupavit atque depasta est velut cancer, non edatur in publicum ipsa sola, verum cum acie validissima scriptorum, qui non tam confutant eam et refellunt, quam iugulant atque conficiunt, spero nemini religionis Christianae studioso, et erudito, et cordato viro displicere factum.

Potiusque typographi studium et operam favore prosequenda, qui non sine impensis pecuniarum et labore hos libros inquisivit et contraxit, ut in communem usum studiosorum veniant, iudicaturos, quam ut ulla culpa hic deprecanda sit. Sed quia indocti et mali, quam docti et integri homines censuram sibi literariam sumunt, multisque ingens est studium omnia omnium facta carpendi et calumniandi, existimavi huius editionis rationem, cuius me fateor magna ex parte authorem, esse reddendam apud vos religionis Christianae Antistites, quorum praecipue interest, sanam pietatis doctrinam conservare, et latissime diffundere, noxiis autem ratione et ordine obsistere.

Primoque ostendam, etsi Machumetanae doctrinae codex, quem Arabes vocant Alcoran, eiusque sectatorum libri plurima contineant falsa, impia, blasphema, non tamen propterea non legendos esse neque publicationem eorum librorum labefactare Ecclesiam. Deinde indicabo, cognitionem doctrinae et rerum gestarum factionis Machumeticae multiplicem utilitatem afferre Christianis hominibus, praesertim nostra tempestate.

Nam si nihil esset legendum, nisi ab omni mendacio et corruptela impietatis remotum et divinae scripturae per omnia quadrans, pessime facerent homines Christiani, qui gentilium philosophorum et poetarum libros toties transscribunt, et in privatis atque publicis Ecclesiarum bibliothecis reponunt eosque studiose legunt et pueris in scholis interpretantur; qui certe non minorem continent docentque impietatem, si quis illis magistris uti velit, quam Alcoran Machumeticus. Nam vel Deum prorsus negant, quem natura ipsa cunctis hominibus esse demonstrat, vel in ea re haesitant, vel plures deos adeoque innumeros fabricantur. Et quibus numen atque divinitatem affingunt, eisdem attribuunt non dico probis hominibus indigna, sed in nullo vilissimo homuncione ferenda in civitate bene instituta.

Ut interim taceam, quod plerique corporum resurrectionem animaeque immortalitatem, et praemia bonorum et supplicia malorum aeterna post hanc vitam negant et irrident. Quae persuasio ubi mentem hominis occupavit, tam longe ab omni officio et humanitate abducit, ut nulla fera, nulla venenatissima bestia saevior et nocentior existat, quam homo homini. Quae omnia quantumvis impius Machumet oppugnat. Ut taceam lasciviam quorundam poetarum et obscoenitatem, qua velut dulcedine condiri aiunt sua carmina. Ut alia multa huius generis praeteream. Unde quidam graves viri non dubitarunt lascivos poetas appellare tibias cacodaemonis, ut quos ipse inspirans, per illos conetur letifera commenta ingerere hominibus. Tertullianus quoque primi ordinis theologus, philosophos vocat haereticorum patriarchas. Horum tamen libri chalcographia propagantur, et evolvuntur et iuventuti proponuntur in scholis ita recepto more, ut si quis reprehendat, protinus audiat convicium asini. Utque legantur philosophi et poetae et alii scriptores ethnicorum, Augustinus, Basilius, Hieronymus, Beda et alii summi theologi non modo permittunt, verum etiam suadent ac hortantur, idque non solum ad facultatem Latini aut Graeci sermonis comparandam, sed etiam ut superstitiones et pravae opiniones ethnicorum cognitae aliis indicentur, quo cavere possint, et ut arma praeparentur adversum hostes ad pugnam, si quando cum eis congrediendum sit. Adhaec, ut quaecumque vera et bona et recta reperiuntur in eorum scriptis, ea tanquam iniquis possessoribus erepta, ecclesiae vendicentur. Quum igitur in libro Sarracenicae legis non plura extant falsa et impia dogmata, quam in ethnicorum scriptis, quae usu prope quotidiano teruntur manibus Christianorum, nec minorem utilitatem eius lectio quam istorum potest afferre pio et prudenti lectori, de quo plura dicentur idoneis in locis, spero, doctissimi atque religiosissimi viri, dominique et patres venerandi, vos minime improbaturos esse Alcorani editionem, praesertim cum tot scriptores ei adiuncti sint, qui omnes errores detegant ac refellant. Confido etiam, viri prudentes, facile vos intellecturos, eos qui nos criminantur propterea quod edidimus, aut ut Alcoran ederetur operam dedimus, privatis affectibus agitari magis, quam studio Ecclesiae, quod praetexunt.

[...]

 

5. Textkritische Anmerkung zur Koranübersetzung (S. 230) Note critique sur la traduction du Coran (p. 230)

Lectori studioso.

Tanta religione ac fide usi sumus in describenda etiam infensissimi Christianae religionis nostrae inimici lege, ut (exemplari primo, quod imitari per omnia statueramus, quia depravatissimum tamen erat, ad duo alia quae paulopost amicorum aliquot opera nacti sumus, diligenter collato, et consulto etiam ubi necesse videbatur Arabico optime atque emendatissime scripto), quicquid vel leviter variarent illa inter sese, vel cum melior quoque lectio forte animo nostro occurreret, annotandum id qualecumque esset, atque hic seorsim adiiciendum esse operae precium duxerimus. Itaque etiam hanc industriam nostram, Christiane lector, aequi bonique consule.

 

6. Ein Zeugnis für die schwierigen Umstände der Publikation der Koranübersetzung: Brief Heinrich Bullingers an Joachim Vadian aus dem Dezember 1542 Un témoignage des circonstances difficiles de la publication de la traduction du Coran: lettre de Heinrich Bullinger à Joachim Vadian de décembre 1542

Kantonsbibliothek St. Gallen, VadSlg Ms 34, fol. 160-161, hier: fol. 161 ro-vo (Autograph), ediert in: Vadianische Briefsammlung 6 (1541-1551), hg. von E. Arbenz/H. Wartmann, St. Gallen, Fehrsche Buchhandlung, 1908, 181-186, hier: 185).

[...]

Mira item haberem, quae de Alcorano scriberem, si tempus et otium, praesertim vero capitis dolor sineret. Breviter tantum: impressit Ioannes Oporinus legem Mahometi, quem vocant Alcoranum, adiectis confutationibus Graecis et Latinis, historiis item Arabicis, Sarracenicis et Turcicis ad haec usque tempora, opus insigne et memorabile. Paravit hoc D. Theodorus noster, idque in oppugnationem Machometanae perfidiae et Turcici regni, praefixa eleganti praefatione. Exemplar Alcorani allatum est Arabicum ex Italia, duobus usus est Latinis, integrum manu rescripsit propria. Labore confectus decubuit in Iulio aliquot septimanis. Tanti constitit illud opus; cumque iam erat vulgandum, suggerunt nescio qui asini clarissimo Basileiensi senatui, nequaquam permittendum, ut lex Turcica vulgetur ex urbe Basilea. Opponunt se pastores Myconius, Marcus, Gastius, Cellarius etc., docentes pie vulgari; verum isti vincunt, et coniicitur Oporinus in vincula includiturque Alcoranus. Facta haec sunt ante nundinas Francfordiae autumnales. Interea audit Lutherus, impressum esse Alcoranum Basileae, scribit itaque senatui et tantumnon obtestatur, ut vulgent; se enim mirum in modum semper cupivisse, hunc librum videre etc. Exemplum epistolae habebis suo tempore. Nunc itaque expectamus, quid futurum sit. Scripsimus hisce diebus etiam nos quaedam, qui ecclesiae ministramus, Basileam. Quid futurum sit, novit Dominus, nec tu ignorabis.

[...]