DE TONORUM COMPARATIONE. CA. VIII

Édition (Latin)

Inter hos tropos, dorius, phrygius et lydius eminent, et quod a gentibus nomina habent, quo significatur plurimum eos in usu fuisse, et quod ad affectus tollendos aptiores sunt. Inde et eos duces et ἀυθέντας appellatos putant, tres alios, hypodorium, hypophrygium et hypolydium, subiugales et comites dictos, quod non tam incitant, quam sedant animi affectus. Mixolydium autem appellatum aiunt, quod lydio facillime commisceatur, id quod de omnibus modis constat, ex variatione semitonii minoris, saltem in diatonico variari et systema, ut sileam interim ex diatessaron et diapente consonantiarum diversitate hoc idem fieri.

Haec sunt quae apud antiquos fuisse certum est, quo vero modo tropos illos fidibus, syllabis et pedibus, saltationibusque aptarint, ut nunc irritarent, nunc placarent, id satius coniici quam doceri posse crediderim. Videmus tale quippiam in symphonistis, de doctis loquor, qui statim hominem irretiant, nonnunquam ad fletum perducant, caeterum ita alliciant ut nunquam saturum animum faciant, aut nauseam auditui, sensui alioqui petulantissimo, quippe qui momento fatigatur. In Poetis quoque quis nescit eadem accidere? Quidam enim sunt, cum intrinsecus contempleris phrasim et sententiam, adeo hominem rapiunt, adeo excitant, ut lectorem sibi surripiant, saepe in lachrymas, saepe in risum commoveant, nunc irascentem, nunc miserantem faciant, idipsum certe vel pedibus, vel apto verborum melo, denique et alto ingenio, multiplici varietate, agere consuevere. Facile igitur persuasum est mihi quod omnes docti fatentur, poetae musicen utilem, dixissem pene necessariam. Adde quod cum poetis symphonistae et pictores hoc commune habent, aliquid ingeniose facere, quo vel perpetuo oblectent, vel animum ipsum hominis mire afficiant. In histrionibus vero longe aliud quippiam, utpote qui maxime stupidos et vulgares incitant commoventque affectus. Qui tamen ipsi, aliud ad choream, aliud ad mensam tinniunt. Sed, puto, natura in his maximum praestat momentum, videlicet qua destitutus, quantumcunque artis adhibeat, ingratus theatro discedat.

Unum pene exciderat magnopere ad rem pertinens, displicere mihi, quod multi temere ausi sunt omnia antiqua innovare aut novis aequare ut nihil apud antiquos fuerit quin hodie simile quid dare conentur. Dorium posco, primum nostrum occinis tonum, peto hypermixolydium, octavum nostrum prodis, genus chromaticum desidero, insuave nescio quod chordis crepas, proinde audaculi illi iudicandi qui cum omnia ignorant omnia scire videri volunt.