In duodecim Quinti Curtii libros Annotationes
Édition (Latin)
De librorum apud Quintum Curtium divisione Glareani iudicium
Quintus Curtius, in conscribenda Alexandri historia, Graecos authores et in his potissimum Arrianum ac Diodorum Siculum sequutus videtur. Diodorus Alexandri res gestas per duodecim descripsit annos. Ita Curtius per duodecim digessit libros. Verum quia annorum gesta imparia fuerunt, ita etiam apud Diodorum annorum descriptio impar. Sed Curtius enixe cavisse videtur ut libri essent paris longitudinis et responderent nihilominus Alexandris annis. Unde quaedam in posterioribus libris, prioribus annis gesta, in anni sequentis libros coniecit, ut ipsemet initio libri sexti nostra divisione testatur, rationem reddens quare quaedam sexto Alexandri anno gesta in septimum coniecerit annum. In tota tamen historia, ita cum Diodoro Curtius incedit, servata librorum pari magnitudine, ut plane pudeat non animadversum abs quoquam hactenus hic quartum librum duplo aliis longiorem ac duorum annorum (quod quidem magis urget) historiam continere, quum reliqui singulorum duntaxat annorum. Idem erroris accidit libro qui vulgo decimus, quum is revera undecimus sit et duodecimus. Et undecimi quidem vix tertia pars superstes est; duodecimi vix dimidium. Undecimus fine deficit ἀτελεύτητος; duodecimus ἀκέφαλος est.
Hoc meum de hisce libris est iudicium; et verum inveniet quisquis Alexandri historiam penitus perspectam habuerit. Nam alios nil moror. Et cum nemine lubens contendero in re nec obscura, nec magni admodum momenti.
92. Duo terrae eius velut brachia excurrunt media
Vel ex hoc loco patet quomodo nimis eam Septentrionis partem coartarint, Herodotum sequuti, authores. Hyrcania enim sola hunc sinum non facit in modum lunae. Nec, quos hic enumerat, populi a Septentrione huic mari sunt, sed ab occasu longe inter se dissiti, maxime vero Cercetae ac Leucosyri: quorum alteri in Bosporanis, alteri ad Themiscyram, ad quam etiam Amazonas ipse hic author paulo post descripturus est; Chalybes ad Pharnaciam, ut inquit Strabo libro duodecimo. Ptolemaeus Amazonas supra Alexandri columnas ad Rha fluvium, qui nunc Rutenis sive Moschovitis Volga, Tartaris Edel vocatur, ponit. Quibus ad meridiem posuit Turcos, quamvis et in Graecis et in Latinis codicibus id nomen male in Tuscos mutatum legimus. Moschicos monteis Ptolemaeus ponit Iberis ac Albanis ad meridiem. Attingunt autem Caspium mare. Moschica, inquit Strabo libro undecimo, tripartita est: nam partem habent Colchi, partem Iberes, partem Armenii. De Moschovitis latis latissima hodie regione, multa hic dici poterant ab eo qui Commentarium scriberet, non Annotationes.