Prodigiorum ac ostentorum chronicon

Édition (Latin)

Epistola nuncupatoria

Fol. a2ro

Magnificis, praeclaris atque strenuis viris, D. Bernhardo Maiero, Theodoro Brando, magnificae ac clarissimae reipublicae Basiliensis consulibus, Gasparo Kruogio ac Francisco Obenriedo tribunis atque totius senatus ordini amplissimo, dominis ac patribus suis colendissimis, Conradus Lycosthenes Rubeaquensis salutem ac pacem in Domino.

Extant passim in sacris literis praeclara divinae erga humanum genus benevolentiae simul atque iracundiae testimonia, patres clarissimi, quibus summus rerum omnium architectus, gubernator atque conservator Deus suum ad se populum vocat atque diligentibus legem suam propositis praemiis benedictionem pollicetur, impiis autem atque contemptoribus suam iram, ultionem atque maledictionem minatur. Unde traditis iam legis divinae tabulis ait: «Ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me ac custodiunt praecepta mea.» Quid igitur piis dici potest, quod magis in his mundi iamdudum ad interitum inclinantis calamitatibus magis consoletur ac pusillanimes in fide magis erigat, quam quod sciant se Deo summo patri curae esse, eiusdem benevolentia largaque liberalitate foveri atque defendi? Quid e regione impiis dici potest magis horrendum, quam audire se a suprema illa maiestate odio haberi, cuius iram ac ultionem effugere nequeant?

 

Fol. a 3vo-a4ro

Vestrae autem prudentiae, viri amplissimi, horrendas illas irae divinae minationes contra peccatorum improbitatem ac extremi diei vera prognostica inscribere placuit, partim quod otii mei ac privatorum meorum studiorum (quibus functus munere ecclesiastico, interdum succisivis horis, dum in florentissima vestra Academia docendo ac in optime instituta ecclesia vestra verbo Dei annuntiando operam dedi) et rationem officii aliqua ratione redderem; partim, quod has meas lucubrationes (quas liberati a publicis occupationibus evolvere interdum licebit) ob rerum varietatem argumentique raritatem, non ingratas vobis esse mihi persuaderem. Licet autem multa in his inveniantur, quae rationem ac fidem hominum excedant, utpote boves, serpentes, canes loquutos; aliquando arbores ac montes ab uno loco in alium translatos; in sambucis vini botros inventos; in arboribus fruges visas; mulieres mutatas in viros; arsisse mare ac in eodem interdum novas atque nunquam antea visas insulas, aliaque eius generis plura, quae apud multos sane rerum imperitos parum fidei habebunt. Testis tamen erit mihi Deus, qui admirabilis est in operibus suis, ac ipsa etiam coram eodem conscientia salva, qua affirmare possum me nihil (quandoquidem prima secundum Ciceronem ac potissima historiae lex sit veritas) confinxisse, sed cum non ab Adami primi nostri parentis tempore, a quo auspicatus sum historiam, vixerim, omnia tamen summa fide ex probatis tantum atque fide dignis authoribus, quorum catalogum subneximus, qui ante me sparsim tamen scripserunt, hausisse. Quibus deinde adieci ea, quae aut ipse oculis meis aetate nostra vidi, aut ab amicis indubitatae tamen fidei explorare potui. Licet adhuc dubie procul inveniantur multa, quae me fugiant ac multis sint incognita. His tamen prudentiam vestram hoc tempore contentam fore plane mihi persuadeo, donec aliquando opus, quod inchoatum est, divini numinis gratia ornatius auctiusque aliquando edi possit. Ego interim precibus assiduis aeternum Patrem Domini Iesu Christi, unici redemptoris ac intercessoris nostri, fatigabo, ut Spiritu suo sancto animos vestros gubernet, praeclaram rempublicam ecclesiamque vestram sanctissimam ab omnibus insidiis Satanae ac mundi defendat, sua benedictione augeat ac in vera tranquillitate ad sui nominis gloriam conservet. Valete. Ex florentissima vestra civitate, vero Musarum theatro. Anno M. D. LVII. Calendis Septembris, quo die olim apud nos concilium sub Eugenio quarto pontifice ac Sigismundo imperatore inchoatum est.

Finis.

 

p. 605-606 (1549)

Natus est puer in agro Tigurino, ditione Kiburgensi, parochia Vuisnangna, vico Teillurga, Maii die vigesimo sexto, qui erat dies Dominicus ante Ascensionem Domini, circa duodecimam noctis horam, parentibus Ioanne Vualtero et Barbara Saxeria coniugibus. Hic puer a parocho loci Henrico Mesicommero baptisatus et Henricus appellatus est. Incrementum eius per infantiam et primos pueritiae annos omnibus miraculo fuit. Nam cum hoc tempore sex tantum annos aetatis absolverit, proceritate tamen adolescentem annorum quatuordecim aequat, crassitudine et corpulentia superat. Vox ei ampla et valida. Genitalia non minora quam circa annum vicesimum esse solent, pubertate etiam hispida. Necdum crescere desiit. Annos quinque natus onera magna iam portabat, utpote mediocrem saccum (quem nostri modium vocant, est autem quadruplus fere ad modium veterum Romanorum) tritici. Frugum in areis triturae quas perticis nostri flagellant et moderando aratro instar viri adulti satis. Ingenium adhuc puerile est. Parentes hominis mediocris modum non excedunt. Hoc ita se habere cives Tigurini hoc tempore plerique omnes noverunt et puerum a patre adductum plurimi spectarunt. Et Conradus Gesnerus medicus Tigurinus (qui pro sua erga me benevolentia ac humanitate hanc pueri descriptionem mihi communicavit) quinquennem domi suae vidit, accersitum ut amplissimo viro Ulricho Fuggero Kirchbergae et Vueissenhorni comiti thermis Ergovianis curandae valetudinis gratia utenti, spectandum mitteret: ac hoc publice testaretur, cum sciret nonnullos esse, qui de pueri aetate et rei veritate dubitarent.

 

p. 626 (1553)

Basileae Rauracorum vigesimotertio Ianuarii die circa horam noctis octavam, vidimus lunam magno circulo inclusam, qui instar iridis durabat ad horas tres integras. Sequebatur mox nivis ac frigus maximum.

 

p. 626-627

Rhenus 19. Iunii ex crebrioribus imbribus alveum suum adeo excessit, ut non tantum arvis agrisque, sed civitatibus infinitis ad fluvium aedificatis multum damni intulerit. Periclitabatur aliqua ratione Basilea, quae totum Rhenum excipit, dum fere furientis fluvii impetus minoris urbis moenia attingeret, ac forum pene piscarium maioris Basileae attingeret, maxime tamen Neoburgum in nostris regionibus. Eodem tempore magna quoque inundatione periclitabatur Rubeacum Alsatiae vetustissimum oppidum, patria mea dulcissima. Nam cum ibi torrens versus meridionalem plagam, in urbem duplici fossa cinctam, impetum fecisset, prope Franciscanorum monasterium, moeniorum aliquam partem ad solum usque in fossam coniecit. At cum civium concurrentium viribus tantus inundationis impetus inhiberi nequiret, demum occidentem versus singulari Dei beneficio ruptis muris exitum commodissimum, extra urbem tamen, invenit. Postero die magna piscium copia in agris, pratis, paludibusque hinc inde ac in sicco etiam inventa est nec defuere etiam, qui in cellis vinariis pisces in urbe ceperint.

 

p. 658 (1556)

In Helvetia, die Lunae post D. Galli festum, non procul ab oppido Vuinterthur in Theso fluvio ferebant tres silices inventos, in quorum primo crux Helvetica, gladius atque virga, in reliquis autem duobus crux atque insignia Burgundiaca depicta ac quasi a natura insculpta videbantur.

 

p. 659-660 (1556)

In oppido divi Galli apud Helvetios Petrus Besslerus patria Rotmundensis et civis non procul ab urbe S. Galli habitantis servus, adolescens impius, temerarius ac ad vinolentiam in primis pronus, cum die Solis, qui sanctae Trinitati a veteri ecclesia dedicatus est, vigesima prima videlicet Maii, oppidum cum suis consodalibus Sangallense intrasset, ut ibidem merendam sumerent, nimio vino dementatus (ut vulgo eius faecis homines in conviviis facere solent) turbas excitavit, multis coaequales suos aspersit convitiis ac demum post diversi generis in Deum blasphemias, illud insuper adiecit etiam: «Si posthac domino meo serviero, diabolo corpus ac animam meam devoveo.» Verum cum in urbe pernoctasset, mane decocta crapula, aliqua ex parte in memoriam revocavit, quae hesterno vesperi ac dicta simul ac facta a se forent. At cum nullas alias rationes inveniret, quibus seipsum aleret, quam si ad domini sui labores (quos antea tamen execrarat) reverteretur, urbem iam egressus, non procul ab aedibus domini sui a viro quodam horrendo aspectu ac atro vestitu induto his verbis affatus est: «Age, bone vir, praesto nunc sum, ut quod heri mihi devotum est, pro meo iure arripiam», quibus dictis manu hominem metu ac horrore attonitum planeque obstupefactum deprehendens, proiecit in terram et aufugit. Verum paulo post miserrimus adolescens a vicinioribus inventus, cum manibus ac pedibus esset iam contractus, in hospitium delatus, ibidem post usum omnium membrorum ademptum lecto defixus vitae dies, dolorem non minus animi quam corporis miserrime transegit.

 

p. 661 (1556)

Quarto Decembris Basileae infans natus est virilis sexus carens auribus, quarum loco habuit duo tantum foramina, quae tamen ita clausa erant, ut nihil inde audire potuerit. Vixit autem puellus valetudinarius usque mensem Augustum, in cuius principio multis doloribus obiit.

 

p. 663

Haec sunt prodigia atque ostenta, studiose lector, quae hoc tempore brevissimis annotare placuit, additis quantum historiarum lectio suppeditabat iis quae mox secuta sunt, quo apertius vicissitudinum, mutationum ac calamitatum prognostica certa iratique numinis vera indicia esse intelligeres ac unusquisque inde aliorum periculo cautior atque prudentior factus, Deum iratum mundo ac eius interitum minitantem, sibi poenitentia atque innocentia vitae placandi maiorem occasionem haberet. Orandus est autem et exorandus nobis est aeternus Dominus noster Iesus Christus, ut sua intercessione Patris iram mitiget, cor in nobis innovet novum, fidem augeat atque suam Ecclesiam, quam proprio sanguine redemit, ab omnibus Satanae ac mundi immundissimi malis artibus in aeternum conservet. Amen.