Mithridates
Edition (Latein)
Edition: David Amherdt, Clemens Schlip, Kevin Bovier
Conradi Gesneri de differentiis linguarum observationes et primum in genere
Linguarum confusionis causa atque historia in sacris libris tradita, non est quod hic a nobis repetatur. Quemadmodum autem magna infelicitatis humanae pars fuit sermonis confusio, ita nostris temporibus donum vere divinum et praeclarae felicitatis loco iudicare debemus, totum fere orbem terrarum tribus illis in cruce consecratis linguis, quas passim homines studiosi exercent, denuo coniungi, atque harum cognitione non ea modo quae ad hominum commercia, quaeque ad sapientiam humanam pertinent, sed pietatem et Deum innotescere. Quis enim nescit per universam Europam Latinae ac Graecae linguarum usum esse, Hebraicae vero, sive potius Arabicae, in Africa Asiaque totis fere, Graecae etiam in parte earundem?
Europa sane tanto caeteris existimanda est felicior, quod cum alibi sapientiae studiosi singulas tantum linguas addiscant, in ipsa tres illae quas dixi excolantur. Quamobrem etiam crucifixi Domini nostri Iesu Christi Evangelium in Europa nostris temporibus primum, una cum linguis illis renascentibus renovari coepit, et inde per easdem linguas tum libris tum viva voce, in reliquas quoque nationes brevi (ut speramus) dispergetur, ita ut Christo per universum mundum praedicato (quod magna celeritate, nostra memoria, per omnem prope Europam iam factum videmus) extremum huius mundi diem et secundum Domini nostri adventum instare ac imminere iudicandum sit.
[…]
Nos dialectum alias simpliciter sermonem sive orationem articulatam significare observavimus, vel ipsum in pluribus verbis colloquium, alias (apud grammaticos praesertim) linguae alicuius sive in singulis sive in pluribus verbis proprietatem, qua a communi vel reliquis similibus aut cognatis differt.
[...]
Plato etiam diis dialectum quandam attribuit, coniectura ex somniis et oraculis facta, et insuper ex daemoniacis, ut qui non sua, sed daemonum inhabitantium dialecto loquantur. Quin et brutorum suam esse dialectum censet, quam eiusdem generis animantes intelligant. Nam cum elephas in coenum illapsus clamaret, alius qui aderat hoc viso abiit, et mox cum grege elephantum reversus periclitantem servavit. In Libya quoque aiunt scorpium si hominem ut feriat contingere non possit, abire et cum pluribus reverti, atque ita catenatim cohaerentibus et demissis illis, hominem cui insidiatur ferire. Unde coniicimus bruta non aliquo nutu obscurius neque aliquo corporis motu gestuve, sed sua potius dialecto, quae voluerint inter se significando communicare. Fertur praeterea de piscibus, si quis forte linea attractus ea rupta evaserit, nullum deinceps eo in loco per illum diem eiusdem generis piscem apparere, Clemens Alexandrinus. De brutorum inter se colloquio multa etiam Porphyrius tradit in libris de abstinendo ab animatis. Sed absurdum videtur quod scribit Clemens de brutis in genere, tanquam omnia dialecto quadam inter se utantur, scorpii quoque et pisces; quibus cum ipsa vox negata sit, multo magis etiam dialectum negatam fateamur oportet.
[...]
De Gallica lingua recentiore
Latinae linguae propagines, sed tempore et vulgi imperitia valde corruptae, sunt tres hodie vulgares linguae, Italica, Hispanica et Gallica: prima minus, secunda magis, tertia maxime corrupta, hoc est terminationibus et literis syllabisque mutata et distorta. Et insuper vocabulis mixta alienis, ab eo nimirum tempore, quo Gothi non modo regna et regiones vastare, sed etiam linguas imperio suo pervertere coeperunt. Gallica igitur plurima habet Latina, quaedam Gothica sive Germanica (nam et Franci, qui caeteris imperant, a Francis Germanis descenderunt) quaedam de sua et vetere Gallica lingua, ut mihi quidem videtur. Dialectis variat non parum. Est enim alia tersior, in parte quae privatim Francia dicitur; aliae crassiores, ut provincialis, Lotharingica, Burgundica, etc.; crassissima Sabaudica et circa Alpes Italiae confines.
[…]
De lingua Germanica
[…]
Huic et Suevica in plerisque similis est, nisi quod pro u vocali longa profert au et pro i longo (quod nos duplicatum scripsimus ij, aliqui y scribunt) enunciat ei et pro diphthongo ei habet aliquando ai, pro ü vero eu, pro a in verborum infinitivis ponit ae, in quibusdam contra. Verba quaedam plenius effert, ubi nos consonante aliqua vel syllaba abiecta syncopen facimus cum alibi tum in plurali numero; et in iisdem ubi Helvetii d vel t addunt, ipsi omittunt. Verbum habeo aliter formant. Aphaereses quasdam faciunt, ubi nos plene proferimus. Et pauca quaedam vocabula prorsus a nobis diversa habent, cum alia, tum rerum praesertim substantiva, ut animalium quorundam, stirpium, etc., in quibus et aliae linguae utcunque affines multum differre solent.
Vulgus etiam nostrum saepe ch profert, ubi alii plerique omnes k ab initio praesertim dictionum, ut chrank pro kranck, chrut pro krut; scribendo tamen, ut et alia quaedam linguae nostrae vitia emendamus, ut in omnibus linguis fieri solet. Commune est Germanis articulorum quorundam aliquando finales tantum literas vel initiales proferre, ut shansen, shuss, dfrow, immhuss, ubi scribimus des hansen, das huss, die frow, in dem huss. In praeteritis quae ge augmento praeposito fiunt, nostri saepius vel e vocalem tantum, vel augmentum totum omittunt, gessen, gangen pro geessen, gegangen. Solemus etiam gg scribere et proferre, ubi alii ck, ut mugg pro muck, egg pro eck, et vulgus mir pro wir, item ch ubi alii qu, chechsilber pro quecksilber.
[…]
De Rhaetica Alpina lingua
Pars Rhaetorum, qui Alpes inter Helvetiam et Italiam sive Galliam Cisalpinam, Helvetiis confederati, incolunt, sermone Italico omnium corruptissimo utuntur, adeo ut ante nostram memoriam nihil in literas hoc sermone scriptum referretur, sed Latine tantum, et non ita pridem Germanice. Primus nostro saeculo vir doctrina et pietate clarus Iacobus Bifrons Rhaetus hanc linguam scriptis illustrare et publicare incoepit, qui catechismum etiam sacrosanctae religionis nostrae e Germanico in hunc sermonem convertit, excusum Pusclavii anno salutis 1552.
[…]
Rhaeti non a Romanis, ut vulgo putant, sed a Thuscis originem traxere. Hos Livius nihil scribit ex antiquo praeter sonum linguae, nec eum incorruptum retinuisse.
Caeterum Rhaetica lingua (ut author est Aegidius Tschudus) intra centum quinquaginta annos plurimum apud Rhaetos interiit, Germanica in dies invalescente, ut hodie non solum Curienses, verum et qui remotiores sunt Germanice loquantur, qui haud longe supra aevum nostrum Italice loquebantur; si modo corruptissima eorum lingua Italica est censenda, quae et olim tempore Livii et hodie usque adeo depravata est, ut Tusci, qui hodie sunt in Italia, eos loquentes minime intelligant, quamvis unius sint nationis et ab una gente descenderint.