D. Aegidio Tschudi Glareanus S. D.
Édition (Latin)
De Lemurum sive Larvarum illusione mirum mihi dolet, suavissime D. Aegidi, vel Daemoni vel eius ministris tantum licentiae dari. Ego ne haec fieri posse non negaverim permittente Deo sed hercle magis humana fraude fieri quam revera. D. Ambrosius a Gampenberg mihi nuper recitabat, quondam Norimbergae, cum ipse adesset, unumque horum totam urbem in admirationem ac stuporem dederit. Quattuor milia hominum ante nescio quas aedes stabant, in quos quidam ex aedibus iaculabatur aperto die tegulas lapides ollas quid non?, nec deprehendi potuit intra triduum. Habebat per tectum foramen quoddam in ostium, ut, cum, apparitores ingressi essent, nemo inveniebatur, donec casu deprehensus in tecto a quodam reus ac tandem lusus sui poenam dederit. Hellvangelici audent omnia, sed infeliciter. Tu forti esto animo! Non est mihi dubium quin hoc fiat humana fraude. Adeo nunc omnis malitia est instructa iuventus huius saeculi, ut Sodomae ac Gommorhae sit proxima. Ebrietas perfidia impietas sacrilegia et Dei contemptus omnium mentes occupavere. Nusquam mundus fuit corruptior. Sed de his satis.
Iohannes a Baumgarten Augustanus et Caesarum nostrorum consiliarius ad me librum misit de moribus Moscovitarum cuiusdam baronis ab Heberstein, Neupurg et Gattenhag qui bis in eam regionem legatus iit, semel sub Maximiliano Caesare, iterum sub hoc Caesare, in quo mira continentur de situ et moribus eorum. Per integrum mensem me eo libro oblectavi Semi-Moscus factus. Ii Christiani sunt, sed Graeci, pessimo odio persequentes Tartaros nec tamen nos amantes, quippe quos non rectos Christianos existimant, quod azymis consecremus Dominicum corpus, quod non integras saepe hebdomades magni ieiunii teneamus, quod sacerdotum coniugia separemus, quod Spiritum Sanctum etiam a Filio procedere credamus et quod Sabbatum ieiunemus. Hos V articulos adversus nos habent. Ultimum non intelligo, in penultimo ipsi errant, in tribus primis non est magnum momentum. Rogavi D. Baumgartnerum, ut talem mihi librum aut prece aut pretio habere faciat, nam is liber unicus ei erat, quem ad me miserat et repetebat expectans iudicium meum.
Doctor Mathias Held tibi notus hic octo millibus aureorum domum magnificam et possessiones emit eo proposito, ut hic in universitate ultimam senectutis partem vivere velit, summus amicus meus. Utinam te videam tertium tuo commodo et tuorum. Nam quo patria nostra velit hisce dissidiis, commessationibus ac prodigiosis apparatibus, quos certe quomodo tandem ferat, nisi extero auxilio sustineantur, non video. Deus det omnibus Christianis mentem sanam in corpore sano. Vale, optime Aegidi, et nos ama, nam nos unice te diligimus et amamus, immo suspicimus ut praecipuum patriae lumen. Uxor mea et te et uxorem tuam, Herculem, eiusque uxorem plurimum salutare iubet ac ego non minus. Datum Friburgi XII Calendas Februarias MDL.