Epistulae Joachimi Opseri
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Epistola prior
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino Domino Othmaro, Monasterii Sancti Galli apud Helvetios Abbati dignissimo, Domino Suo Clementissimo.
Velociori me nunquam scio scripsisse calamo, laetiori nunquam. Gallia valet, nosque optime omnes, laus summo creatori, valemus. Atque licet de rebus nostris multa, quae scribere necesse esset, haberem, tamen primum volui de Parisiensium gaudio summo quoddam scribere, plura enim, qui has litteras fert, et certiora narrabit. Celebratae sunt nuptiae Regis Navarrorum cum Regis sorore Margarita 18. Augusti. Sed, o laetitia omnis populi christiani, 24. die Augusti omne haereticorum gaudium praeceps ruit. Nam Admirallus, le Rochefoucault, pilis cum aliis praestantissimis haereticorum ducibus hic Parisiis iussu Regis sunt quam miserrime trucidati. Corpora adhuc nuda in plateis misere prostrata ab omnibus visuntur. Nedum Dominus Capitaneus Iosue Stauder ore melius, quam ego penna, declarabit. Ramus interiit.
Accepi 14. Augusti pecunias, quas mercatori Lugdunensi iam dudum ut mihi daret, domi tradidisti 240 florenos; ex illis nil mihi relictum est, quod non vel patribus ratione victus vel librario pro quibusdam libris emptis dederim; quare cum aliis mihi opus sit nummis, accepi a Capitaneo Iosue 100 aureos mihi oblatos. Nec tamen existimare debet Reverentia Vestra eos sufficere, nam pro victu maiore nobis opus pecuniae vi est, cum anni spatio nos tres ratione mensae solvamus sit necesse 180 scuta aurea. Ego hos centum aureos statim procuratori dabo paucis exceptis; nam vestiendi sunt nostri iuvenes hac hyeme, antiquiora enim vestimenta huic hyemi sufficere non possunt. Lectus postea mihi emendus. Vellem me sumptibus 30 aureis satisfacere posse. Quod ad studia nostra attinet, ea non mediocriter crescunt.
Valeat Reverentia Vestra et totus Conventus. 24 Augusti Parisiis. Frater Joachimus Opser, humilis alumnus.
Epistola altera
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino Domino Othmaro, Monasterii S. Galli in Helvetiis Abbati dignissimo, Domino suo clementissimo, coelum.
Quod binas uno exemplo videas litteras, noli mirari, pater reverendissime; nam primas tumultuarie expetitas, tumultarie scripsi, cum is, qui eas defert, una post hora discedere videbatur; ut vero cognovi forte fortuna, maturum illum spe tantum discessum Regis non satis expedito consilio fuisse impeditum et ad has scribendas litteras manum secundo adieci, cuius rei praecipuam causam in harum fine cognoscere potes. Proponam inprimis uberiorem laetitiae materiam prolixiore nonnihil stylo, nec enim quicquam spero vos posse capere molestiae, si verbis non plane pepercerim, cum totus Christianus orbis non tantum in admirationem rapi possit, sed etiam gaudiorum cumulis perfundi rei, quae hic accidit, cum novitate tum vero summa utilitate. Narrantem coram multa audietis Centurionem. Gaudete, sed nolite quaeso, quae animo iucundo forteque plus aequo laetiori scripsi, quasi inutilia superfluaque spernere et abicere, nec enim quicquam calamo exprimam, quod reipsa compertum non habeam quam certissime. Misere interiit 24 Augusti Admirallus cum tota (facile enim id dicere licet) haereticorum Gallorum nobilitate – strages ingens! Horruit plane meus animus flumen conspicere tantum non caesorum cadaveribus nudis foedeque vulneratis oppletum. Soli Navarrorum Regi Rex Galliae adhuc pepercit; hodie enim qui est 26. Augusti circa horam primam cum Rege Carolo Rex Navarrae sane missae interfuit, ut magnam de mutanda religione omnes boni iam spem conceperint. Filios Condaei captivos magno cum eorum periculo tenet, pertinaces enim fortasse pertinaciter Rex puniet. Regem enim nunc demum omnes virum prudentem magnanimumque appellitant, qui haereticos instar bovis sua mira benevolentia ac indulgentia saginatos, uno quasi momento militibus mactandos propinarit.
Mongomery, quem vocant, vir astutus, evasit. Dominus de Merüe, filius defuncti Comestabilis tertius, captus cum multis aliis. Quod Rex sit decreturus suspensis Parisienses expectant animis. Librarii, quotquot reperti sunt haeretici, trucidati nudique in aquas coniecti sunt. Ramus post saltum e suo cubiculo non mediocriter alto ac innumeris pugionum acceptis ictibus adhuc nudus in littore prostratus iacet. Haereticorum nullus est (nec foeminis exceptis), qui non sit aut enectus aut latebris adhuc absconsus. Sed quaeso caedem Admiralli audi; qui enim mihi narravit, bipenni tertius illum traiecit. Est Conradus, qui quandoque Oeconomo tunc temporis Wilensi D. Joachimo Waldmanno inserviit. Nam cum Helvetii, qui Duci Andegavensi inserviunt, fores domus perfregissent, is Conradus Bürg cum aliis duobus (Leonardus Felder Glaronensis et Martinus Koch) ad cubiculum Admiralli, quod in domo tertium erat, pervenit, in cuius foribus famulum interemere. Atque adeo ad Admirallum ingressi sola interula togaque damascena indutum repertum capere voluere. At vero unus e tribus audacior Martinus Koch bipenni illum miserum transfixit, tertio ipse Conradus eum graviter percussit, itaque septimo tactus tandem (mirum!) in caminum cecidit, quem deinde iussu Guisani Ducis e fenestra praecipitem dedere ac fune collo nebulonis alligato ad Sequanam loco spectaculi omnibus propositum traxerunt. Hic finis tam perniciosi hominis, qui non modo vivus ad extremum vitae periculum multos abduxit, sed etiam magnam nobilium haereticorum catervam ad orcum secum traxit moriens. Quantus enim eorum numerus ceciderit! Sequanae ripa est testis et is, qui has defert, narrare perfacile poterit. Purgatio, ut boni existimant, instat regni Gallici, cum capitibus extinctis in promptu sit latrunculos vulgares perimere. Nam hisce ipsis diebus spina, iam plus quatrennio plane arida, folia, flores in cimeterio SS. Innocentum, ut ipse vidi, emisit, quod certissimum restaurandae religionis miraculum, omnes magno animi ardore amplectuntur; ego certe Rosario meo eam religiose attigi. Haeretici ubique adhuc necantur, trahuntur inque flumen proiiciuntur.
Admirallus foelix, quod abscisso capite et partibus inhonestioribus in supremo patibuli loco catenis sit suspensus! Illuc enim tractum pueri ad crucem adegerunt. Sed de horrenda hac tragoedia satis! Nunc venio ad id, quod has litteras a me extorsit. Is Conradus, qui stabularius fuit Domini Joachimi Waldmanni patrini mei charissimi, hodie ad me venit afferens 80 aureos, quos haeretico cuidam cum uberrimis aliis spoliis detraxit rogansque ut, si opus haberem, eos acceptos domi uxori dari curarem. Quod licet prima facie abnegarim, quod 23. die huius Stauderus 100 mihi dederit, tamen hinc inde rationibus collatis accepi eos 80 aureos valore 24 Batzen rationem diligentissime omnis acceptae expensaeque pecuniae redditurus. Nam si annus esset omnis elapsus, iamdum rationes pecuniarum huius anni ad Vestram Reverentiam misissem, spero enim non fore, unde animus tuae Reverentiae vel sinistre quid cogitare possit. Quare rogo summopere ut Vestra benignitate, qua nos hactenus amplexus, 80 coronatos singulos 24 Batzen uxori indigenti perhibeas. Ego cum meis tantum ponderis in rerum cognitione in patriam feremus; foeliciter enim omnia nobis succedunt.
Vale! datum Parisiis 26. die Augusti anno 1572. Sub decima noctis in voratrice haereticorum Lutetia.
Vive pater cum toto Conventu, vive!
Frater Joachimus Opserus, humilis alumnus.
Data opportunitate omnibus scribam.
[P.S.] Bullingerus cum Iülaeo scribant pseudomartyrologium, modo fateantur Sangallenses cives etiam haereticorum aliquos spoliasse et martyrisasse. Sunt etiam tres Tigurini qui Navarrico regi ministrabant in catalogo. Capitaneus Röstus Tigurinus signifer locum tenens. Reliquos enim, qui ad 18 sunt, adhuc captivos tenent nostri.