De providentia

Édition (Latin)

1. Der Papst und die Königin von England; England und Schottland – Le pape et la reine d’Angleterre; l’Angleterre et l’Écosse (fol. 3vo-5ro)

Theoc. [...] Sed ad ea accedo, quae in Anglia nuper admodum acciderunt.

Polyc. Aures arrigo.

Theoc. Pontifex illuc itidem ut in Germaniam legatum suum miserat, cui rex Philippus (procul dubio sic ut faceret a pontifice exoratus) literis suis ad serenissimam Angliae reginam peramanter scriptis aditum viamque sternere paraverat; regina vero nec Philippi regis preces intra pectus nec pontificis legatum intra regnum admisit; quod responderet, sibi cum pontifice eiusque concilio nihil plane esse negotii, istiusque consilii Christiani et pii se brevi toti terrarum orbi publice edito in hoc libro rationem reddituram.

Polyc. Incredibilia dictu audire mihi viderer, nisi quibus authoribus tu didicisses iam ante mihi constaret. Ingens certe rerum facta est commutatio, modo a foemina ridetur, qui non ita pridem Christianos monarchas ludificabat ipse. Succurrit illud Vergilianum: «Dux foemina facti.» Perge porro recitare si quid de Scotico regno comperti habes, nam et illius σκότος Evangelii sol radiis suis illustrasse perhibetur.

Theoc. Sero quidem Deus illam gentem respexit, sed adeo benigne tamen et clementer, adde etiam tam mirabiliter et potenter, ut res ad omnem posteritatem memoria digna sit sempiterna. Angli Scotique antehac (ut scis) capitali odio a se mutuo dissidebant, adeo ut infestis signis, non raro de summa rei inter se decernerent; nunc verbi divini gladio utraque gens subacta Christi salvatoris sui leges et imperium tanta animorum consensione in se recepit, ut nihil illis sit coniunctius, quibus iam ante nihil erat disiunctius. Laudatur Scotorum praecipue constantia et secundum Deum pietas erga reginam longe maxima. Miserunt ad eam legationem amplissimam, rogatum ut in regnum redeat atque suis subditis omnia obsequia clementer expectet; qui et parati sint pro ea quam tenerae aetatis adhuc puellam armis protexerint, vitam sanguinemque deinceps quoque profundere, dummodo sibi religionem integram liberamque permittat, citius enim se a vita quam Christiana religione discedere cogitare.

 

2. Biblische Beweise für Gottes Vorsehung und autobiographischer Exkurs (der kleine Fabricius Montanus fällt in einen Brunnen – Preuves bibliques de la providence divine et digression autobiographique (le petit Fabricius Montanus tombe dans un puits) (fol. 40ro-42vo)

Theoc. [...] Atqui si vis illa lethalis, quam supra necessitatem appellavimus, divinitus importatur, antecedentia quoque ad consequens illud aliquem respectum habere convenienter oportet. Sic qui viam ingreditur, quae ei fatalis est, qui pugnam capessit sibi suisque exitiosam, etsi cum ratione deliberat, occulta tamen et tacita quadam vi ad id inducitur, cuius eventum postea periclitatur. Et exempla commemorare possem, quibus ceu argumentis convincerem, tales inopinatos exitus, ut maxime videantur fortuiti, nihil fortuiti tamen in se continere. Sed ad scripturam me refero, cuius authoritas merito nobis debet esse sacrosancta. Haec ipsa deo vitam, mortem, consilia, eventus, omnes denique actiones nostras, tamquam supremo rectori in universum summittit. Nonne quoties deo nos nostraque precibus committimus, toties universitatis totius summam (quod in nobis est) eidem deferimus? Locos si legere voles, en praesto sunt 1. Samuel. 2. Ierem. 10. Proverb. 16. 21. Psal. 127. Sed quid refert omnes locos accumulare? Sexcenti sunt qui faciunt ad institutum nostrum, unus tamen sit instar omnium: Caput nonum libri primi Samuelis, tibi proponas velim, in quo de regis creatione agitur. Saulem Deus imperio destinarat, quaecunque ergo circa Saulem contigere, habent se tanquam media ad suum finem. Et primus quidem actus asinis detur, quae deviae palantes, inter pascendum solito longius aberrarunt. Atqui hic error a Deo regitur. «Quid audio» (dices) «stupidumne vecorsque hoc animal, ei curae esse, cuius sapientiam non capit universus orbis?» Sic est omnino. Nam quo Dei sapientia est immensior, quo maiestas eius augustior et magnificentior, eo minus rerum creatarum ab eius regimine eximendum censeo: haec ad corvos, haec ad passeres, vilissimum genus volucrum, sese extendit. Sed progrediamur amplius. Quod Saul iubetur amissas asinas quaerere, quod viae comitem sibi famulum asciscere, quod parenti volens morem gerit, quod simul iter ingrediuntur, quod ambages faciunt, quod varias quaerendi vias frustra insistunt, quod pedetentim in eum locum deveniunt, qui ex vicinitate prophetae eos admonere poterat, quod eius adeundi consilium capiunt, quod munera adaptant, quod Sicli pars in parato est, in universum Dei sunt opera. Sed ne puellae quidem temere aquatum prodiere, quarum indicio quod reliquum viae erat, Saul cum famulo gnaviter capessit. Quid quaeso magis fortuitum videtur, quam aquae defectu domo progredi, situlam ingurgitare, greges adaquare? Et tamen Rebecca haec agens, Isaco suo cessit in coniugem; Moses in Ziporam suam apud puteum incidit; Samaritana Christo ad puteum desidenti supervenit. In quibus singulis quanta sit providentia, res testatur ipsa. Nec qui lambendo biberunt, ut in historia iudicum legitur, temere ad id faciendum inducti sunt. Nec qui ad Nilum aquatum procedunt atque crocodylis abripiuntur nec qui fluviis aut fontibus immerguntur, ad eos casu venisse existimandi sunt. Propterea quod moriendi necessitas, non nisi iis incumbat, quibus Deus destinato immittit. Et quoniam de puteis nobis sermo est, dicam quae mihi acciderunt admodum puero. Humilior eram quam quod possem urnam, quae perticae illigata super os putei impendebat, manu contingere; crepidines ergo putei conscendere paro; ibi cum urnam prenso, ipsa mobilis, contactum effugit; ego excutior praeceps ruo. Cohorreo quoties fatalem hunc casum reminiscor. Solent illis in locis oras puteorum trabibus mutuo consertis frequenter includere; harum una ex supremis, soluta compage, pridie eius diei in puteum deciderat; sic trabis casum meus subsequitur. Quod vero illa transversum puteum occupasset egoque praeceps ruissem, mirabantur quotquot inspiciebant, et considerabant qui fieri potuisset, quod inter cadendum trabem non contigissem, post fluctuationem vero ad eam ultro delatus divaricatis cruribus ei tantisper insedissem, donec a parentibus et vicinis mihi tandem subveniretur. Illi demittebant qui funibus me illigaret, quibus implicatus postea extraherer. Sic multa Dei miracula in hoc uno facto simul concurrunt. Haec mater mea probe animadvertens, quod pia esset multaeque lectionis mulier, puero mihi identidem ingeminans, usque suggerebat Dei providentiam agnoscerem, quae me procul dubio hisce progymnasmatis ad maiora documenta praeparare voluisset. Sic Deus parentes meos docere voluit, non tantum in illorum cura situm fuisse, quantum in sua ipsius tutela et benevolentia. Me vero non obscure admonuit, cui porro omnem meam vitam deberem, ei utique, cuius beneficio non modo viverem, sed pene miraculose viverem.

 

3. Die Schönheit des Gebirges – Les beautés de la montagne (fol. 73ro-74vo)

Theoc. Solebamus fere, Polycarpe, quotannis Alpes nostras simul invisere, sed praesens annus, quod esset turbulentior, hanc voluptatem nobis adhuc invidit.

Polyc. Ego montanis istis deambulatiunculis mirifice delector, hancque animi remissionem, quae voluptatem pari utilitate moderatur, honestissimam semper duxi.

Theoc. Cuius tu vero putas voluptatis esse in sublimi positos, uno obtutu ex alto despicere, quicquid subiecta prata viriditatis, umbrosae valles opacitatis, comantes sylvae recessuum: quicquid aeris denique regio, scopulorum solitudo, laticum perennitas, fluminum lympiditas, lacuum capacitas, camporum vastitas, oppidorum, aedificiorum, viarum, situs, cultus, ornatus, serenitatis, horroris, perspicuitatis, amoenitatis, profunditatis, immensitatis, antiquitatis, decoris et elegantiae, uno complexu longe lateque comprehendunt. Nec vero mino est aurium voluptas: illic armentum bubulum, lanigeri greges, caprigenae pecudes, arguta tintinnabula, pascentium gestamina. Sonorae volucres, spirantes aurae, ex alto cadentes rivuli, suos mugitus, balatus, tinnitus, concentus, sybila, murmura, certatim commiscent, ingeminant valles, responsant sylvae, aggemunt cavernae, resultant scopuli, vicinoque cavae concursant aethere voces. Sed utilitas non mediocris est totius naturae quasi chorum spectandum contemplandumque velut in theatrum producere, sicque Dei conditoris magnificentiam rectius cognoscere. Plantae vero ubi felicius proveniunt quam in montibus? Ubi frequentiores, praestantiores, salubriores, efficaciores et magis aromaticae? Hi Doronicum nobis, hi Gentianam suppeditant, varii generis plantam. Hi Plantaginem aromaticam, Centaureum maius, Raponticum vulgo dictum, Rhabarbarum, Seseli Peloponesiacum, Eleborum, Lunarias omnis generis, ivam moschatam et, ne singula persequar, in gentem praeterea vim florum, radicum, fruticumque benigne nobis subministrant. Sed stultum me qui haec apud te, Polycarpe, cum non vallis, non lymphula, nostri non sit conscia; non saltus, non iugum, non cacumen, quod non simul penetravimus, perreptavimus, superavimus!

Polyc. Grata mihi fuit haec commemoratio, quae pristinae voluptatis memoria me nonnihil delinivit. Sic quas corpore non adire datur, animo saltem contingemus alpes.

Theoc. Tu vero, ne quid naturalis contemplationis tibi deesset, pro Rapontico Lunariaque Graeca odorata, quae duo cum doctore medico nostro in montis adversi convalle vestigabas, in ursam incidisti geminis comitatam catulis, sed impune tamen tulistis, quod a vi vobis temperaretis.

Polyc. Scis tu laterum obiectu praecipites admodum scopulos utrinque in sublime exurgere, sic ut effugii nullus pateret exitus. Sed ipsa, collectis catulis, clunibus insidens nos aliquandiu contuebatur. Nos quoque, quod inermes essemus, in mutuo obtutu aliquantisper haesimus; tandem, quod illa ex conspectu nostro sese proriperet, vallis iter omne relegimus exque praecipitio in plana nos recepimus.