Studiorum ratio

Édition (Latin)

12. Qui authores potissimum in istis omnibus professionibus legendi

Ostendimus, quomodo legendi sint philosophi, poetae, oratores, historici, et quam necessaria sint ingenuo homini ista omnia, quodque non oporteat negligere mathematicam, medicinam et iurisprudentiam. Videmus ergo, qui potissimum autores ista tradentes legendi sint:

Ergo, cui cordi est varietas sic, ut malit ex uno libro et authore rerum pariter omnium delibare gustum, is legat Historiam mundi a Plinio 37 libris absolutam; in hoc enim authore inveniet: elementorum, astronomiae et geographiae rationem, rerum – animalium, arborum, fructuum, plantarum, herbarum, radicum, metallorum, gemmarum – naturas, medicinae traditionem et morum institutionem, philosophicas disputationes etc. Legat Lodovicum Coelium Antiquarum lectionum scriptorem. Qui et ipse omnes fere professiones attingit et complures in authoribus difficiliores locos excutit, qui a studioso non sunt oscitanter transeundi, sed cum ipsis conferendi authoribus, nonnunquam et scriptoribus ipsis assignandi. Legat et Erasmi Adagiorum opus Apolline dignum omniumque bonarum artium fasciculum preciosissimum. Legat Auli Gellii Noctes Atticae multiiuga eruditione refertas. Inveniet in hoc philosophicas disputationes, poetica involucra, historias et oratoria. Breviter, quicquid est bonarum artium, breves libri complectuntur. Legat Macrobium In somnium Scipionis quam maxime philosophantem et mathematicis intentum, legat eiusdem Saturnalia, poetarum, maxime vero Vergilii, commentaria – et septimus totus naturalem philosophiam pertractat. Legat Raphaelis Voloterrani Philologiam omnia semel ad Plinii imitationem ex omnibus authoribus attingentem. Quibus iungi possunt Politiani Miscellaniae.

Ex philosophis legendum putaverim imprimis Senecam divina philosophantem, deinde vero Ciceronis Fines, Tusculanae questiones, Officia, Academicas questiones, Divinationem et Naturam deorum. Et sane, ut mea fert opinio, nihil est in omnibus philosophorum libris scitu dignum, quod apud hos non inveniatur.

Ex poetis ante omnes legendus est Vergilius. Si enim petis rem rusticam, habes Georgica, si historiam, oratoriam, fabulas et perfectissimam philosophiam, habes Aeneida. Post hunc legendus est Horatius. Nam hic in Epistolis mores instituit, in Satyris vitia culpat, in Odis poema concelebrat, in «Arte» poesin informat. Legendus item Ovidius, et initio quidem, si fabulas et abstrusa philosophorum quaeris, habes Metamorphosin, si ius pontificium et temporum rationem, habes libros Fastorum. Si porro velis effacissimam oratoriam, habes Heroidum epistolas. Reliquos huius amatorios libros ego non magnifecerim.

At historici poetae sunt Lucanus civilia bella describens, Statius Thebaica et Sillius Italicus Punica. De satyricis prius commemoravimus Iuvenalem ac Persium cum Flacco. Ex comicis proposuimus Terentium et Plautum, ex tragicis Senecam. Quod si velis, Horatium amplectere lyricorum nomine. Epigrammata scripsere Martialis et Ausonius. Sunt et alii poetae, quos nondum commemoravimus: Tibullus, Catullus, Propertius, venusti admodum, sed impudici. Malim ergo Prudentii christianissimum poema horum loco legi.

Oratores omnium maximi sunt Fabius Quintilianus et princeps M. Cicero, quem ego perpetuo studiosorum manibus volvendum esse puto. Ex historicis vero, si brevitatem et incredibile artificium cupis, lege Salustium, si copiam et insignem eloquentiam, Titum Livium. His iungere potes Iustinum, Suetonium, Caesarem et, si multa pauca velis, Valerium Maximum aut, si malis singulos atque omnes apud unum loquentes iugi historia, lege Antonium Sabellicum. In geographia praestat asuesci Pomponio Melae, huic iungendae sunt tabulae Ptolomaei, addendus Strabo et Solinus.

Inter medicos praecipui sunt Hippocrates et Galenus, permultum vero iuvat Plinius. Sordidiores in delitiis habent Avicennam. In ius civile nemo scripsit eruditius quam Guilelmus Budaeus in opere Pandectarum et Zazius Friburgensis; qui vero laudibus vehunt Bartholum et Baldum, stupidi sunt.

Et hactenus Latinos authores commemoravimus, nisi quod Ptolomeum, Strabonem, Hippocratem et Galenum nominavimus in geographia et medicina authores Graecos. Recenseamus nunc Graecorum praecipuos: varia et erudita apud Graecos scripserunt Lucianus Plutarchus viri undiquaque doctissimi. Inter philosophos principatum tenet Plato, deinde Aristoteles, quanquam ego in huius quoque libris delectum haberi velim. Poetae optimi sunt Homerus, Hesiodus et Euripides, sunt et epigrammatum scriptores. Oratores fuerant Demosthenes, Isocrates, Aristides et Philostratus. Inter historicos nominatissimus est Thucydides, Iosephus deinde; est et Pausanias, Herodianus et Diogenes Laertius.

 

14. Quae ad res conferat studium prophanarum litterarum

Conducunt autem haec studia plurimum ad sacras literas interpretandas, quemadmodum omnes hi norunt, qui scripturas divinas tractarunt, atque ex iis indiciis convincentur, quae paulo post subiungemus.

Deinde reddunt vere prudentes, quippe cum sana consilia hinc petantur. Hoc quidem Romano senatu olim videre licebat, qui cum esset ex doctissimis viris Cicerone, Catone, Caesare, Portio aliisque eruditissimis hominibus collectus, nihil apud illos temere, nihil pudende, nihil denique imprudens aut poenitendum gerebatur. Efficiunt item haec studia usque adeo sapientem, ut in rebus humanis nihil fere adduci possit, quod exactissime tu non noveris.

Sed et mores instituunt, honestatem inserunt, bonarum rerum amorem plantant, malarum vero odium gignunt, familiares quoque, lepidos et humanos efficiunt. Hinc humanae et bonae litterae dicuntur. Quod si de re quapiam disserendum sit, si docendum, laudandum, vituperandum, hortandum, monendum, dehortandum, si accusandum aut defendendum fuerit, subministrant studia, cum verba, tum rem ipsam. Haec si homo non possideat, non video, quomodo homo dici possit, aut quid hominis, nisi ipsum nomen habeat. Cum ergo humanae literae vere homines ex nobis ipsis efficiant, cum boni absque istis aegre simus, cum non modice ad sacras literas interpretandas ac vere intelligendas conferant, debent nimirum ab omnibus ingenuis et vere studiosis non negligi, sed maxima diligentia addisci.

Restat, ut dicamus de lectione sacra.