Commentarius de Alpibus: periculum in locis lubricis et praecipitibus, metalla, larix

Édition (Latin)

Periculum in locis lubricis et praecipitibus

Augent autem viarum difficultatem praecipitia et derupta loca, praesertim si glacie tecta sint itinera; quare variis rationibus sibi consulunt viatores et pastores ac venatores qui frequenter per altissimos montes vagantur. Nam adversus lubricitatem glaciei soleas ferreas, equorum soleis similes, tribus acutis cuspidibus praeditas, firmiter pedibus alligare solent, ut vestigia in glacie firmare possint; alii corrigias, quibus calcaria astringuntur sub imo pede, similiter praeacuto ferro muniunt aliaque adhibent, quae lubricitati obsistere et gressum firmare possunt. Nonnullis in locis baculis utuntur mucrone ferreo praepilatis, quibus nixi per arduos clivos ascendere et descendere solent, hos alpinos baculos vocant et pastoribus praecipue in usu sunt. Aliquando etiam pastores et venatores per loca declivia et pene praecipitia, qua nulla alioqui via est, caesis ramis arborum et praecipue abietum, insidentes et quasi inequitantes se demittunt. Ubi autem currus onusti per loca huiusmodi ardua demittendi sunt, nonnunquam ingentibus funibus ergatarum et trochlearum artificio eos demittunt. Atque antiquis hoc in usu fuisse Ammianus Marcellinus indicat, cuius verba superius in Alpium Cottiarum descriptione apposuimus. Simile quiddam refert Schaffnaburgensis, qui commemorans quanto labore Henricus IV Alpes hyeme superasse scribit, reginam et mulieres ex eius gynecaeo boum coriis impositas fuisse, quas itineris duces deorsum trahebant; equos quoque per machinas summissos aut colligatis pedibus tractos, ex quibus multi mortui aut debilitati perierint.

 

Metalla

De metallis Alpium nolo hic agere. Hoc tantum adnotabo, Alpes metallorum feraces esse duobus argumentis constare: primum quidem quod in his locis in quibus exercentur, huic rei operam dantes uberrimum fructum inde percipiunt, ut ad Oenum et Athesim amnes, in Noricis et Rheticis Alpibus; deinde in his locis in quibus nullae sunt fodinae, flumina ramenta auri deportantia, ut Rhenus, Ursa, Emma, ostendunt montes e quibus oriuntur non carere venis metalli. Caeterum in Helvetia nullae fere praeter ferri secturas sunt; gens enim militiae dedita, at et domi ex boum armentis et pastione ingens lucrum percipiens, rem metallicam, cuius ignara est, negligit; neque patitur peregrinos fodinas facere, quoniam iudicat eas exerceri non posse absque publico incommodo, quod sylvae ceduae integrae in carbonum usum caedantur, pascua quae in montibus optima habent, maxima parte pereant, aquae vitientur multaque incommoda sequantur; adhaec gens alioqui populosa et arctis finibus inclusa, neque vult, neque absque gravi detrimento potest peregrinorum maiorem numerum intra suos fines recipere.

 

Larix

Laricen tamen praeterire non possum, Theophrasto et Graeciae ignotam, propriam nostris Alpibus. Arbor haec abieti, pino et piceae affinis est cortice quam picea asperiore, frondibus pinguioribus, mollioribus et magis densis, quas tamen autumno amittit, contra quam Plinius asserit, qui πευκὴν Theophrasti, laricen transtulisse videtur, proceritate cognatas arbores aequat et saepe etiam superat. Faciendo autem operi nulli eorum postponenda est, etenim structurarum pondera firmissime et diutissime sustentat, idque Baptista Albertus se cum alibi, tum apud Venetias ex vetustis fori operibus adnotasse scribit, atque addit, quod etiam alpini homines affirmant, nervosam esse, virium tenacem, firmissimam in tempestatibus et adversus cariem illaesam. In secando ferramenta facile patitur, ideoque affabre dolatur et levigatur. Vetus est opinio a Plinio quoque literis prodita, eam non ardere, nec carbonem facere, neque alio modo ignis vi consumi quam lapides; ideoque obiiciendos ex larice asseres eo versus iubent, unde ignium adventicium malum extimescas. Sed falsam fuisse hanc persuasionem inde constat, quod apud Vallesianos quibusdam in locis non alia ligna in usum foci adhibentur; alicubi etiam in Alpibus ad ferrarias fodinas carbones ex ea fiunt. Inter omnes autem Alpinas arbores praecipuus eius in medicina usus est, etenim adeo efficax contra lepram iudicatur, ut inhabitantes triclinia et zetas larigno ligno contectas, tuti ab hoc malo credantur. Recentes deinde arboris surculos in balneis adversus eundem morbum decoquunt; aqua etiam ex his chymica arte elicita, miram vim habere creditur. Praecipua tamen laus est larignae resinae quae vulnerata arbore melleo colore effluit. Hac nostrates terebinthinae loco non infeliciter utuntur ac vulgus illa ut domestico remedio, non tantum ad vulnera et exteriora corporis vitia curanda utitur, sed adversus internos quoque morbos eandem deglutiunt; ac certum est renes et vesicam hoc remedio purgari, namque in ipsa urina odor eius facile apparet, si vel triduo quis ea usus fuerit. Fungus postremo qui in larice nascitur, frequentissimi usus est in purgando corpore, agaricum medici nominant.