De geographia: epistula dedicatoria, De arithmetica: epistula dedicatoria et praefatiuncula

Edition (Latein)

De geographia, epistula dedicatoria

Clarissimo Poloniae Baroni D. Ioanni a Lasko, decano et administratori Gneznenn., etc.

Inter disciplinas liberales, quae citra controversiam plurimum adferunt utilitatis vitae mortalium, ornatissime vir, mea quidem sententia praecipuus locus debetur Geographiae, non tantum ob id, quod absque hac caeca est omnis veterum authorum lectio, surda rerum gestarum narratio, verum etiam quod in publicis consultationibus, inque dirimendis controversiis quoties de ditionis finibus ambigunt principes, vel fideli consilio vel aequo iudicio iuvat civitatem. Nihilo secius interim et in privatis actionibus plurimum adferens et commoditatis et voluptatis. Eoque priscis illis caeterae disciplinae disci solent, haec etiam edisci, idque protinus a teneris, ut aiunt, unguiculis. Hoc igitur operae suscepi, partim quod viderem fatali quadam calamitate pessum ire quicquid est liberalium disciplinarum; partim quod haec ars sic est a superioribus prodita, ut vel difficultate vulgus deterreant, vel rerum confusione lectorem non institutum huius disciplinae principiis ita circumagant, ut semper discat, perdiscat nunquam, ne quid interim loquar de iis, qui tradiderunt, quod ipsi non intellexerunt. Nam ut Ptolemaei Geographia, summum huius negotii artificium, non convenit rudibus, ita multum erroris est in elenchis adiectis. Strabo, Homericae philosophiae admirator ac diligens rerum omnium indagator, Chorographiam nobis verius quam Geographiam tradidit. Ipsius Procli Sphaera nimis concisa est et ad horizonta Graeciae non absque magna duorum circulorum confusione descripta. Ioannis a Sacrobusto, ut vocant, tractatus, in universum quidem a me non reiicitur; quae tamen de parallelis ac climatibus scripsit, plane mutila sunt, ut in opere nostro demonstrabimus. Stephanus indicem descripsit, cui fidere multum non ausim. Et nominum mutilatio apud eum multam inducit obscuritatem. Denique ex Plinio Pomponioque Mela, quid fructus feret, qui non imbutus huius disciplinae rudimentis accesserit? De Macrobio caeterisque similibus, non habeo pronuntiare quid sentiam, cum multi eorum, ut pene veteres omnes, in terrae situ aberrarint. Quoniam autem iuxta Flaccum coepisse dimidum facti est, quo plures ad huius disciplinae studium accenderemus, viam aperuimus ac semitam compendiariam commonstravimus, quasique filum porreximus, quo citra errorem ex aliorum labyrinthis sese lector possit explicare. Et si pateris, ut aliquid gloriosius de me ipso praedicem, quanquam arbitror hoc me vere posse dicere, sic in hoc libello me gessi, ut candidus lector confessurus sit me nec temere nec sine fructu lectorum hanc post tot egregios scriptores suscepisse provinciam. Caeterum ut hoc, quicquid est lucubratiunculae tuo nomini dicarem Ioannes Laskanae gentis, imo totius regni Poloniae praecipuum decus, partim in causa fuit hortator magnus ille Erasmus Rotterodamus; quem ego virum cum ipsius maxime merito ut parentem coluerim semper plurimique fecerim, tamen longe charior esse coepit, posteaquam animadverti quanti tu illum faceres; partim, ut tuum desyderium saltem hoc pacto lenirem; partim, ut huic opusculo te vel iudicem praeberes, vel protectorem. Postremo, ut iuventus tuo exemplo provocata libentius hasce disciplinas amplecteretur, quas omnes tu ista aetate, ista nobilitate, tanto studio et amplexus es et absolvisti. Nimirum non incassum praeluxit tibi reverendissimus in Christo pater D. Ioannes a Lasko, patruus tuus, archiepiscopus totius regni Poloniae ac ipsius victoriosissimi, illustrissimique Sigismundi regis oculus. Cuius praesulis animi dotes cum recensere audimus, cum vitam eius innocentem ac vere Christianam, non multum desyderare videmur veterum episcoporum exemplum nascentisque ecclesiae lumina. Sed laudum iamdudum sat est. Glareanum nosti, quam ingenue dicat quae animo sentit, minimeque aliud in pectore, aliud in lingua habeat. Vale, literarum unicum decus ac praesidium. Basileae ex collegio nostro. Anno a natali Christi, M. D. XXVII.

 

De arithmetica, epistula dedicatoria

Vere nobili adolescenti Carolo a Wehingen Athesino, Glareanus S.D.P.

Erasmum illum Roterodamum praeceptorem nostrum, ac huius tempestatis acerrimum cum bonarum tum sacrarum literarum et instauratorem et vindicem, dicere saepe audivimus magnis authoribus nihil aeque nocere atque epitomarum illos importunos scriptores, quemadmodum Livio L. Florum, Trogo Iustinum. At multo aliud esse negocium in tradendis disciplinis. Ibi vero compendium saepe prodesse ac pluribus ansam dare ad maiora capessenda. Haec ita ille. Verum in quem finem ea adduxerim verba, audi. Excidit mihi ante annos aliquot libellus de supputandi usu, quem primum Luteciae olim meis auditoribus Helvetiis, qui una mecum stipendio alebantur regio, deinde Basileae ac Friburgi praelegere consueveram, ne prorsus huius artis ignari essent, qui alias matheseos parteis aggredi vellent. In eo quidem libello hoc maxime cavi, ne nimis arithmeticus essem, ut quidam solent, qui nullum finem, in epitomis etiam docendis, norunt. Verum, ut et lector sciat, quae causa me commoverit, quis nostrae institutionis fuerit scopus, quod tam accisum instituerim compendium, brevibus id explicandum est verbis. Ad enarrandos eximios authores, praelegere solebam Geographica quaedam, quae postea edidi, quo in negocio gradus coeli in milliaria ducendi erant, dividendi circulorum quadrantes per parteis ac deinde in totum redigendi circulum. Diameter terrae, ambitus eiusdem inquirendi, quod absque usu eius artis fieri nequebat. Tradebam eodem tempore musica, ubi itentidem numerorum ratio requiritur ac proportionum cognitio. Et videbam sane multos authores, qui de arithmetica scripserant; verum in aliis offendebat prolixitas, in aliis nimis alta theoria, propositum nostrum nihil adiuvans. In quibusdam deterrebat barbaries, in quibusdam etiam affectata elegantiae cura. Itaque cogitavi, qua in aliis uti soleo, de unica brevitate, et ut ea potissimum tractarem, quae ad maiora illa intelligenda ducerent ac inservirent, non quae absolutum in ea arte facerent; neque enim id requirebant, quos tum praelegabam, authores. Cessit ea res feliciter. Qui enim alicuius ingenii erant, continuo proficiebant. Quapropter, quando nunc domi meae diu delituit, eum publicare statui, ea lege, ut si lector indignum studiosorum auribus iudicaret, abiiceret porro ac confoderet. Nolo enim meas naenias alicui nocumento esse. Tibi autem hunc dedicare volui, ut quando alia in authoribus, tanta cura, tantula praesertim adhuc aetate perlegeris, et hic si non magnum facerem arithmeticum, degustationem tamen praeberem ad authores, quos domi meae praelego, intelligendos non prorsus contemnendam. Tu vale et nos ama. Friburgi Brisgoiae, anno a Christo nato. M.D.XXXVIII Calendis Iuniis.

 

De arithmetica, praefatiuncula

Cum hoc laboris studiosae iuventutis gratia potissimum susceperimus, atque adeo ob utilitatem eorum, qui linguae Latinae puritatem serio amplectuntur, operae precium me facturum existimo, si huius negotii principia, quod ad linguae usum attinet, etiam e grammaticis praeceptis altius repetam. Turpe siquidem est artem quavis profiteri lingua, cuius voces ac loquendi usum ignores. Quo modo nostra aetate illotis quidam manibus docere supputandi artem aggrediuntur; qui Latinum numerandi morem adeo nesciunt, ut vix tria praefati verba, non semel errent. Primum itaque distinguendum de ipsis nominibus numeralibus. Sunt enim quaedam, quae cardinalia appellant, a cardine sumpta, ut opinor, metaphora. Quod ut in cardine ianua vertitur, ita huius artis primum ac praecipuum negocium in hisce consistat. Et ea quidem omnia adiectiva sunt omnis generis, tribus nonnunquam terminationibus, ut unus, a, um. Interdum duabus, ut hi duo, hae duae, haec duo, hi et hae tres, et haec tria. Denique nonnunquam unica, ut deinceps omnia et ea ipsa indeclinata ad centum usque. Haec cum numeris Latinis, Graecis atque barbaris, maxime propter rudes, oculis subiicere placuit; quod sequentibus praeceptionibus multum luminis adferre existimaverimus.