Grimsel mons

Édition (Latin)

Grimsula mons valde arduus et mensibus hyematibus propter nives perpetuas plane impervius, Furcae monti, instar promontorii, continuus, in cuius summo vertice rupes est praerupta, in qua incisi sunt limites inter nostrates, Valesianos et (ni fallor) Uranios distinguentes, quae vocatur Huseck. […] Spital unica domus est illac peregrinantes hospitio publico; excipiens ad radices septentrionales montis Grimsulae iuxta laculum sita, quae per hyemem quinque menses manet deserta. Nam hospes, relictis ibi omnis generis lacticiniis, pane, lignis et luminibus, per hyemem hunc locum deserens, confert se in pagum aliquem habitabilem, quod ideo fit, ut si quos isthac proficiscentes nix subito aut alia intempestiva tempestas obruat, ibi inveniant, quibus victitent. […] Ad Grimsulae montis latus occidentale per rupes ruptas et petras incisas erumpit fluviolus magno cum stridore et impetu in foveam tanquam in pelvim se colligens, qui hactenus ab omnibus tam doctis quam indoctis fons existimatus est Arolae fluvii, cum verus tamen eius fons ab hoc loco absit it[ineri] ped[estri] 7 hor[arum] et iis amplius […].