De Pellicani castitate

Édition (Latin)

Ne quis vero eum libidinis aut amoris impotentia ad eam religionem se contulisse calumnietur, quae a mulierum consuetudine non multum abhorret, dicam hoc loco quae mihi satis idoneis testibus comperta sunt et explorata. Pellicanus noster vitae suae quadraginta ipsos annos iam complerat, quae aetas ceu numeris suis absoluta, integra solidaque censetur, cum unanimi Monachorum suorum consensu, qui tum Moguntiae frequentes convenerant, ei provincia decreta est, commoda mehercle et neutiquam aspernanda, si animus eius ad voluptates potius quam pietatem inclinasset. Haec erat cura visendarum sororum (moniales vulgo et nonnas appellant) quae religioni devotae per utramque Sueviam, inferiorem dico et superiorem, passim dispersae domos frequentabant circiter sexaginta. Haec illi conditio praeter exspectationem et voluntatem obvenit, quam plures tamen alii cupide ambiebant, quibus utique puellarum istarum pudicitia non erat incognita. Ipse tamen tantopere aversatus est, ut nullis suorum precibus, nullis argumentis ad eam induci impellive potuerit. Eum ergo, qui viribus adhuc integris sponte bellum cum voluptatibus suscepit, verisimile non est, vergente iam aetate, ultro in eorum castra concedere voluisse. Quod vero postea, cum legitima thori consorte, Anna, inquam, Frisia, honestissima et lectissima faemina, Iohannis Frisii optimi et doctissimi viri germana sorore, quod reliquum vitae fuit caste placideque transegit, id vestris consiliis effectum est, Patres, qui facile providebatis eum, si liberos aliquando genuisset, habiturum in quorum humeris senectutis onus ex parte deponeret. Haec vos providentia neutiquam fefellit. Eum namque filium genuit, Samuelem dico, in cuius pietate et officiis suaviter iam senex conquievit, ex quo et avus factus nepotes et neptes vivus dinumeravit.