In Titi Livi annotationes, chronologia: epistulae dedicatoriae

Édition (Latin)

Aus der Vorrede an Kaiser Karl V. - Extrait de la préface à l’empereur Charles Quint

Augustissimo invictissimoque Imperatori Caesari Carolo V. Henrichus Glareanus s. d. p. 

[...]
Verumenimvero, quandoquidem multi obstrepunt, temerarium esse quicquam in tali autore vellicare, obviandum sane et horum opinioni putavimus, ne audaciae culpam, aut crimen potius agnoscere videremur. Primum, cum in confesso sit, ab historico abesse prorsus debere omne odium solamque illi rerum gestarum veritatem ob oculos ponendam, quam vere id observarit Livius, vel hinc aestimari poterit. Nam ut de Germanis Hispanisque, eximiiis duabus nationibus taceam, Gallos hercule, gentem omni aetate illustrem et bellicosam, maxime autem eo tempore, quo Liviana decurrit historia, nunquam desinit odiose tractare, elevare, nonnunquam etiam pugnantia de ea dicere, homo in Cisalpina Gallia natus. Quod nos in his annotationibus, sed obiter, aliquot locis indicavimus. Deinde si quis veterem Romani Imperii originem apud Dionysium legat ac cum Liviana brevitate comparaverit, videbit opinor nos haud immerito praetulisse Dionysii curam ac diligentiam Livii festinationi, adeo circunspecte omnia Dionysius, adeo negligenter Livius ea tractasse videtur.
[...]
Livius senex historiam scripsisse dicitur, diversos ac magnos secutus autores, ut in praefatione ipse fatetur. Non igitur mirum, si et saepe memoria labatur, et nonnunquam diversa ac prope contraria scribat. Nec me fugit vulgatam esse opinionem animis hominum penitus insitam et multis ita persuasam, ut si contrarium dixeris, insanus prorsus videaris, nempe Romanos historicos longe praeferendos in historiae veritate esse Graecis. At per me licebit ita perpetuo opinentur qui volent; mihi sane neque Quintilianus in primis grave autor, neque quisquam alius, quantumvis subtilis orator, hoc persuadebit, ut Livium Herodoto aequem, tantum abest ut eundem Livio postponam.
[...]
Non in autores invehimus, si errores damnamus, quorum plerique iniuria temporum acciderunt, quidam etiam humana imbecillitate, pauci fortassis etiam autorum vel pravo iudicio vel affectu. Et tempore Livii quis credidisset imperium populi Romani eo devenire posse? Prudentes, inquiunt, poterant. Sed ea turba non tum solum, verum omni tempore exigua et fuit, et est hodie, et erit perpetuo, quae causa Livio fuit, opinor, ut ubique in Gallos debaccharetur, belluas vocando, stupidos ac corpore diffluentes, ratus forsan Gallos semper Romanis fore subiectos, ut erant quando ipse historiam scribebat. Verum haec ingenuo homini et qui a posteris sua scripta legi cupiat, non satis idonea in ullam nationem invehendi causa videtur. [...]


Aus der Vorrede der Chronologie an König Ferdinand - Extrait de la préface de la chronologie au roi Ferdinand

Clementissimo Caesari Ferdinando, Bohemiae Hungariaeque Regi etc. Henrichus Glareanus s. d. 


Nemini dubium est, invictissime Rex, id esse in historia temporum rationem, quod solis iubar in sublimi hoc aëre. Tolle solem ex hoc mundo, quid aliud nisi confusum relinquetur chaos? Tolle aetatum ac saeculorum ordinem ex historia, dii boni quam nihil lucis rebus gestis adfuerit. Qua causa ego motus, cum Livii historia, ut eminentissima et utilissima, ab omnibus passim enarranda suscipiatur, in ea autem temporum ratio mire claudicet, existimavi operae precium me facturum, si studiosos hac etiam parte, ut aliis nostris operibus, pro virili iuvarem, id quod antea in Dionysii Halicarnassei praeclarissimi ac diligentissimi historiographi libris fecimus. Itaque chronologiam quandam (eam temporum rationem dicere possis) institui, quam ante aliquot annos Hieronymus Frobenius ac Nicolaus Episcopius, summi amici mei ac bonarum literarum instauratores, ad Livii, quod tum excudebant, exemplar, adiici curaverunt. Pro quo sane labore a multis doctis viris bene audivi, qui literis ad me missis, ingenteis nobis gratias egere, ac ingenue, quo sunt candore, fassi sunt historiae Romanae maximum accessisse decus ac lumen per huiusce modi commentationem, succinentes identidem illud Maronis,

Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum, Pariusve lapis circundatur auro

[...]