De persequutione adversus Locarnenses

Édition (Latin)

De persequutione adversus Locarnenses mota deque exilio religionis causa illis irrogato, historia brevis et vera, a teste oculato et aurito exiliique consorte literis mandata ad ecclesiae Christi aedificationem, coepta ab anno Domini MDXL et producta ad annum MDLV, inde vero ad MDCII.

[…]

4. Vir fuit illo tempore sacerdos seu presbyter papanus, Ioannes Beccaria, in bonis literis satis versatus, qui etiam e libris hinc inde conquisitis prima christianae religionis fundamenta didicit; missam tamen tunc faciebat. Hunc Locarnenses scholae suae praefecerunt, idoneum iudicantes instituendae iuventuti in humanitatis studiis, qui quae e divinis literis didicisset ipse grandiores et eruditiores discipulos suos accurate docebat. Nec docere destitit unquam ecclesiaeque incrementum quibuscumque modis posset promovere, donec in exilium mitteretur. Multas interim perferens aerumnas invicto fortique animo, persequutiones, dispendia, calumnias aliaque adversa propter Christum. Convertit autem et lucrifecit multos non modo e discipulis suis, verumetiam ex natu grandioribus viris et mulieribus, cum iam et missam, et Papatus sordes et faeces universas abiecisset. Duos autem prae caeteris discipulis suis amavit unice Beccaria, Ludovicum Roncum et Thaddaeum Dunum, cum quibus quaecunque ex sacris verbi Dei fontibus hausisset, et perverso horrendoque et abominabili papismo adversari cognovisset, fraterne et fideliter communicabat. Hi duo, et Martinus Muraltus iureconsultus vir nobilis, cum praeceptore Beccaria Ecclesiae aedificium sedulo procurabant, et credentium numerus auctus est multum usque ad annum MDL, quando coeptum iam erat Concilium Tridentinum sub Papa Paolo III, deinde sub Iulio III et Pio IIII, qui Concilio finem imposuit pridie Nonas Decembris MDLXIII, cum perdurasset annos decem et octo ab anno MDXLV.

[…]

12. In comitiis Badensibus anno MDLIIII Helvetii pagorum duodecim acriter valde inter se contenderunt, Locarnensium causam infensis animis agitantes. Qui enim fidem quam dicunt veterem tenebant ac tenent mordicus, Locarnensibus secum de religione nequaquam sentientibus dirissima quaeque interminabantur, perinde ac si funditus delere cogitarent. Contra vero qui fidem profitebantur novam appellatam, eosdem summis conatibus tueri satagebant. Ortae itaque sunt inter eos rixae et contentiones adeo graves, adeo acerbae, et animi omnium sic perturbati et accensi, ut civilis belli incendium novum metuendum videretur, dum pars utraque fidem et religionem suam propugnare statueret. Cum itaque periculi plena censeretur controversia illa, Claronenses et Appecellenses legati ut sequestres, arbitros et caduceatores, causae illius gravissimae componendae, litis dirimendae et pacis conciliandae studio sese interposuerunt, articulos seu capita quaedam vel conditiones proposituri quibus parti utrique satisfieri posse persuasum habebant. Ac reliquis omnibus consentientibus et pacificationem propositam acceptantibus, soli Tigurinorum legati respuerunt, nefas esse iudicantes eos suffragio suo damnare, quos scirent eandem secum religionem colere. Compositionis autem capita praecipue haec tria erant.

1. Si qui e novae fidei sectatoribus veterem denuo recipere voluerint, id eis liceat sine formidine poenae.
2. Qui vero id facere recusaverint, in exilium perpetuum cum uxoribus et liberis relegentur.
3. Bona vero eorum omnia in ipsorum potestate maneant, ut illis frui, ea vendere aut aliis civibus Locarnensibus procuranda relinquere possint.

Haec cum aliis multis capitibus in comitiis Badensibus decreta fuere anno proximo dicto: calendis autem Ianuari MDLV Locarni in arce publice lecta praesente multitudine magna virorum, mulierum liberorumque religionis utriusque. Quia vero hybernum tempus peregrinationi praecipue transalpinae incommodum et pericolosum erat propter mulieres et parvulos, soli vertendi diem statuerunt proximum Martii tertium. Admirandum autem fuit divinae providentiae exemplum, quod dum e patria pellerentur viri boni et innocentes, Dei nomen nusquam in toto pacificationis scripto interpositum fuit, tametsi de religione rebusque gravissimis ageretur. Inspiciant autographa qui habent, aut exempla ex illis descripta. Quid hoc denotet aut significet viri prudentes facile iudicabunt.

[…]

17. Exilio iam promulgato Locarnenses priusquam sedes suas relinquerent, legatos Tigurum primum, postea ad Rhaetos comitia mense illo Ianuario Curiae agentes, auxilii et hospitii quaerendi causa mittendos censuerunt, ut Tigurinorum favore et commendatione Rhaeti eos ad se reciperent propter locorum propinquitatem et linguae communionem. Missus itaque fuit Thaddaeus Dunus medicus et cum eo alius e fratrum numero. Qui cum Tigurum pervenissent et causam ad senatum retulissent, magistratus ille Locarnensium calamitatem miseratus, urbem suam (si alibi commodum nacti non fuissent hospitium) ipsis patere perquam benigne respondit, legatis duobus cum illis ad Rhaetos missis. Quanquam autem illi Tigurinorum petitioni prompte subscripsissent et Locarnensibus liberum in regionem suam ingressum concessissent, hi tamen aerumnis et angustiis variis pressi, auditis et bene ponderatis, quae Tigurinus magistratus magnificentia et pietate illustris obtulisset, magna laetitia perfusi exultantes in hospitium ab illis sponte oblatum recta esse recipere decreverant, paucis in Rhaetiam abeuntibus, qui tamen brevi Tigurum commigrarunt.

18. Quinto itaque Nonas Martii, quemadmodum ipsis praescriptum fuerat, sedes reliquere suas, ut canere liceret: «Nos patriae fines, et dulcia liquimus arva». In proximum autem Rhaetorum oppidum, Roveretum, paulo supra Bellinzonam, migrarunt, ibique mensibus duobus commorati sunt, montium iugis gelu nivibusque rigentibus coniuges et liberos committere periculosum adhuc iudicantes. Mense vero Maio discesserunt, et hebdomadae unius spatio alpibus et incommodis omnibus superatis, Tigurum feliciter admodum et prospere, Dei beneficio, pervenerunt; incolumes enim viri omnes mulieresque et liberi iter confecerunt pedites et equites, curribus et navibus vecti, adeo ut ne ipsorum quidem sarcinae detrimenti quicquam ceperint. Dum autem iter facerent, tam hilares, tam laeti erant ac si ad nuptias aut festum aliquod properarent, quemadmodum Apostoli a Iudaeis caesi ibant, gaudentes quod digni habiti essent, qui pro nomine Christi aliquid paterentur. Urbem ingressos magistratus ille omnes, viri humanitate, charitate magnanimitateque praestantes, qui eos in generalibus comitiis perpetuo tutati erant, non sine belli periculo, et pacis conditiones ab internuntiis propositas forti animo reiecerant, gaudio et laetitia mira exceperunt et beneficiis tali republicae dignis affecerunt.

19. Urbem incolentes Locarnenses lingua peregrina, vivendi et vestiendi modus, populi mores a patriis plurimum differentes initio terrebant non parum, quod mirandum non erat, pauperum praecipue respectu, quanquam tempore illo rerum omnium vilitas erat magna, ut parvo vivere liceret. Constanter tamen atque fortiter perseverantes et in Domino (qui eos quasi ex Ur Chaldaeorum vel ex Aegypto in promissam terram eduxerat) sperantes, paulatim vivendi et vestiendi rationi assuefacti urbis leges et instituta servarunt, linguam autem didicerunt. Numerus virorum, mulierum et liberorum exilum erat CXXX; alii non pauci domi remanserant, grave illud, perpetuae privationis soli natalis, onus portare nequentes. Antichristi enim tyrannidi sese denuo subiicere quam crucem tollere et Christum sequi maluerunt. Erant autem exulum alii doctores vel legum vel medicinae, viri nobiles, alii chirurgi et notarii, alii artifices (patriae decus et ornamentum), alii quoque viri praestantes artem nullam exercentes, authoritate tamen excellentes. Qui omnes coniuges et liberos secum adduxerant, paucis exceptis qui vel uxores, vel maritos, vel parentes, vel filios propter Christum reliquerant. In summa tales erant, tam honesti, et patriae tam utiles et chari, ut ab ipsis etiam adversariis papistis, imo a dominis quoque commendarentur, tantum abest, ut turpitudinis alicuius aut criminis, aut rebellionis accusati unquam fuerint. Una enim fides et religio, quam amplexi erant, haec illis discrimina et calamitates peperit graves. Id quod bonis illis viris honori fuit, et consolationem ipsis attulit non vulgarem, cum persequutionem et exilium paterentur, non ut malefici, sed ut discipuli Iesu Christi, quem solum eius pater, Deus altissimus, audiri vult, non Papam Romanum, cuius ecclesia non super petram, sed super arenam et pulverem est aedificata.

20. Sedibus Tiguri locatis exules illi Locarnenses artes multas fructuosissimas in urbem introduxerunt quibus illa caruit antea, artes, inquam, quae telas dant sericas, laneas, xylinas multorum generum, e quibus lucrum faciunt vitae sustentandae necessarium, nam in illis excolendis studium et laborem posuerunt annos iam multos. Fructus autem et utilitas artium istarum et mercaturae non solum Locarnensium, sed civium etiam multorum et rusticorum rem amplificat. Quin etiam etiam magnos Reipublicae aerarium percipit reditus ex vectigalibus, dum merces importantur et exportantur.

[…]

24. Una fuit, quae iam dicta est, gravissima plaga, qua Deus Locarnenses castigavit; altera vero nunc sequitur. Anno enim MDLXXXIIII pestis virulenta et saeva populum invasit multoque gravius quam alias unquam grassata est. Etenim vix tertia populi pars evasit, adeo immitis illa fuit, et contagium perniciosum. Arte vero plane diabolica morbus efficiebatur: oleis enim et unguentis domorum postes, serae, obices et cornices, hominumque vestes clam inficiebantur ut qui unguenta tetigisset peste corriperetur. Praeter autem stragem hominum horrendam, alia quoque mala et detrimenta attulit pestis illa, beluae immanis instar dira et formidabilis; suppellex, plurima cibaria, pecuniae et scripta furto sunt ablata, furandi occasione peroptima ab ipsis aedium dominis data. Ob incredibilem nanque morbi illius metum (quemadmodum passim in Italia fit) qui sani etiam num erant ad iacentes aegrotos, sive patres sive matres, sive filios sive fratres, sive uxores sive maritos ingredi et accedere non audebant. Imo si ingressi fuissent, populi commercio et societate e vestigio privabantur. Aegrotos itaque emori sinebant, quia nec cibum, nec remedii quicquam illis afferebant, nec consolationibus sublevabant, officium inquam, omne in summis angustiis et doloribus negabant, viri humanitatis, charitatis pietatisque omnis expertes; qui tamen postea malis et cruciatibus iisdem affecti perierunt. Ab infectis ergo domibus suis procul recedentes, rerum suarum iacturam facere, et rapinis cuncta exponere, quam pestis contagio infici mallebant. Qui igitur conducti erant ut aegrotis necessaria subministrarent, et mortuos sepelirent, videntes domos dominis suis destitutas rapiebant et furabantur quae poterant omnia, et domos spoliabant, maximo cum damno paucorum illorum qui servati sunt pro semine. Verum neque plaga hac, neque priore illa satis castigati fuerunt, ut de animorum salute soliciti iuste et pie vivere discerent. Proinde antiquos mores suos sequentes perpetuo, Dei iram in se magis ac magis provocarunt.

[…]