Epistula ad Iodocum Fontanum
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Osvaldus Myconius Lucernanus Iodoco Fontano suo s.
Dignum facis, mi Fontane, dum petis exemplar eius orationis, ut denuo imprimatur, quae Romae habita est anno superiori a reverendissimo patre Ioanne Fabro Augustano in exequiis Gaspari de Silinon equitis aurati et Helvetiorum ducis, qui sunt a custodia secretiore Leonis X. summi pontificis; continet enim Helvetiorum (quibus nos ambo debemus quicquid in nobis existit) laudem huiusmodi, qualem etiamnum Latine exaratam non vidisti. Laudantur in primis a prudentia, fortitudine et iustitia. Utque eleganter, ita vere. Id quod palam erit perspicienti res Helvetiorum cum virtute gestas ab usque CL annis in hodiernum tempus. Ubi quidem inter tot tanque graves pugnas non licet invenire (quod praecipue extollendum puto) hostem ab Helvetiis unquam ad bellum esse provocatum. Ex quo liquet ipsos non potuisse non iustissime belligerari, cogebantur nanque se suosque et patriam defendere. Deinde autem cernere est quam parva manu saepe fuderint tam ingentes copias, nam nemo quisque vel vidit vel audivit, nisi quod adversariorum exercitus fuerint semper Helvetiorum tum instructiores, tum certe duplo copiosiores. Illud compertum non semel accidisse, ubi singulis Helvetiorum esset conflictandum cum denis, utriusque exercitus numero bene conlato, hostibus et tamen Helvetium reportasse victoriam. In hisce rebus quantam necesse fuerit adesse fortitudinem, fidem, concordiam atque prudentiam, neminem praeterire arbitror. Quod si Faber ille, qua est et doctrina et eloquentia, huius gentis adhibuisset probitatem, simplicitatem, Christianissimam virtutem, hospitalitatem ipsi peculiarem, temperantiam item, misericordiam in victos et huiusmodi sexcenta, quid putas ei deberent Helvetii? Quamquam hoc pacto debeant plurimum. Res videtur non parum habere ponderis, quod Suevus Helvetium tam cumulate commendat. Inter quos tot iurgia, tot inimicitiae, tot bella gravissima a multis iam annis ita misere sunt transacta. In sinu gaudere soleo, Fontane, quotiescumque in mentem venit eam commendationem Suevum, non Helvetium deprompsisse. Ita nanque fit, ne statim quisque ex eo genere hominum, vel quocumque alio, temere prosiliat clamitans indignum facinus, Helvetium suos in caelum extulisse praeter meritum et adtribuisse, quae ita procul dissideant a vero, quantum χωρὶς τὰ Μερρᾶ καὶ Σιλωὰμ ῥεύματα. Ex hac oratione videtur elucere, quantum veritas apud bonos et vere doctos etiam tum habeat splendoris et virium. Quae quidem non propterea supprimenda (quod plerumque fit), quia tibi est adversa, verum sic cogitandum, rem aliam atque est, fieri haudquaquam posse. Detractum est hucusque et plusquam illusum Helvetiis, sed quid ob eam rem de laude et gloria ipsorum diminutum? Nihil enim refert vituperare aliquem, cuius virtus est nota vel lippis (ut dici solet) atque tonsoribus, nisi forte hoc, ut pro invido habearis. At qui talibus nugis hactenus delectati sunt, nimirum huc respexerunt, Helvetiam neminem habere resistentem, sed, me Hercule, quam longissime aberraverunt, nam tunc bona ingenia apud nos erant sub incude, hodie expoliuntur, propediem emergent in lucem. Tum vero si tales blaterones pergent, uti coeperunt, nihil dubium est quin eo redigantur, ut nullus deorum, excepto Harpocrate, ipsis opem conferre queat. Sed quo feror? Nolebam enim haec effutire. Tu accipe quod petisti. Vale ex Tiguro Cal. Augusti, anno MDXVIII.