De cibis sive operibus lactariis quibus in monte refecti sumus

Édition (Latin)

De lacte et operibus lactariis libellum iam olim aedidi, quamobrem nunc brevior ero.

Lac optimum, pingue et suave.

Crema lactis, qua fervefacta panis offas aut segmenta perfundunt, ein Nydelbrot.

Butyrum recens et suavissimum. Caseus. Recocta simplex, ex lacte recocto, butyro et caseo iam separatis, Ziger.

Recocta pinguis condita polline foliorum Imperatoriae; sunt qui et lotum odoratum et dauci montani genus addant; talem alicubi vocant Muejerziger, a loco, ni fallor, ubi praestantior sit.

Serum casei, id est a caseo separato reliquum, Suffy.

Serum butyri, a butyro separato relictum, Unkenmilch. Haec in monte. In urbe vero varia et lautissima caseorum genera invenimus, ex quibus Engelbergensem maxime probarim, a quo butyri nihil separatum videtur, praepinguem, suavem, mollem et (ni fallor) oxygalactinum, quem medici probant. Is apud Subsylvanos circa Engelbergam coenobium conficitur, modico ambitu, nam bini fere drachma vaeneunt; recens tantum placet.