Antiquitatum convivialium libri tres

Edition (Latein)

1. Une nourriture adaptée à l'âge – Eine altersgemässe Ernährung (fol. 28ro-vo)

Quo ad aetatem, pueri saepius comedere debent, quoniam eorum ventres non possunt multum semel superare, quo tamen illis ad nutritionem et augmentum maxime est opus. His itaque, omnium fere populorum et antiqua et hodierna consuetudine, ientacula atque merendae maxime congruunt. Similiter extremae aetatis senes, quoniam vires habent languidas, copioso cibo superando et concoquendo nequaquam pares, partitione ipsius indigent. Hinc collige, valde rigidum a Ioele Dei nomine indictum fuisse ieiunium, ad quod servandum ipsos quoque cum senes tum pueros et quidem sugentes vocat capite 2. Porro aetatis mediae homines medio modo se habent. Senes tamen medii, proprie sic appellati, maxime omnium famem et inediam ferunt, teste Hippoc<rates>. «Inediam», inquit Cels<us> l. 1., «facillime sustinent mediae aetatis, minus iuvenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert quisque eo saepius cibum assumere maximeque eo eget, qui increscit.»

 

2. L'hospitalité des Suisses – Die Gastfreundlichkeit der Schweizer(fol. 101ro-102ro)

Ac Helvetiorum quidem omnium (qui vulgo a Germanis, Gallis, Italis, Hispanis et aliis nationibus Suitzii sive Suitzeri appellantur) summam et antiquitus et etiam nunc in peregrinos atque advenas humanitatem existere cum historiae, tum ipsa experientia quotidiana satis, opinor, superque testatur. Nam ut de, Tiguro patria, mea potissimum loquar, illius incolas hospitales esse et mirifico erga peregrinos quovis amore benevolentiaque affici, nemo (credo) qui ibi commoratur atque aliquando fuit, inficiabitur. Nam primo quidem peregrinis saepenumero cum armis, fistulis, buccinis atque tympanis, partim pedibus partim in equis, honorifice procul admodum ab urbe obviam procedere, illos in latissimo aliquo campo circumcursare, verbis honorificis salutare, in urbem magna cum pompa, cum tubarum clangore atque tormentorum bellicorum sonitu strepituque introducere et ad diversorium usque publicum, sive aliam civis alicuius domum comitari atque deducere consueverunt. Hoc modo et sponsae pergrinae huc primum advenientes una cum suo comitatu, necnon principes vires et regum nonnunquam legati excipiuntur.

Iam vero quo ad reliquas caeremonias atque ritus, quibus peregrini, illi praesertim, qui illustris sunt fortunae atque dignitatis, quique vel privatim animi atque negotiorum privatorum causa, vel cum mandato sive legatione aliqua ad nos veniunt, excipiatque tractari consueverunt, illi fere sunt huiusmodi. Primo quidem deliguntur a Senatu viri nonnulli boni gravesque, et illi potissimum, qui cum peregrinis illis vel moribus, vel vitae genere atque professione, vel etiam alia aliqua notitia quodammodo sunt coniuncti; adsunt saepe etiam consules. Hi magistratus atque Reipublicae nomine illos honorifice salutant, omnia illis humanitatis hospitalitatisque officia prolixe deferunt ac pollicentur, una cum illis cibum capiunt illosque honestis humanisque suis colloquiis exhilarare student. Deinde mox in convivii principio adsunt publici ministri sive apparitores, qui cantharos aliquot vini plenos (quod Schenckweyn, id est donatarium sive honorarium vinum vulgo vocatur) illis magistratus nomine offerunt. Eundem morem vinum hospitibus donandi apud Romanos quoque fuisse, ex hisce Isidori verbis potest intelligi: «Honorarium vinum, quod regibus et potentibus honoris gratia offeratur». Cato de Innocentia: «Cum essem in provincia legatus, quam plures ad praetores et consules vinum honorarium dabant; nunquam acepi, ne privatus quidem.»

Praeterea, si diutius commorentur, saepissime publico atque magnifico convivio in publicis quibusdam locis atque aedibus excipiuntur, cui urbis proceres atque optimates necnon ecclesiastici atque scholastici ordinis homines intersunt; quod convivium summa cum laetitia atque gaudio celebratur et vulgo ein schencke, id est donatio (quia peregrinis omnes sunt ἀσύμβολοι), appellatur. Ad illud autem convivium et a diversorio honorifice ab honestis et primariis viris deduci et illo peracto rursus ad diversorium reduci solent. Ludi quoque saepenumero et omnis generis spectacula in illorum gratiam eduntur. Praeterea per totam urbem ad loca, aedificia resque alias visu dignas spectandum deducuntur. Saepe quoque per lacum admodum piscosum, qui Limagus dicitur et urbem interfluit, navi tecta omni alimentorum genere instructa vehuntur. Cives, qui in navi sunt, cum piscatoribus obviis quibusquam, ad quos deferuntur, de futura piscium captura licitantur atque paciscuntur. Piscatores impigri rete in lacum eiiciunt et, quidquid ceperunt piscium, licitatoribus tradunt et in illorum navem exonerant, quos mox craticulae impositos torrent atque comedunt. Saepe quoque fit, mirabile atque iucundum visu, ut pisces ipsa craticula ex aquis excipiantur et in eadem prunis statim imposita vivi adhuc atque salientes torreantur. Hoc modo itaque per horas aliquot animi gratia in lacu vagantur, epulantur seque vario instrumentorum musicorum genere oblectant. Huiusmodi autem nauticae dembulationis atque convivationis lacustris sane iucundissimae genus vulgo Tracht, hoc est, ferculum, a piscium nimirum ferculis, quae ibi sunt potissima, sive potius retis pisciumque tractu, denominatur. Hoc fere modo peregrini praesentes publice tractari atque honorari consueverunt.

Iam vero non desunt privati quoque homines, qui eosdem, si qua illis vel minima cum iis intercedat notitia, vel in privatis suis aedibus convivio excipere, vel certe vini honorarii munere afficere consueverunt. Nec vero viri tantum, verum etiam foeminae, nec politicae solum, verum etiam ecclesiasticae sortis conditionisque homines, doctrinae praesertim laude praestantes atque clari, iisdem honoribus afficiuntur, quibus etiam plaerunque a doctorum collegio convivium exhibetur, convenientibus eo non modo scholae ecclesiaeque ministris, verum etiam politicis viris.

Ut autem praesentes hospites amare atque honorare, ita discedentes quoque honorifice saepenumero aliquo usque comitari atque deducere consueverunt. Saepe quoque impensae, quas in diversorio fecerunt, ex publico aerario solvuntur, et principibus quidem non modo vina, verum etiam frumenta, avenae, carnes atque pisces donantur. Quid dicam de illis xeniis et donis honorariis, quae et publice a magistratu, et privatim a multis civibus iis qui ad thermas nostras Badenses quatuor horarum spacio ab urbe distantes, valetudinis gratia ex multis peregrinis atque remotis locis accedunt, mitti consueverunt? Incredibile sane dictu est quanta sit quamque effusa in eiusmodi munusculis, quae carnibus fere atque piscibus constat, missitandis nostrorum liberalitas. Non solum autem claris et splendidis viris, ut principibus, comitibus, baronibus, legatis, magistratibus, nobilibus, mercatoribus opulentis atque aliis huismodi huc venientibus plurimum honoris exhibetur, verum etiam si qui tenuioris sortis conditionisque homines, ut artifices atque opifices huc veniunt, iis quoque non deest nostrorum, ac eorum praesertim, qui eodem vitae genere utuntur, humanitas hospitalitatisque officia. Atque adeo non vilis modo et abiectae, verum etiam miserae afflictaeque fortunae hominibus patria nostra apertissima fuit, et adhuc est. Nam ut peregrinos quosvis, religione quantumvis a se discrepantes, humaniter officioseque excipere, fovere atque tractare consuevit, ita illis quoque qui eiusdem religionis communione cum illa sunt coniuncti, ac propter illam nonnunquam natale suum solum mutare atque exulare coguntur, tutum fidumque hospitium praebet. Huius rei testes esse possunt multi Angli, Germani, Itali exules, supplices miseri et afflicti, quos patria nostra sinu gremioque suo excipere atque fovere minime dubitavit.

Iam vero inopes, mendici, valetudinarii, quorum magna quotidie copia ad nos ex plurimis peregrinis locis confluit, sua habent in urbe agroque nostro receptacula atque domos (quae a Graecis ξενοδοχεῖα, πτωχεῖα, πτωχοδοχεῖα, πτωχοτροφεῖα, νοσοκομεῖα, l. ult., C. de Sacros. Eccles. Latine hospitalia appellantur), in quibus humaniter admodum benigneque excipiuntur, curantur atque foventur, in quos incredibile est dictu quantos magistratus noster quotidie sumptum faciat. Iisdem quoque per urbem ostiatim mendicandi facultas plaerunque est concessa. Haec de patriae meae charissimae erga quosvis externos atque peregrinos hospitalitate humanitateque sint dicta, qua illa sibi magnam apud multos populos laudem atque gratiam peperit. Etsi autem insignis sit atque celeberrima caeterorum quoque Helvetiorum omnium erga peregrinos liberalitas atque benignitas, tamen patriae meae, cum illorum pace atque venia, libenter hac in parte palmam dederim, nisi forsan naturalis amor, qui plaerunque caecus est, me fallit ac decipit.

 

3. Peut-on se rendre à un banquet sans y être invité? – Kann man sich zu einem Gastmahl begeben, ohne eingeladen zu sein? (fol. 153vo-154ro)

Nonnunquam tamen non vitio vertitur, si quis ultro ac sua sponte non invitatus ad convivium accedat. Nam, ut Athenaeus lib. 1 inquit, in civitatibus etiam ἄκλητοι, non invitati saepe δεξιῶς πέτονται, hoc est dextre advolant ad epulas. Idem lib. 4 Homerum dicit docuisse, quos non sit necesse vocari, sed quia sua sponte πρεπόντως, decenter ad convivia accedant. Et unius quidem consaguineorum exemplo universam similium rationem patefacit, cum inquit:

Αὐτόματος δέ οἱ ἦλθε βοὴν ἀγαθὸς Μενέλαος,
Sponte sua venit vocem bonus hic Menelaus.

Manifestum est enim, quod neque fratrem neque filios aut uxorem advocare oportet; esset enim ψυχρὸν καὶ ἄφιλον, res absurda et ab amititia prorsus aliena. Subiungit deinceps proverbium, cuius Plato in symposiis meminit: ὡς ἄρα καὶ Ἀγάθων᾿ ἐπὶ δαῖτας ἴασιν αὐτόματοι ἀγαθοί, id est, Viri boni non vocati ad bonorum convivia accedunt. Huic simile illud Bachylidis:

Αὐτόματοι δ’ ἀγαθῶν δαῖτας εὐόχθους
ἐπέρχονται δίκαιοι φῶτες,

Id est:

Ultro bonorum nam petunt convivia
Viri boni.                   

Proverbium:

Αὐτόματοιδ’ ἀγαθοὶ ἀγαθῶν ἐπὶ δαῖτας ἴασιν,
Sponte boni accedunt convivia laeta bonorum.       

Aliud:

Αὐτόματοι δ’ἀγαθοὶ δειλῶν ἐπὶ δαῖτας ἴασιν.        
Sponte boni veniunt timidi ad convivia laeta.

Ex his ergo liquet licitum nonnunquam minimeque a decoro alienum esse, si quis invocatus ad epulas, praesertim bonorum, amicorum atque familiarium accedat.

Nonnunquam etiam necessitas cogit homines, ut licet non sint invitati, tamen ultro ad epulas accedant. Quo in numero sunt mendici, qui ostiatim stipem victumque sibi comparare coguntur, quos Homerus pandemios (Landfarer) vocat, Porphyrio interprete, qui tota vagantur urbe, non una contenti domo. Cel. Lib. 14, cap. 4. Dicti etiam sunt ἀγύρται, ἀπὸ τοῦ «ἀγείρειν πύρνα», a colligendis panibus sive bucellis, teste Eustat. In Οδ. ρ. Unde ἀγυρτέυειν idem quod πτωχέυειν, mendicare. Item «μητραγυρτεῖν τὸ μετὰ τυμπάνων καί τινων τοιούτων περιϊέναι καὶ ἐπὶ τῇ μητρὶ ἀγείρειν τροφὰς (Baͤttlen durch unser lieben frauwen willen), ὅ ἐστιν ἐπὶ τῇ Ῥέᾳ, ὡς δῆλον ἐκ τοῦ Διονύσιος μητραγυρτῶν καὶ τυμπανιζόμενος, οἰκτρῶς τὸν βίον κατέστρεψεν»; hoc est μητραγυρτεῖν est cum tympanis atque aliis huiusmodi adesse, et nomine matris Rheae cibum cogere, ut constat ex eo, quod Dionysius stipem cogens et tympana gestans dicitur miserabiliter vitam egisse. Sic hodie caecos et alios mendicos videmus ostiatim oberrare, tympana gestantes et pulsantes et canentes. Eras. in prov. Mitragyrtes dici existimat, «qui obambulant cum simulatis mysteriis, ac rudibus imponunt. Nam hoc genus hominum et olim fuisse declarat Apuleius Asinus, non dissimiles iis, qui hodie D. Antonii, Cornelii aut Iοannis Baptistae reliquias ob quaestum circunferunt potius quam ad pietatem».