Differentiae animalium: excerpta
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt, Kevin Bovier, Clemens Schlip
Ex terra generantur
Quaedam ranae ex putredine et imbri nascuntur. Item omne genus muris, licet etiam ex coitu sui generis. Quod tamen quidam de solis Aegyptiis intelligi volunt.
Creatur talpa ex terra simul et pluvia.
[Differentiae] a cibo
Lupis peculiare est terram quandam in fame edere (Plin. Aristoteles).
Non alio quam aeris alimento chamaeleon vivit (Plin. Solin.), sed alii chamaeleontem rore et muscis ali scribunt.
Venenis capreae et coturnices pinguescunt (Plin.). Stellio araneis vivit et rore et melle; sues devorant serpentes, limaces et salamandras; ichneumon serpentes in cibo appetit; mortiferis herbis pascitur catoblepa et taxus.
[Differentiae] a sexu
Lepus incerti sexus est, modo mas modo foemina.
Sexus discrimen Rhinocerotes non habent, sed omnes eius generis mares apparent, foeminae nunquam.
Vulgus falso credidit hyaenas alternis annis foeminas et mares fieri.
Animalium quorundam circa pabulationem industria
Lupus contra magna armenta dimicaturus ventrem terra explere dicitur, ut ponderosus non facile excutiatur. Visus est etiam frondes, quas ore gestavit, capris porrexisse hocque modo inescasse. Idem minores pecudes auricula comprehensa secum currendo abducit, et renitentium clunes cauda ferit.
Pantheram cum venatur, sese abscondere ferunt, et odore suo belluas illectas invadere.
Hyaena vomitionem hominis imitando canes capit, Arist. Plinius.
Vulpes in terram abiecta mortuamque se simulans advolantes aves hianti rictu captat. Eadem erinaceum convolutum urina sua suffocat.
[…]
Echinus vindemiae tempore vites subit pedibusque botrorum acinos in terram decutit, quos ibidem volutatus undique spinis confixos excipit, Plutarch.
Crocodilus cum fame stimulatur haustas undas in semitas evomit, ut homines aquatum egredientes in lubrica via labantur et facilius abs se corripiantur. Vide proverb. «Crocodili lachrimae».
[…]
Sciurus fluvium traiiciens assere vel cortice pro navi utitur, et cauda pro velo.
[…]
Asini pontes non transeunt per raritatem eorum translucentibus fluviis.
Visa est mustela continuatis saltibus fluvium Limagum transisse et non esse demersa, Gesn.
[…]
Castorem in fuga genitalia mordicus avellere alii negant, alii affirmant.
Leo cum a venatoribus quaeritur sua vestigia cauda obducit.
[…]
Elephanti et ursi cadavera sui generis sepliunt. Tzezes.