De Republica
Édition (Latin)
1. Début du livre I – Beginn von Buch I
Cum inter liberas respublicas, quae non unius Principis imperio reguntur, nostra aetate multorum iudicio post Venetam primas partes teneat Helvetica, saepe audivi exteros homines quaerentes, quaenam sit huius reipublicae forma ac ratio; quod illis mirum videretur tot populos foedere facto in unam quasi civitatem ita brevi potuisse coalescere, et tot annis in eadem constanter et concorditer perdurare.
Athenienses enim, quorum in Graecia celeberrima fuit civitas, ex compluribus populis et oppidis a Theseo non tantum in unam civitatem, sed in unam quoque urbem collecti fuerunt. Achaeorum autem respublica, quae duodecim constabat urbibus, neque diuturna neque potens fuit, sed sub Arato et Philopoemene florens, brevi post in servitutem a Romanis, cum sua libertate abuteretur, redacta est. Israelitarum respublica post Iosuei mortem, sua culpa crebris hostium direptionibus exposita, divinitus quidem excitatis heroicis viris aliquoties liberata fuit, sed tandem ultro monarcham duodecim illi populi sibi elegerunt, suae libertatis pertaesi. Avorum autem memoria cum Friderico Augusto auctore et principe Suevicae urbes foedus fecissent, magna initio apud omnes eius foederis fama fuit et opinio, verum bello adversus Helvetios temere suscepto et infeliciter gesto, multum existimationi eius decessit, quam tamen pulso duce Wirtembergico et arcibus praedatorum tota Suevia disiectis, recuperasse videbantur, nisi paulo post finito praescripto tempore foederis, ita statim in diversum abiissent, ut quos ante hostium loco habuerant, iis ut amicis, et veteribus amicis et foederatis hostium pene loco usi fuissent. Ita hominum memoria foedus illud coepit et in nihilum abiit.
Caeterum Helvetiorum plures quidem sunt populi et urbes non paucae, una nihilo minus est civitas, una respublica, de quo tamen a doctis dubitari video; existimant enim apud nos imperii nullam societatem et coniunctionem esse, ideoque unam rempublicam dici non posse; singulas enim civitates aliarum decretis non aliter obligari quam si sponte assentiantur, ut in pactis sociorum privatis; atqui in eadem republica, quod pluribus placuit, omnes obligat.
Nos cum his disputare nolumus, ac ingenue fatemur, si exacte singula perpendantur, ita se rem habere, ut ipsi asserunt; sed quoniam unum est totius gentis concilium et communi imperio provincias plerasque administrant, de pace et bello omnes simul statuunt, et praeterea leges et consuetudines fere easdem habent, atque pactis perpetuis adeo arcte devincti sunt, ut si non sit una respublica, saltem quam proxime ad unius reipublicae formam accedant, nos qui rudius de his rebus scribimus et loquimur, illa societatem «foederis Helvetici civitatem et rempublicam Helvetiorum» nominabimus.
Haec igitur foederibus perpetuis constituta civitas Helvetica, iam supra ducentos annos patriam libertatem summa concordia et animorum incredibili consensu tutata est. Quamvis enim semel atque iterum (quod in omnibus fere magnis rebuspublicis fieri solet) inter ipsos civilia bella exorta sint, tamen brevi pace facta, omnium animi sincero amore rursus coaluerunt et veteri studio patriam libertatem tueri semper parati fuerunt.
Sunt tamen nonnulli, qui odio ingenti gentis Helveticae, nimis impudenter anarchiam nobis obiiciunt, ac maiores nostros, caesis aut in ordinem redactis nobilibus, sese in hanc libertatem praeter ius et aequum vendicasse aiunt; alii etsi agnoscunt gravibus nobilium iniuriis et contumeliis maiores nostros ad arma provocatos esse, ipsos tamen iustae defensionis modum excessisse arbitrantur, ut fere fit animis acrius irritatis.
Quare ut et amicorum admirationi ex ignoratione rerum nostrarum ortae satisfacere et invidorum calumnias confutarem, existimavi me operae pretium facturum, si Helveticae reipublicae formam, origine eius paulo altius repetita, describerem.
2. Livre I: histoire de Fribourg – Buch I: Geschichte von Freiburg
Friburgum oppidum ad Sanam fluvium a Berchtoldo IV. Zeringensium duce paucis annis ante Bernam conditum est, ambaeque civitates mutuam amicitiam diu coluere; caeterum a morte Zeringii Berna imperio fuit obnoxia, Friburgum vero pervenit in potestatem comitum Kyburgiorum qui Burgdorffi habitabant, quae res causa fuit ut sequentibus annis Bernatum amicitiam deseruerint.
Etenim primum cum Gottefrido Kyburgio contra Bernates militarunt; mox autem foedus renovatum est utrinque, exceptione tamen addita, si domini urbis dissideant a Berna, ut tum dominorum suorum partes salvo foedere sequantur. Postea a Kyburgio Friburgum venditum fuit Rodolpho Romanorum regi, ac deinceps sub Austriae domus imperio annis fere 200 mansit, quo tempore Austriorum ductu et auspiciis ad Loupam, in monte Schonenbergio et alibi pugnarunt; rursus etiam vetus amicitia et foedus utrinque aliquoties renovatum est.
Anno autem 1403 multis contumeliis nobilitatis vexati perpetuum foedus cum Bernatibus fecere, mansere nihilominus sub Austriorum imperio. Duravit amicitia haec annos quinque et quadraginta, inde exorto bello inter Sabaudum principem et Friburgum, Bernates Sabaudi partes, cum quo illis vetus amicitia et foedus intercedebat, secuti sunt; utrinque expeditiones aliquot susceptae semel ad Galteram pugnatum adversa Friburgiorum fortuna, altero demum anno legati regis Gallorum, Burgundiae ducis, et Helvetiorum pacem fecere.
Proximo anno a pace facta Albertus Austrius Friburgum venit, cum hoc quidam civium consilia inibant de bello adversus Bernates suscipiendo, caeterum maior et sanior pars civitatis pacem bello anteferebat, et amicitiam initam constanter tuebatur, iamque res ad seditionem spectabat, ac forte inter ipsos cives pugnatum fuisset, nisi Bernates missis legatis singulari prudentia et industria motum hunc populi sedassent. Cum igitur Austrius videret Friburgum Helvetiis favere, et ad eorum partes inclinare, cives quoque qui maiorum suorum privilegiis fruebantur, non per omnia imperiis suis parere, saepe etiam Bernates ex foedere sequi et cum Helvetiis confoederatis militare, de urbe diutius retinenda desperare coepit.
Venit igitur Friburgum Austrii principis aulae magister, a principe ut fertur missus; hic fama per civitatem disseminata principem brevi illuc venturum, omnis generis inaurata et argentea vasa, aliaque varii generis ornamenta corrogare coepit ad exornandam curiam urbis, quo loco princeps dicebatur excipiendus esse, caeterum haec omnia insciis civibus clam avehenda curabat. Constituto autem die quo princeps venturus dicebatur, cum suis principi in equis obviam egreditur, ac ipsum nobilissimi quique civium sequebantur. Longius urbe progressis, princeps quidem nusquam apparet, sed equites ab illo missi aulae magistrum eiusque comites excipient. Is iam in tuto constitutus Friburgios qui honoris causa cum illo principi obviam progressi fuerant alloquitur, ipsos confisos foedere Bernatum et reliquorum confoederatorum amicitia, principis imperata detrectare, aequum autem esse ut princeps quoque aliquem ex ipsis fructum percipiat, et ob hanc causam se ea quae corrogarit argentea vasa et ornamenta illis abstulisse; atque his dictis cum spoliis civium ad principem se contulit. Tanta iniuria affecti Friburgii arctiori foedere Bernatibus coniuncti sunt et cum caeteris confoederatis amicitiam certis conditionibus iunxere. Itaque bello Burgundico Helvetii mille hominum praesidium illis tuendae urbi misere, ipsi quoque cum confoederatis adversus Burgundum militarunt, et fortem fidelemque operam eo bello Helvetiis praestarunt, quo finito cum Salodorensibus in numerum pagorum, (uti mox dicemus) adscripti sunt.
3, Début du livre II – Beginn von Buch II
Quae sint partes Helveticae reipublicae et quas ob causas quibusque conditionibus in unam civitatem certis foederibus convenerint, quo item studio et labore libertatem suam defenderint, et a quibus populis et principibus in sociorum et amicorum numerum recepti sint, superiore libro exposuimus. Deinceps ipsam reipublicae Helveticae formam et rationem describemus. Quia vero singuli populi foedere iuncti suos magistratus et leges et peculiarem singuli rempublicam habent, et praeterea una quaedam est totius Helvetiae civitas, et commune totius gentis consilium, leges item et decreta publica quibus omnes tenentur, primum de universa civitate agam, deinde generatim pagorum respublicas describam.
Porro qui de republica scripsere tres formas constituunt, unam quando penes unum aliquem est reipublicae omnis potestas et gubernatio, qui si volente populo secundum leges iuste imperat, rex nominatur, sin aliter tyrannus censetur; alteram quando penes paucos optimates imperium est; tertiam quando totus populus imperium habet. Ita ut sint tres rerumpublicarum formae: regum, optimatum et postremo populi imperium; quae tamen vitiosas reipublicae formas admodum similes habeant: tyrannidem, oligarchiam quae paucorum quasi tyrannis est, et populare imperium tumultus et anarchiae plenum. Rempublicam vero communem totius Helvetiae ad nullam harum referre possumus, verum ut olim Romanorum et Carthaginensium amplissimae respublicae et nostra aetate Veneta, mixtae nominari possunt, quod aliqua sui parte regiam potestatem, alia optimatum imperium exprimerent et populum quoque non prorsus a gubernaculis removerent; sic Helvetiorum respublica ex optimatum et populi imperio mixta est. Etenim ex his populis quibus tota civitas constat, quidam mere democratico imperio utuntur, ubi totius plebis consilio ferme omnia aguntur, veluti in his pagis qui nulla habent oppida, uti sunt Uranii, Suitii, Undervaldii, Glaronenses et Abbatiscellani; et par ratio est Tuginorum quamvis hi oppidum habeant. Alii ab optimatibus reguntur, ut omnes urbes Helvetiae: Tigurum, Berna, Lucerna, Basilea, Friburgum, Salodurum, Scaphusium. Sed cum potestas summa penes populum sit a quo magistratus eliguntur, mixtae sunt hae respublicae, et aliae magis aristocraticae, aliae plus populares sunt. Quare cum tota civitas constet his populis qui non una eademque reipublicae forma singuli utuntur, non una quoque sed mixta quaedam est politia quae ex his conficitur.
Etsi enim legati qui in publicis conventibus in commune reipublicae Helveticae consulunt aut ius dicunt, videntur optimatum politiam constituere, tamen cum plerique domi a populo deligantur et in causis paulo maioris momenti non habeant liberam decernendi potestatem, sed omnia ex mandato populi agant et ad eum de singulis referre cogantur, facile apparet talem senatum non plene aristocraticum censeri posse. Ut autem sic administretur communis respublica Helvetica, omnino aequissimum esse videtur, nam libertas qua gaudent et fruuntur Helvetii parta est a maioribus nostris non unius aut paucorum consilio et opera, sed populus cum in commune consuluit, tum etiam suo sumptu, labore, periculo libertatem sibi asseruit, itaque iustissimum est ut fructum aliquem suorum laborum capiant. Quod autem in populari republica incommodum et periculosum videtur, ut omnes sententiam dicant, et non potius optimi quique et prudentissimi, id in hac nostra republica periculo omni caret, nam ad conventus hos plerunque optimi et prudentissimi quique ex singulis pagis mittuntur, qui etsi non habent plenam decernendi potestatem, id enim publicae libertati grave et periculosum esset, tamen quasi πρόβουλοι quidam de gravissimis rebus sententias inter se conferunt, de quibus deinde suffragia domi populus ferat; possunt autem facile qui non prorsus stupidi aut improbi sunt, ea videre et probare quae bene in publicum consulta sunt, si modo recte proponantur.
4. Livre II: organisation politique, juridique et territoriale de Fribourg – Buch II: Politische, rechtliche und territoriale Ordnung von Freiburg
Friburgum Aventicorum in partes quatuor, sicut et Berna, dividitur, quarum una a Burgo, altera ab insula seu prato (in der Aue), tertia novae civitatis, quarta a domo hospitali nomen habet. Ex his partibus deliguntur qui publicis consiliis praesint. Sunt autem duo, ut in aliis urbibus publica consilia, maius 200 hominum, minus 24. Electio fit die dominica quae proxime festum D. Ioannis Baptistae praecedit. Administrantur autem a minore senatu res urbanae, ac provocationes subditorum audiuntur, praeterquam ex praefecturis Sabaudicis postremo bello captis. Quae autem ad totam rempublicam pertinent maximique sunt momenti, ad ducentos seu maius consilium referuntur. Consul, qui utrique consilio praesidet, ab universo populo deligitur die Ioanni Baptistae sacra ac fungitur hoc munere biennio. Proximi a consule sunt quatuor signiferi, qui quatuor partibus urbis praesunt; hi non sunt ex ordinario numero senatorum minoris consilii, nihilominus semper intersunt minori consilio nomine totius plebis ac suum suffragium habent praeterquam in appellationibus. Quod si proponatur aliquid quod videatur ad maius consilium spectare, totam deliberationem illuc referre possunt. Funguntur autem suo munere triennio et deliguntur ab utroque consilio sicut plerique alii magistratus. Proxima post hos dignitas est tribuni aerarii; huic thesauri urbis et omnes eius reditus commissi sunt; hic adiutorem habet scribam urbis, aut eius vicarium, qui in codices refert quicquid ipse acceperit aut expenderit. Eiusdem est curare publica aedificia. Bis quotannis coram minore consilio rationem reddit ac triennio suo munere fungitur. Scribae Friburgi sunt quatuor praecipui: primus qui urbis scriba nominatur, deinde senatus scriba, tertius regionis, quartus iudicii. Munus quoque primi apparitoris (des Grossweibels) Bernae et Friburgi honorificum habetur; hic plerunque consuli adest et, cum senatus habetur, ianuae adstat, partes vocat, suffragia numerat, captivorum curam habet, ac triennium durat eius munus.
Iudiciorum apud Friburgenses haec est ratio. Primum peculiaris consessus iudicum civium causas cognoscit et diiudicat, ideoque urbanum iudicium vocatur, das Stadtgericht. Est praeterea horum iudicum munus ob aliquod crimen captivos examinare et quaestionibus subiicere, ac deinde ad senatum singula referre. Alter consessus iudicum rusticorum causas iudicat ac vocatur das Landgericht. In unoquoque iudicio sunt duo e minori et octo ex maiori consilio; funguntur hi triennio suo munere, et ter singulis septimanis conveniunt; ab eorum sententia ad minus consilium provocare licet. Praeterea duodecim iudices ex utroque consilio delecti provocationes praefecturarum quae postremo bello Sabaudico captae sunt, audiunt, et de his pronunciant; conveniunt hi singulis mensibus, et ab eorum sententia non licet provocare.
Praefecturarum genera apud Friburgios sicut et in aliis urbibus duo sunt: unum suburbanum, quod administrant senatores, qui nihilominus in urbe habitant et senatorium munus obeunt, ac quinque, ni fallor, tales prafecturas habent; alterum est ubi praefecti cum imperio in praefecturam mittuntur et illic habitant; huius generis praefecturas quatuordecim habent Friburgii, et praeterea quatuor cum Bernatibus communes. Deliguntur autem praefecti ab utroque consilio postridie divi Ioannis Baptistae et quinquennio praefecturis suis praesunt, sed singulis annis coram minore consilio rationem reddunt. Exercent autem praefecti etiam capitalium criminum iudicia, sed singularum causarum processum et sententiam senatui indicant, in cuius arbitrio situm est eandem approbare, mutare aut mitigare.
Friburgi vadimonia (trostungen) et quae vernacula lingua vocantur leistungen (hoc nomine et relegatio ad certum tempus significatur, et sumptus qui fiunt non soluta ad diem credita pecunia, quorum haec est ratio: si debitor ad constitutam diem non solvat, creditor unum, duos pluresve famulos cum equis in publicum diversorium mittit, his omnes sumptus debitor suppeditare et solvere cogitur, donec creditori satisfaciat; quidam referunt hoc ius a Zeringio duce institutum) diligenter observantur, et qui haec deseruerint aut violarint carcere, exilio aut pecunia multantur, atque certus magistratus, quem civium magistrum vocant, haec exigit. Praeterea lite exorta si vadimonium ab aliquo ter postuletur neque is vadem sistat, relegatione punitur; eadem poena manet illos qui pacem sibi indictam et imperatam violarint; item qui absque iusta causa se alterutri dissidentium partium adiunxerint.
Postremo dies illi quibus cum Carolo Burgundio Gransonii et Morati pugnatum est, nempe secunda Martii et 22 Iunii, festi sunt, et quotannis solenni pompa ac processione omnium ordinum per urbem celebrantur.