Epistula ad Henricum Bullingerum

Édition (Latin)

Reverendo viro, d(omi)no Heinrycho Bullingero seniori, Tigurinae ecclesiae Pastori fidelissimo, Domino et Patri suo plurimum observando.

Causa, cur hactenus ad te non scripserim, vir reverende, alia non est, quam quod rari sint homines, qui hinc ad vos proficiscantur, et quod argumentum dignum literis nullum haberem. Nunc vero licet idem desit, occasione tamen nacta per mercatores Sangallenses, intermittere non potui, quin saltem hisce paucis ad te scriptis grati mei in te animi significationem ostenderem. Non dubito autem, quin iam a Domino parente meo quid hic expediverim eductus sis, qua re ne molestus tibi homini occupato essem, id repetere nolui.

In aula, quae tum temporis Ambosse fuit, duos menses moratus sum; sed ut miro quodam desiderio illam ab annis aliquot videre exoptaveram, ita rursus maximo ex ea discedendi tenebar. Putavi ego aliquando cum viderem in aulis principum Germaniae illos qui in negotiis suis procurandis aliquot dies consumerent, fieri non posse, ut aliis in locis magis absque ordine res administrarentur. Verum haec mea opinio falsa erat; tanta enim ibidem rerum omnium confusionem et discrepantiam vidi, ut vix exprimi possit. Ego quod ad me attinet, profecto miror me aliquid effecisse. Quod si antea compertum habuissem tantis laboribus et difficultatibus ad res minimas impetrandas opus esse, nunquam aggrediundi quidquam eiusmodi in animum induxissem meum. Sed cum literae tuae hac in parte mihi multis modis profuerint – Dominum enim Belliuraeum maximum fautorem habui, qui iussit ut te quam plurimum suo nomine salutarem –, nunc denuo tibi gratias ago, quam possum maximas, ut enim saepe alias, ita etiam nunc amorem tuum erga D. parentem meum et me multifariam expertus sum. Utinam aliquando declarare possim, te non ingratam operam tuam contulisse!

Elapsis tandem duobus istis mensibus 23. Martii, Lutetiam ubi nunc dego, me contuli. Iter habui Dei beneficio per omnia faustum, minimeque poenitendum; nam et vidi et expertus sum multa. Hospitem nactus sum aperte laudantem puriorem religionem, non tamen publice profitentem. Advocatus est huius celeberrimi senatus, cui Amaritonis nomen ex adverso collegii decretorum. Huic solvo singulis mensibus pro me et puero 12 coronatos regios. Convictores mei sunt Palatini Wladislavensis filius Polonus et Dominus Lasitius praeceptor eius. Praeterea nobilis Gallus cum praeceptore. Invenissem quidem hospitium minoris pretii, sed fortasse apud mechanicum quendam, qui non nisi de sua arte loqueretur; at hic sermones de rebus multis et variis. Malo igitur paulo plus solvere apud literatum, quam in obscuro apud sartorem latitare, ut fere mos est nostrae gentis, nempe ut vivant liberiores.

Novi nihil habemus, quod non etiam ad vos perlatum iam sit. Sub finem Iunii celebrabuntur hic nuptiae regis Navarrae. Eodem tempore forsitan incidet partus reginae. Medici hic dicuntur esse 80. Haec habui, vir clarissime et reverende, quae tibi significare volui; rogo autem ut eodem animo, quo semper erga me fuisti, perseveres.

Salutat te quam plurimum Joannes Lasitius. Vale. Datum Parisiis vico Bellonaco 23 Aprilis anno 1572. Tuus ex animo Johan Philippus Baro ab Hoen Sax, Dominus in Sax et Forstegk.

Si minus diligenter sunt scriptae hic literae, quaeso, festinationi tribuas; raptim enim ad te dedi.