Praefatio in Pindari opera
Édition (Latin)
Édition: Davis Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Fol. 2ro-vo
Linguarum candidatis Huldrichus Zvinglius sal(utem)
«Pindarum quisquis studet», ut ab Horatiano carmine ordiar, commendare, «ceratis Daedali pennis nititur,» optime lector. Quum enim laudem eius a coeli plaga inferorumque abyssis, quo lyrae ipsius vox penetravit, colligere necessarium sit, non feret alarum mitis cerae glutino concinnatarum opus nec superum ardores nec inferorum faces. Unde qui tam immanem gloriam complecti tentabit, «vitreo daturus est nomina ponto.» Equidem ingenue fateor Lyricorum omnium, dicerem libentius poetarum, facile principem indignum esse ut alterius quam summi alicuius eloquentissimique viri praeconio laudetur, nedum nostro, cui vix tantulum suppetit ut altissime positum poema suspicere queam. Quum vero Iacobus Ceporinus, homo ad nihilum aliud natus quam ad eruendos illustrandosque tum vetustissimos, tum eruditissimos autores, tanta iniustitia urgeret ut suo nomine in Pindari Olympica, Pythia, Nemea et Isthmia, quae Cratander homo vigilantissimus excuderat, praefarer, non debui optimo viro negare, quod tantopere orabat, etiamsi non ignorarem, cui me ludibrii aleae commiterem. Ad rem enim facturum fore ratus est, si ante Pindaricae lyrae sonum, ad quam Musae prae omnibus laetae ac gratae in chorum coeunt, praesultor aliquis egregie ineptiret, qui sibi tamen videretur omnia acu tangere, quo deinde inusitatum hoc et inedicibile poetae decus maiorem admirationem inveniret. Homo hercle vehementer ad gratificandum spectatoribus intentus; citra lusum enim nostrum iamiam secum Pindarus amoenitatem attulisset ut capere labor fuisset. Attamen quocunque consilio ille nos persuasit, paruimus: imo si nudum saltare praecepisset, obtemperavissemus.
Fol. 3vo
Ut de Pindaro, si de quoquam dicere liceat, pectus habuisse veri, sancti honestique studiosissimum ac incoctissimum: his limpidissimis gurgitibus volvitur Pindarici carminis flumen. Nihil est in omni opere, quod non sit doctum, amoenum, sanctum, dextrum, antiquum, prudens, grave, iucundum, circumspectum et undique absolutum. Loquatur licet de diis magnifice, at non sentit de vulgo multitudineque eorum magnifice, sed saepenumero unicam istam divinam coelestemque vim inducit. Imo quemadmodum divus Augustinus alicubi et Origines contra Celsum de philosophis ac poetis sentiunt: quod tametsi verbis ac nominibus plurimos deos canere viderentur, re tamen ipsa non ignorarent unicam esse oportere vim, quae deus est; sic nostrum videmus, etiamsi deos vocet, unicum tamen esse credat.
Fol. 4ro
Quantum autem hoc putas allaturum esse, optime lector, quod mea quidem sententia nullus Graecorum autorum sic videtur prodesse ad sacrarum literarum intellectum atque hic noster, praesertim si abstrusissimas Hebraeorum cantilenas ac hymnos, quales psalmi sunt, Iobi carmina ac aliorum hinc inde numeris ligatae laudes, cupias penitus habere perspectas? Sunt enim apud istos coelestes cantilenae, quae ut pietate ac spiritu omnes antecellunt, sic sunt eruditione, gravitate, amoenitate nullis, ne nostri quidem huius carminibus, inferiores. Quales ferme omnes Davidicae, praesertim tamen CIII psalmus et XLIII filiorum Corae, quae tales cantilenae sunt ut satis admirari nequeas.
Fol. 4vo-5vo
Scribant de Christiana religione, quam immanes velint commentarios, at de quibus strenue ignorant, loqui ne praesumant. Hoc enim de Hebraeorum poematis adfirmare ausim, tantum esse illis tum eruditionis, tum gratiae, quantum est sive apud Pindarum sive Horatium. Quod autem a vetustatis scientia tantum absumus, quodque malumus nostra legi quam aliena discere, fit ut triduani graculi (graeculi volebam dicere) sanctissimis Hebraeorum poetis sensus extorqueamus ab eorum mente alienissimos. Has ergo calamitates audaciae inscitiaeque ut aliquando pellamus, hunc nostram poetam adeuntes, aurum, argentum, vestem ut det mutuo oremus, quibus ille abundat nec nobis invidet, quo et suis vocabulis discamus veritatem aliquando nominare et vestem eius sic agnoscere ut si superne eius cognitio negetur, propius tamen agnoscamus, quum vestitum eius probe agnoverimus. Nihil moveor criticis istis, quibus ipsa mundities immunda est quique arbitrantur flagitium summum esse, si gentilem poetam legas; nam ego non quemvis legendum propono, sed eum, in quo periculi nihil, frugis autem multoplurimum indipisci queas quique unus plus ad Hebraeorum scripta investiganda prodest, quam reliquorum poetarum tam Graecorum quam Latinorum omnium omnia monimenta. Habuit enim vetustas suae quaedam, sicut et quaelibet aetas habet, quae non temere capias, nisi cum priscis versatus sis: exolescunt enim omnia, non modo linguae, vestitus, ingenia, sed homo ipse quantusquantus est. Quum autem hic noster non loquutiones, sed ingenium habere videatur sanctissimae aetati simile, de quibus post libri calcem paucula dicturi simus, tuto ad illum pium auditorem mittimus; imo adseveramus pietatem ipsam ad eum secure mitti posse, tam sancta et casta sunt omnia. Tu interim Ceporini nostri diligentia Cratandrique sudoribus fruere: multo enim emendatior prodit quam hactenus; offendes fortasse mendula, quae una litera aut altera constent; id vero te nihil moveat; connivent ad ista nonnunquam oculi sua sponte, dum mens sententiam percepit. Vale, candide lector, detque Deus opt(imus) Max(imus) ut gentili poeta magistro discas veritatem, cum apud Hebraeos intelligere, tum apud omnes gentes amoenissime exponere. Ex Tiguro. XXIIII die Febr(uarii) M. D. XXVI.