Epistula ad Zvinglium
Edition (Latein)
Edition: Davis Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Ea praeditus es, Zinli doctissime, humanitate, ut prorsus etiam ab ineruditis literas summa animi alacritate suscipias. Qui enim tuam dignitatem ineptiis meis interpellare ausim, quum nec tantillum vel ad infimum musis initiatum sim conferendus? Attamen singularis tua bonitas et incredibilis humanitas, publica iam totius voce orbis praedicata ac mihi (cum Tiguri agerem) domestico congressu degustata, tantum addit fiduciae, ut nec ipse, abiectissimae pene sortis homulus, dubitarim bonitatem tuam meis compellare nugis. Video enim passim, audio passim eos, qui verae pietatis ac bonarum literarum studio ducuntur, de tali homine sibi gratulari; quod quidem, quum omnes meritissimo faciant, nullos tamen id facere aeque par est atque Helvetios, quod habeant, qui eos caelum doceat et a bellis vanissimis absterreat, quum hactenus nil nisi arma noverint, qui sibi ipsis persuasum habuerint, recta se ad superos volaturos, quo multos obulos Charonti persolvi curent, deosque sibi multum propitios habituros, si Plutonis aerarium augeant, si multos homines interimant, et laudis tamen hinc aliquid sibi adscribi volunt. Si homines interficere laudi datur, nimirum gloriam non supremam sibi latrones venantur? Atque utinam vertat aliquando Deus primatum Helvetiae animos, ut sua consilia ad communem pacem conferant! In hoc cognoscent, dixit Christus, quod discipuli mei estis, si diligatis invicem. Quid enim est esse Christianum quam discipulum Christi? Nutrivit hactenus Helvetia Scipiones, nutrivit Iulios, Brutos. Vix unum aut alterum edidit, qui vere sapiat Christum, qui doceat evangelium, qui imbuat tenellos puerorum animos, non spinosis istis ac rixosis, sed veris ac sanis literis, donec numinum providentia Zinlius Helvetiae orator datus est et Myconius rudis pueritiae formator. Nunc probitas, honestas, iustitia, imo evangelium, quod diu sub tenebris latuit, reflorescit, renascuntur bonae literae. Quid iucundius, quid dulcius, quid salutarius Evangelio, quid denique sanctius? Nihil nisi Christum spirat, in quo piae mentes ipsum Christum veluti loquentem venerantur, hominesque multo alienos ab his mundi dotibus efficit aliosque reddit, quam antea fuerint. Quod autem nos tam minus christiane vixerimus, nihil mirum. Neminem habuimus, qui verum Christianissimum Paulum doceret, imo qui vel tantillum religionis Christianae redoleret. Ideo fit, ut nulli rei plus studeamus atque bellis, pecuniae, omnem fraternam charitatem dissipanti, ambitioni, ob quam mille se obiiciunt incommodis. Putant enim rempublicam optime administrari, si quisque suis bene consulit rebus. O Helvetiam longe foeliciorem, si tandem liceat te a bellis conquiescere! O diu iam inclytam Helvetiam armis, si tandem illustriorem te probitate ac virtutibus redderes illasque nugas, quibus inter se certant ethnici, seponeres! Ita enim convenit bello cum Evangelio, ut agnis cum lupis, quanquam sint, qui nescio quo praetextu, quibus titulis bellari volunt. O Helvetiam multis partibus fortunatiorem, quae tantos alis homines, Zinlium videlicet, Glareanum, Myconium, foecundiora quae adhuc parturis ingenia. Nulla sub Phoebo regio tibi conferenda, si tantum tibi a bellis temperares ac sacris Evangelii monitis tete submitteres.
Brevi confore spero bellorum componi undas, religionem plebis Christianae iam olim multis collapsam modis et indies magis ac magis collabentem resarciri et restitui, bonasque litteras renasci, quas nunc apud Lucernates profitetur unicus Osvaldus Myconius, vir ut doctissimus ita et integerrimus, quae duo sic in ipso paria sunt, ut nescias, utro seipsum superet; homo adeo tui studiosus, ut, si quem amas, qui te amat, certe sit maxime tibi amandus. Te sibi (vera loquor) nihil charius, eoque erga te amore affectus, ut ne vel Alcibiadi cederet, qui supra modum Socratem amasse fertur. Sed haec quid tibi commemoro, quum eum intus et extra cognoris? At ego gratias non solum amplissimas, immortales, aut quicquid tale vulgus refert, habeo, sed quas Christus tuis in me meritis tribuet, quum beneficia tua in me collata non sinunt me tui immemorem. Mores ab aliquo didicisse magnum erat. Atqui ego longe maiora a te habeo et a Myconio, praecipuum illud, quod me Christum sapere, imitari, suspicere docuistis – quid, quaeso, homuntioni mihi vel utilius vel dignius contingere potuit? Id quoque, quod literas Grecas primoribus labris degustavi. Atque utinam apud te manendi facultas sese mihi praeberet! Tantum illectus sum ad Graecas literas hoc tuo Luciano. Breviter: acriter hic et bonis et sacris insurgimus literis. Ob id Dii invocandi, ut religioni Christianae instaurandae ac propagandae quam diutissime Zinlium et Myconium servent inco[lumes. Valeat unicum Helveti]ae decus Zinlius, cui me, quantus quantus sum, dico consecroque! Vale.
Lucernae anno Virginei partus 1520. Quarto nonas Aprileis. Salvum meo nomine dicito dominum Georium. Tuus ab animo Nicolaus Hagaeus, Salodorus.
Doctissimo ac praestantissimo Domino Hulderico Zinlio, ecclesiae Tigurinae evangelistae, praeceptori suo ac amico incomparabili.