Conradi Gessneri medici De utilitate et praestantia Graecae linguae in omni genere studiorum ad candidos Lectores praefatio

Édition (Latin)

1. Exorde / Einleigung (fol. A2ro)

Praefaturus in istud Lexicon volumen, quod Graecae linguae locupletissimum promptuarium est, et nunc praecipue, cum toties a multis et egregie doctis viris locupletatum, castigatum ac singulari diligentia Hieronymi Curionis excusum, in manus studiosorum exeat, de huius linguae usu ac dignitate Lectorem in universum admonere operae pretium duxi, quando non pauci sunt etiamnum, ex illis quoque hominibus, qui aliquid videri volunt, a quibus vel negligitur, vel aperte tanquam inutilis accusatur. Ex omnibus igitur linguis, quae per totum orbem terrarum tam multae variaeque sunt, Graeca et Latina solae omne genus sapientiae, divinae inquam et humanae, prae caeteris complectuntur, non pari tamen facultate. Nam uti Sol inter reliqua sydera praestantior est, deinde Luna praecellit, iubar suum a Sole mutuata, sic praestantissima linguarum Graeca est, mox Latina, quae tamen boni quicquid habet ab illa sumit; caeterae ceu stellae minores sunt.

[…]

 

2. La Pentecôte: un appel à l’apprentissage des langues des Écritures / Das Pfingstwunder: ein Aufruf zum Erlernen der biblischen Sprachen (fol. 4Aro)

Certe quod Apostolis olim (quemadmodum habetur apud Lucam in Actis) flammeae linguae coelitus demissae sunt, ac velut ignea specie in singulos dispersae, unde mox quarumvis gentium sermones loquuti sunt et intellexerunt, non ideo tantum interpretor esse factum, ut omnibus hominum nationibus Evangelium nuntiarent, ac ut significaretur nullis non gentibus, hoc est, ex aequo mortalibus omnibus communicandam esse fidei doctrinam, quamvis hanc ob causam imprimis; sed etiam ut linguarum disciplina, ad scripturam sacram eiusque phrases, et naturalem, aut potius divinam, singularum vocum energiam plenius intelligendum et aliis interpretandum, nobis commendaretur.

[…]

 

3. Le grec est indispensable à l’étude des Écritures / Das Griechische ist unverzichtbar für das Studium der Heiligen Schrift (fol. A4vo)

Sed hactenus de necessitate linguarum, praecipue autem Graecae, ad sacram scripturam, dictum sit. Praetereo enim doctorum et piorum hominum testimonia, divi Hieronymi praesertim et Augustini, qui linguarum cognitionem necessariam esse diserte pronunciant. Quod si sacris literis et Ecclesiae necessaria sit lingua Graeca, studiosis omnibus omnino amplectenda fuerit. Nam unusquisque nostrorum, non sibi, sed Ecclesiae natus est, ac in lege Domini dies noctesque meditari debemus omnes, cuicunque tandem arti nos addixerimus, quod absque linguarum cognitione foeliciter fieri non potest. Satis igitur patet quantus sit usus Graecanici sermonis ad omnia seu divina seu humana studia, partim quod ipsa sine eo perfici non possint, partim quod non sine artibus illis consistant, quae multo prius Graecam linguam requirebant.

[…]

 

4. L’importance d’Athènes / Die Bedeutung Athens (fol. A5vo)

Non autem verbis duntaxat doctrina Graecorum a Romanis laudabatur, sed iidem liberos suos in Graeciam, praesertim Athenas, ad capessendum ingenii cultum mittebant, ubi praecipue vigebat philosophia. Quapropter ex Graecis quidam Athenas dixerunt Graeciae Musaeum. Pindarus ἔρεισμα, id est fundamentum; Thucydides ἑλλάδος ἑλλάδα, id est Graeciae Graeciam. Pythius Vestam et Prytaneum Graecorum appellavit.

[…]

 

5. Le grec est utilisé même par les barbares / Das Griechische wird sogar von Barbaren verwendet (fol. A6vo)

Nam Druides Gallorum sapientes, in publicis privatisque rationibus literis Graecis usos fuisse constat. Et Romanorum temporibus in Helvetiorum castris tabulas repertas esse literis Graecis confectas et ad Caesarem perlatas historiis celebratur; quibus in tabulis ratio conscripta erat, qui numerus domo exisset eorum, qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. Brachmanas etiam (inter quos insignis ille Calanus fuit) et Gymnosophistas Indorum sapientes easdem in usu habuisse, easdem Indorum ipsorum regem Phraotem calluisse memoriae proditum est.

[…]

 

6. Le grec, langue humaniste par excellence? / Das Griechische, die humanistische Sprache par excellence? (fol. A6vo)

Sed praeter utilitates innumeras, inest etiam voluptas quaedam Graecae linguae, qua demulceri, mitigari atque ad humanitatem reduci asperiora ingenia possunt, mitiora vero summopere affici, delectari ac retineri. Totus enim sermo aptus, elegans, copiosus, festivus ac lepidus est, quod non solum in poetis, sed etiam caeteris scriptoribus magna cum suavitate experimur.

[…]

 

7. Le grec, sa préférence / Seine eigene Vorliebe für das Griechische (fol. A7ro)

Ego certe, si mihi solum ac Musis vivere deberem, ac optio daretur alteram linguam absque altera deligendi, Graecam Latinae absque mora praetulerim, quia me solitarium eius lectio magis oblectaret, et ampliorem in omni philosophia profectum inde sperarem. Nam ad communem hominum conversationem nemini dubium, quin Latina praeponenda sit, si foret alterutra carendum. At ille semper optime faciet, qui utranque coniunxerit; ita enim pulcherrimum doctrinae temperamentum orietur.

[…]

 

8. Conclusion / Schlussfolgerung (fol. A7vo)

Quid multis? Claudamus tandem orationem nostram et acquiescamus communi sententiae doctorum, qui sunt hodie, quique fuerunt olim, tam apud exteras gentes quam apud Romanos: Convenit enim inter omnes, Graecam linguam copiosum quoddam sapientiae promptuarium esse, et tanquam mare bonorum, unde artium omnium, vetustatisque totius, et omnis naturae rerum perlustrandae ratio (in his tribus enim omnis humanae sapientiae posita vis est) abunde hauriatur. Hinc etiam affirmatur uno ore, doctrinae a Graecis exempla petenda, virtutum a Romanis. Agnoscite igitur, Adolescentes, Graecam linguam Dei donum esse, ac instrumentum foelicissimum, cuius usu et divina et humana studia multo meliora perfectioraque reddantur. Valete atque exemplaria Graeca Nocturna versate manu, versate diurna.