Cometarum omnium fere catalogus

Édition (Latin)

Fol. A7vo-A8vo

Quo pacto se homines gerere debeant, si cometae apparent.

Cum igitur ipsa experientia tot seculorum satis constet, cometas magnas calamitates et mutationes portendere, nostrum erit, admonitiones illas divinas non aspernari. Epicurei et prophani homines haec non divinitus sed temere oriri putant, aut cum naturales causas habeant, nihil significare. Impudens vero sit necesse est, qui contra prudentium iudicia, contra communem omnium fere gentium sententiam longamque observationem huiusmodi prodigiis nihil significari existimat. Agnoscenda est ira simul et misericordia Dei, qui huiusmodi ostentis nos tanquam coelesti tuba subinde excitat. Bene instituti filii, cum parentes suos frontem contrahere, sibilum edere vel pede strepere animadvertunt, statim se pecasse cogitant, quid velint interrogant suumque faciunt officium. Malae vero indolis neque minis neque verberibus moventur. Divus Petrus galli cantum, exile signum, non contempsit. Olim Romani, quando prodigia et portenta alicubi edita esse referebantur, sacrificiis, anathematis et votis mala quae significabantur, avertenda curabant. Multo magis igitur nos Christianos decet, ut emendatione vitae et ardentibus precibus imminentia mala vel avertamus vel mitigemus. Non enim putandum est, Deum precibus flecti non posse aut emendationem vitae supervacaneam esse, Deum neglectis his omnibus, cum haec ostenta apparent, poenam immissurum esse. Deus, qui ex nihilo omnia condidit propter electos suos, mala quae minatur, avertere et mitigare potest. Insignis hac de re locus extat Ieremiae 18. Saepe quando per prophetas hominibus exitium minatus est, ipsi vero vitam emendarunt, mala illa non immisit. Exemplo nobis sunt Ninivitae. Eadem prodigiorum, ostentorum et portentorum est ratio. Etsi enim ingentes calamitates portendunt, tamen homines impendentia flagella ardentibus precibus et vitae emendatione vel leniunt vel avertunt. Omnes certe pii, quotiescunque huiusmodi prodigia conspiciunt, levare capita sua debent, quemadmodum Christus admonet, eo quod suam redemptionem appropinquare videant. Iam deinceps ex historiis cometas, qui a natali Christi usque ad hunc annum 1556. apparuerunt, annotabimus. Qui ante natalem Christi fulserunt, cum alias ob causas, tum quod a veteribus et recentioribus diligenter collecti sunt, a me non recitantur.

 

Fol. E2ro-E3ro

Anno 1531. In Germania, Italia et Gallia cometes visus est (subrubeus vel flavus potius, Milichius) circiter sextum diem Augusti et primum diebus aliquot mane ante ortum solis apparuit, inde sequutus est solem, et sub vesperum post occasum solis circiter tres septimanas visus est usque ad tertium diem Septembris. Cursus eius fuit per Cancrum, Leonem, Virginem et Libram, ubi desiit videri, nec postea amplius apparuit. Carion. Hic cometa illuxit non sine clade Orientis et Septentrionis. Etenim in Hungariam et Austriam Turcarum tyrannus irrupit. Rex Christiernus magna classe in Daniam profectus ad repetendum regna sua, dedidit se in manus patrui sui Friderici regis Danorum. Item et Christierni regis filius, qui in Caesaris aula alebatur, obiit. Carion sed non uno in loco. Per totum fere mensem Augustum visus fuit cometa et illis ipsis diebus mortem obiit Galliae regis mater Ludovica, Sabaudiae ducis Caroli consanguinea. Sleidanus. Sunt qui hunc cometam infelix illud et calamitosum Helvetiorum bellum portendisse dicant, quo bis a Tigurinis (qui enim quinque praeliorum mentionem faciunt, vani sunt et mendaces) infeliciter pugnatum est. In priore praelio Huldrychus Zuinglius anno aetatis suae 48. (natus enim est anno domini 1484, calendis Ianuarii, quibus ipsis postea anno 1519 Tiguri primam concionem habuit et evangelium secundum Matthaeum enarrare coepit) caesus est. Paucos post dies Ioannes Oecolampadius Basileae decessit. Appianus observationes de illius cometae motu scripsit. Extat etiam Theophrasti Paracelsi de hoc cometa iudicium.

 

Fol. E4ro-E5ro

Anno 1556. Quarto die Martii apud nos Tiguri cometa primum visus est (quanquam sint, qui mense Decembri se vidisse dicant) motus vagi et dubii, qui post aliquot dies disparuit. Postea iterum fulgere coepit. Acciderunt etiam hinc inde alia prodigia. Hunc cometam descripsit Mathematicus scholae Viennensis. Hoc anno obiit illustrissimus princeps Volfgangus Palatinus Rheni, dux Bavariae etc. Item reverendus senex Conradus Pellicanus ipsis feriis Paschae anno aetatis 78 (anno enim Christi 1478. die 9. Ianuarii natus est Rubeaci). Hic fuit ex primis, qui linguam Hebraicam in lucem revocarunt. Nam uno eodemque tempore Tubingae una cum praestantissimo viro Ioanne Capnione (qui primus in Germania hanc linguam excolere coepit), licet ipse multo iunior esset, Hebraicae linguae operam dedit. Postea anno 26. Tigurum vocatus, publice sacram linguam docuit et suis in omnes veteris et novi instrumenti libros commentariis, vitae item integritate et innocentia, doctrinam evangelicam non parum propagavit. Decesserunt hoc anno etiam alii viri pii et docti. In multis Germaniae partibus de reformandis ecclesiis anxie laboratum est. Multi principes et urbes nonnullae imperii milites conscripserunt, quem in finem vulgo nescitur. Orandus est dominus ne perinde ut corrupti mores merentur, nobiscum agat; sed propter Christum filium, mediatorem et intercessorem nostrum nobis sit misericors ac propitius; et mala, quae cometae portendere creduntur, pro sua clementia avertat aut mitiget.