Commentarius de Alpibus: praefatio, periculum in locis lubricis et praecipitibus, metalla, larix
Edition (Latein)
Edition: David Amherdt, Clemens Schlip, Kevin Bovier, Claire Absil
Praefatio
Cum aeque in universis terrarum tractibus, campi et montes occurrant, nescio tamen quo pacto horum stupenda altitudo magis animos nostros percellit et in admirationem sui rapit, quam illorum latissime diffusa planicies. Itaque prisci mortales excelsa loca divino cultui aptissima existimarunt, quod hominibus inde admiratio non vulgaris incuteretur: existimabant etiam vulgo loca tam eximia praesens numen habere. Neque tantum falso idolorum cultui dediti, sed populi Dei progenitores, Abrahamus ipse, Isaacus et Iacobus, aliique veteres patres in montibus Deo vero sacra fecerunt. Qui mos tam diu valuit, quoad Deus lege lata praecepit, ut uno tantum in loco sibi sacra fierent. Inter gentes vero poetae qui naturae contemplationem fabularum involucris tectam posteris tradiderunt, multos monticolas deos finxere, faunos, satyros, Pana, Oreades, aliaque nympharum genera complurima; neque tantum hos quasi minorum gentium deos, sed illas quoque maiores montes incolere prodiderunt, Iupiter enim Olympius cognominatur, et omnium altissimorum montium vertices illi sacri sunt: biceps Parnassus, et Helicon, et Cytheron, Pierus, Nisa, aliique montes Apollini et Musis Bacchoque ab iisdem consecrati sunt; Mercurius Atlantis proles est. Voluerunt autem his fabulis haud dubie naturae opera et vires, quae eximiae in montibus cernuntur, adumbrare. Nobis interim qui haec illorum aenigmata explicare non possumus, neque etiam magnopere laboramus, nihilominus fatendum est, magna contemplatione montes excelsos dignissimos esse.
Quocunque enim te vertas, multa in omnes sensus occurrunt, quae animum nostrum excitent et delectent. Ipsa primum immensa moles in tantam altitudinem accumulata, quae tot seculis durat, neque unquam subsidit aut absconditur. Quis enim non miretur, quibus fundamentis tanta moles nitatur, aut in quem usum altissima haec cacumina natura extulerit? Si partes singulas inspicias, alibi derupta praecipita, aut rupes immensa, scopuli pendentes, et per secula quotidie ruinam minantes, profundi et impenetrabiles hiatus, speluncae vastae et horridae, multorum seculorum indurata glacies, stuporem aspicientibus incutiunt. Si te convertas ad ea quae ortum habent, et vel nascuntur vel saltem aluntur illic, fontes, lacus, torrentes, et ingentia flumina, plantarum infinitas species, varia genera animalium, multa eximia et singularia invenies. Atque haec in omnibus montibus, maxime tamen in Alpibus qui omnium fere Europae montium altissimi sunt, plurima huius generis ab eo, qui mediocrem diligentiam afferat, observari possunt.
Haec itaque saepius cogitans, et saepe oculos iucunda montium contemplatione pascens, e quibus quotidie certissima tempestatum et serenitatis signa petimus, existimavi me operae precium facturum, si, quando in universum haec pertractare maioris est operae, ea saltem in Commentarium redigerem, quae de Alpibus memoratu digna, vel ex bonorum auctorum lectione collegi, vel ab hominibus fide dignis accepi, aut etiam ipse vidi. Non exquirens singulorum causas et rationes, quae in natura rerum abditae latent, sed tantum historico more res ipsas ordine commemorans; adhibita nonnunquam interpretatione eorum, quae ab aliis, de iisdem rebus obscurius, aut etiam perperam memoriae prodita sunt. Id autem eo libentius feci, quod scribenti mihi Commentarios rerum Helveticarum, multa saepe huius generis occurrunt, quae si uno loco semel hic a nobis exposita fuerint, non necesse erit eadem postea in singularum Alpium aut Alpinarum regionum descriptione, cum fastidio repetere.
Periculum in locis lubricis et praecipitibus
Augent autem viarum difficultatem praecipitia et derupta loca, praesertim si glacie tecta sint itinera; quare variis rationibus sibi consulunt viatores et pastores ac venatores qui frequenter per altissimos montes vagantur. Nam adversus lubricitatem glaciei soleas ferreas, equorum soleis similes, tribus acutis cuspidibus praeditas, firmiter pedibus alligare solent, ut vestigia in glacie firmare possint; alii corrigias, quibus calcaria astringuntur sub imo pede, similiter praeacuto ferro muniunt aliaque adhibent, quae lubricitati obsistere et gressum firmare possunt. Nonnullis in locis baculis utuntur mucrone ferreo praepilatis, quibus nixi per arduos clivos ascendere et descendere solent, hos alpinos baculos vocant et pastoribus praecipue in usu sunt. Aliquando etiam pastores et venatores per loca declivia et pene praecipitia, qua nulla alioqui via est, caesis ramis arborum et praecipue abietum, insidentes et quasi inequitantes se demittunt. Ubi autem currus onusti per loca huiusmodi ardua demittendi sunt, nonnunquam ingentibus funibus ergatarum et trochlearum artificio eos demittunt. Atque antiquis hoc in usu fuisse Ammianus Marcellinus indicat, cuius verba superius in Alpium Cottiarum descriptione apposuimus. Simile quiddam refert Schaffnaburgensis, qui commemorans quanto labore Henricus IV Alpes hyeme superasse scribit, reginam et mulieres ex eius gynecaeo boum coriis impositas fuisse, quas itineris duces deorsum trahebant; equos quoque per machinas summissos aut colligatis pedibus tractos, ex quibus multi mortui aut debilitati perierint.
Metalla
De metallis Alpium nolo hic agere. Hoc tantum adnotabo, Alpes metallorum feraces esse duobus argumentis constare: primum quidem quod in his locis in quibus exercentur, huic rei operam dantes uberrimum fructum inde percipiunt, ut ad Oenum et Athesim amnes, in Noricis et Rheticis Alpibus; deinde in his locis in quibus nullae sunt fodinae, flumina ramenta auri deportantia, ut Rhenus, Ursa, Emma, ostendunt montes e quibus oriuntur non carere venis metalli. Caeterum in Helvetia nullae fere praeter ferri secturas sunt; gens enim militiae dedita, at et domi ex boum armentis et pastione ingens lucrum percipiens, rem metallicam, cuius ignara est, negligit; neque patitur peregrinos fodinas facere, quoniam iudicat eas exerceri non posse absque publico incommodo, quod sylvae ceduae integrae in carbonum usum caedantur, pascua quae in montibus optima habent, maxima parte pereant, aquae vitientur multaque incommoda sequantur; adhaec gens alioqui populosa et arctis finibus inclusa, neque vult, neque absque gravi detrimento potest peregrinorum maiorem numerum intra suos fines recipere.
Larix
Laricen tamen praeterire non possum, Theophrasto et Graeciae ignotam, propriam nostris Alpibus. Arbor haec abieti, pino et piceae affinis est cortice quam picea asperiore, frondibus pinguioribus, mollioribus et magis densis, quas tamen autumno amittit, contra quam Plinius asserit, qui πευκὴν Theophrasti, laricen transtulisse videtur, proceritate cognatas arbores aequat et saepe etiam superat. Faciendo autem operi nulli eorum postponenda est, etenim structurarum pondera firmissime et diutissime sustentat, idque Baptista Albertus se cum alibi, tum apud Venetias ex vetustis fori operibus adnotasse scribit, atque addit, quod etiam alpini homines affirmant, nervosam esse, virium tenacem, firmissimam in tempestatibus et adversus cariem illaesam. In secando ferramenta facile patitur, ideoque affabre dolatur et levigatur. Vetus est opinio a Plinio quoque literis prodita, eam non ardere, nec carbonem facere, neque alio modo ignis vi consumi quam lapides; ideoque obiiciendos ex larice asseres eo versus iubent, unde ignium adventicium malum extimescas. Sed falsam fuisse hanc persuasionem inde constat, quod apud Vallesianos quibusdam in locis non alia ligna in usum foci adhibentur; alicubi etiam in Alpibus ad ferrarias fodinas carbones ex ea fiunt. Inter omnes autem Alpinas arbores praecipuus eius in medicina usus est, etenim adeo efficax contra lepram iudicatur, ut inhabitantes triclinia et zetas larigno ligno contectas, tuti ab hoc malo credantur. Recentes deinde arboris surculos in balneis adversus eundem morbum decoquunt; aqua etiam ex his chymica arte elicita, miram vim habere creditur. Praecipua tamen laus est larignae resinae quae vulnerata arbore melleo colore effluit. Hac nostrates terebinthinae loco non infeliciter utuntur ac vulgus illa ut domestico remedio, non tantum ad vulnera et exteriora corporis vitia curanda utitur, sed adversus internos quoque morbos eandem deglutiunt; ac certum est renes et vesicam hoc remedio purgari, namque in ipsa urina odor eius facile apparet, si vel triduo quis ea usus fuerit. Fungus postremo qui in larice nascitur, frequentissimi usus est in purgando corpore, agaricum medici nominant.