Ioannis Fabricii Montani vita ab ipso auctore in gratiam clarissimi et optimi viri Wolffgangi Halleri compatris carissimi festinanter admodum perscripta, Curiae Rhaetorum, A. 1565 mense Martio
Edition (Latein)
[...] 4. Tigurum veni septimo aetatis anno ibique cum Leonis filio Ioanne, quod aequales fere essemus, scholas frequentavi. Postea tamen Basilea Tiguro propter loci propinquitatem a parentibus praelata est, maxime quod Ioannes Henricus Winckelius illuc me ad se invitaret, vir pietate et nominis celebritate tunc clarus. In bello enim Suevico ad Tornacum primos ordines Solodurensium duxerat, quorum tunc civis fuerat; postea religionis gratia et patria et bonis exutus Basileae circa id tempus cum coniuge, matrona honestissima, iam senex exulabat. Tantum tamen ex facultatibus reliqui erat, quantum ad vitae subsidium satis esset. Is quod unicum filium, quem studiis consecrarat, Lutetiae Parisiorum sinistro quodam fato in Sequana amisisset, doctis vero viris mirifice faveret, quorum consuetudine summopere delectabatur, me in solacium maeroris et mortui desiderium ad se mitti postulabat, propterea quod eum sanguine quam proxime contingerem. Sic Basileae Hugvvaldo praeceptore bonas litteras didici. Per idem tempus D. Erasmus Roterodamus diem suum obiit, cuius et sepulturae et funeri puer interfui.
5. Postea quod Bucerus Tigurum ad Leonem scripsisset Argentorati nova collegia et in his certas classes institui, quibus ad exactam studiorum normam nihil plane deesset, consilio tandem Leonis effectum est, ut Winckelius illuc me ablegaret. Sed postquam Argentoratum veni, quo navigio descenderam, collegiorum ratio nondum plena tum a senatu erat inita. Bucerus igitur domi suae Terentii Andriam mihi legere instituit; cetera Dasypodii scholam frequentabam. Sed quod hiems illa mihi infesta esset egoque aegrotare inciperem, tertio mense, postquam illuc veneram, per certos homines in patriam sum revocatus; sic annum deinceps et amplius a scholis abfui. Etsi enim in patria mea tunc litteras docebat vir non ineruditus, ut postea ex sermonibus eius et congressum cum iudicium confirmassem, non obscure deprehendi, parentes tamen mei, quod ritu Papistico scholasticis in templo cantandum esset, et a schola et cantu illo longissime abesse me voluerunt. Itaque domi parentes in re familiari iuvi.
6. Interim mater mea, quam D. Bullingerus ex colloquio et pietate adhuc novisse potest (non semel enim Tiguri fuit) domi me intra privatos parietes instituit, ipsa quidem Latinae linguae ignara, sed multae lectionis mulier alioquin; itaque Latinum Testamentum cum Germanico conferendo in singulos dies pensum meum sic absolvebam, ut non infeliciter Germanica ex Latino legerem, sic ut ipsa diligentiae aut neglegentiae meae non obscura caperet documenta. Tandem quod Leo Iudae, quem parentes mei ea de re litteris sollicatarunt, omnem mihi deinceps operam polliceretur, Tigurum sum reversus. Istic demum, ubi priam studiorum fundamenta ieceram, quod reliquum fuit, superaedificavi. Sed Leonis mors postea non tam ecclesiae quam studiius meis funesta fuit et luctuosa. Is moriens pastoribus et doctoribus, quos iam ante ad colloquia evocarat, diligentissime me commendavit.
7. Postea ab iis ipsis in tutelam receptus vertente anno in schola superiore secundae classis lector effectus sum, in quo curriculo cum biennium consumpsissem, anno 1545 cum Rhodolpho Funckio, Henrico Opsandro et Carolo Schvveningero a senatu amplissimo in Hassiam studiorum gratia missus sum. Incidit noster adventus in bellum Brunsuiciacum; captus tunc pater et filius in Hassia custodiae sunt traditi, uterque, cum adducerentur, pelle lupina inversa indutus. Ad quod spectaculum cum rustici magno concursu confluerent, Brunsuicensis senior nobilem ad rusticos adequitare iussit rogatum, quomodo haec praeda illis placeret. Illi responderunt principem suum Landgravium diu nullos lupos cepisse, quorum pelles tantae fuissent aestimationis aut pretii.
8. Subsecutum est bellum Smaldicum Germaniae satis luctuosum. Nos, cum Landgravius copias educeret, dies aliquot castra eius secuti sumus, tandem quoque Norimbergam usque progressi in eo itinere omnem lustravimus Franconiam. Hoc ipso anno Funckium et me Philippi Melanchtonis fama Wittebergam usque excivit. Iam aestas praecipitaverat, itinera vero minus erant tuta propter motus bellicos et eos quidem intestinos. Sed Petrus Lotichius tamen et Ioannes Altus, homines mei cupidissimi, qui nos iam diu Wittebergae exspectabant, magnum ad hoc iter momentum attulerunt. Sic, quod incredibile dictu est, per medios tumultus, qui in tanta trepidatione iam Mauritii in Fridericum conspiratione patefacta frequentes erant et viatoribus infesti, Wittebergam usque incolumes penetravimus. Quodque magis mirum est, cum Wittebergae praesidiarii in excubiis essent, per medias stationes, quae in portis erant collocatae, sic expediti incessimus, ut nemo excubitorum de adventu nos odiosius interpellarit; quod praeter morem factum amici deinceps affirmabant, qui sedulo percontabantus, cuius intercessione primo admissi essemus, quod dicerent advenis aditum nullum patere, nisi civis aliquis spectatae fidei se tamquam obsidem interponeret.
9. Professores fere ad unum omnes cum coniugibus et liberis iam oppido excesserant; unus Melanchton cum paucis aliis haerebat adhuc, cuius abitum Lotichius quoque et Altus praestolabantur. Sic hoc felicitatis nostrae fuit, quod eos ipsos, quorum gratia tam longum iter emensi eramus, sic opportune offendimus. Melanchton ut fuit humanitate summa praeditus in tot suis occupationibus diu familiarissime nobiscum collocutus saeculi nostri calamitatem deplorabat; tandem quoque in hos Ovidii versus erumpebat:
Vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est.
Ad extremum multa imprimis super Bullingero et Pellicano rogitabat, quos ubi vivere et valere intellexit, visus est magna laetitia affici. Lotichius cum Alto se Magdeburgum recipiebat, quos oppido egressos ad multa iugera comitati votis tandem et lacrimis prosecuti sumus. Lotichius postea oculis meis non est redditus.
10. Quae tempora deinceps consecuta sint, notum est, ut nos non sine magno periculo (in militem enim incidimus tunc Neonurgum recipientem) media hieme Marpurgum reversi sumus. Lipsiae tamen complures dies substitimus, interea Camerarii aliorumque doctorum, quibus tunc illa Academia praecipue florebat, lectiones audivimus, Wolfgangus tamen Sybotus, Graecae linguae professor, tunc unus omnium optime de nobis est meritus. Marpurgi Andreas Hyperius inter theologos eminebat, Oldendorpius inter iurisconsultos praestabat, inter medicos vero Dryander et Cornarius excellebant.
11. Ubi hoc dissimulandum non est me cum Marpurgum primum venissem, quod post Leonis mortem remissius in studiis progrederer quodque tunc in scholis carminum ratio exacta nulla traderetur, hexametrum a pentametro discernere non potuisse, precibus tamen et incredibili erga me studio Lotichii expugnatum tandem Marpurgi ad poesin animum primum adiecisse, ceteris, quotquot una eramus, idem attentantibus, sed sine successu, Lotichio mihi de summa rei, qui iam undevicesimum aetatis annum attingerem, non semel dubitanti, subinde ingeminante: animum non abiicerem, se duce me ad summa quaeque in hoc studio eniti posse. Itaque si ego minus in his studiis profeci, vel aetatis ratio vel temporis iniuria me excusare poterat. […]