Divorum Felicis, Regulae et Exuperantii agon
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt, Clemens Schlip, Kevin Bovier
Hic lectorem admonuimus historiam esse hoc in loco variatam. Alii enim plumbum calidum ori sanctorum infusum, alii rotis inflexos omnibus ruptis membris, nonnulli candente unco laceratos scribunt. Ego postremum facilius crediderim, nam rotis ita tortos, ut hodie Germani et Helvetii latrones plectunt, a Romana consuetudine longissime abfuit, quanquam rotis alligari et in vertiginem rapi adhuc consuetudo manet in Galliis, a Romanisne inducta an a barbaris incertum.
Caeterum, ut ad finem nunc festinemus, Decius cum videret neque minis neque tormentis illos, ut Diis sacrificarent, compelli posse, capite plectendos tandem praecepit; hoc enim imperatorum consuetudine fieri sciebat. Locus erat in medio ferme Limagi, ubi hodie inclitum sacellum in urbe Tigurina constructum est, patens aspectibus ex utraque ripa; lapis item positus, in quem puniendus una cum lictore ascendebat. Qui hodie quoque illic ostenditur.
Huc posteaquam ventum est, magno animo beati, oratione facta ad Deum, lictori cervicem cedendam praebuerunt. Porro audita dicitur vox e coelo: «Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi».
Sed ecce rem miram, quae magna Dei opt. max. virtus in suis sanctis, surgunt jugulati, apprehensis capitibus in alteram ripam deveniunt. Clivus erat in quo nunc templum eorum Tiguri est, quadraginta a littore passibus; hunc continuo ascendunt, procumbunt, sepeliuntur, et aderant qui idem factum fuisse Lutetiae a Dionysio quodam dicerent, neque enim e memoria hominum ingens miraculum aliquot secula delere potuerunt. Mansit fides in pluribus qui miracula viderunt, nec ita multo post, cum res Christiana melius habere coepisset, tota urbs sacra Christi suscepit. Deinde Carolus M. hos tres inter divos retulit, extructo, ut ante diximus, magnifico templo. Passi sunt tyrannidem tertio Id. Septembris An. a Christi natali, si Chronicis Eusebii credimus, CCXC.