De Geographia: De ventis, De regionibus extra Ptolemaeum

Édition (Latin)

De ventis

Ventus est exhalatio calida et sicca, lateraliter circa terram mota. Causa efficiens venti est sol et astra. Materia vero exhalatio, quae dum in sublime, partim astrorum vi, partim natura tollitur, obstaculum invenit mediam regionem aeris frigidam et ab se pellentem calidum. Ideoque retruditur exhalatio meatque in obliquum circa terram. Ubi notandum, aerem secundum qualitatem dividi in tres regiones: infimam, quae proxime circa nos est plaerunque temperatam; mediam frigidam, quam attingunt celsissimi montes; tertiam supremam calidam proximamque sphaerae ignis. In hac postrema generantur dracones volitantes, stellae cadentes et similes impressiones, ut vocant phisici. Quod vero ad loca ventorum attinet, notandum in quovis horizonte quaternas ventorum regiones principales intelligi posse, quibus utrinque binas adpingere oportet. Erunt itaque tres ab ortu venti, tres ab occasu, todidem et a septentrione et a meridie; quae denotat hic depicta figura. Socios quidem ventos ab tropicis utrinque imaginamur, sicut ab Arcticis ex utraque parte. Poetae vero quatuor duntaxat ventos principales nominarunt: ab ortu Eurum, ab occasu Zephyrum, ab septentrione Boream et ab meridie Austrum.

 

De regionibus extra Ptolemaeum. Cap. 40 et ultimum

Quae extra Ptolemaei descriptionem sunt regiones, non ita certis authoribus traditae sunt, nec etiam tanta diligentia ac arte descriptae. Ab occasu quicquid rerum ultra Hispanias ac insulas Fortunatas est, totum Ptolemaeo incognitum fuit. A septentrione quicquid ultra sexagesimum tertium latitudinis gradum, ubi Thyle locatur ultima. A meridie quicquid ultra decimum sextum gradum latitudinis austrinae. Ab ortu quicquid ultra centesimum octogesimum gradum. Quae omnia in generali tabula apud Ptolemaeum facile est conspicere.

Porro ad occidentem terra est, quam Americam vocant, longitudine octoginta ferme graduum. Duae insulae Spagnolla et Isabella; quae quidem regiones secundum littora ab Hispanis lustratae sunt, Colombo Genuensi et Americo Vesputio eius navigationis ducibus. Sunt qui putent tempore Caesaris Augusti eam terram fuisse notam atque Maronem libro sexto Aeneidos de ea haec protulisse carmina:

[…] Iacet extra sydera tellus,
Extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum.

Hoc de Aethiopia Maurorum Servius intellexit. Landinus autem nullam Aethiopiam extra Zodiacum iacere contendit. Itaque ipse exponit, extra, id est, pene extra. Porro Donatus solem pro die, annum pro nocte positum ait. Nos rem incertam iudicio lectoris relinquimus.

A septentrione Islandia insula est, Grienland, Pilappenland, Noruegia, Suedia, quae vere Gothia. Haec triplex est, orientalis, occidentalis et meridiolanis. Gotlandia insula, Scania insula, quam hodie Selanndiam vocant. At Plinius libro quarto capite decimoquarto, Scandinaviam vocasse videtur, aut saltem vicinam Daniam; ait enim ab incolis nominari alterum mundum, quippe quae etiamnum incompertae est magnitudinis.

Ad ortum maxima pars Asiae post centesimum octogesimum longitudinis gradum a nostris geographis adiicitur. In qua immensa regna, ingentia flumina, multaque alia dictu miranda. Adpingunt insulam Zypangri ad extremum orientem, Iavam maiorem et minorem, et quasdam alias insulas, non certa tamen designatione.

Ad meridiem nostra aetate Madagascar pingitur, in eo loco ubi Ptolemaeus Menuthiam insulam libro quarto capite ultimo posuit. Praeterea maxima portio Africae ab Hispanis lustrata, itinere illo, quo Calecutium feruntur. Porro oceanum Indicum meridionalem a Prasso promontorio Aphricae ad Cattigaram usque Sinarum stationem, totum inclusum terra Ptolemaeus existimavit, quemadmodum mare Caspium, quod quidem omnes antiqui Geographi oceani septentrionalis partem putarunt. Sed illud Indicum nunc repertum est, non terra inclusum, sed ab meridionali Oceano esse.

Finis