De utilitate legendae historiae, Simon Grynaeus lectori

Édition (Latin)

Si quam certa habet ad vitam documenta historia, tam ea sit excerpere et usurpare cuivis expeditum, mortalibus omnibus recta proximaque in uberrimos et fructuosissimos historiae campos sine mora irrumpendum iudicaremus.

Quid enim vel iucundius vel utilius cogitari potest, quam in humanae vitae theatro, quod illa partibus omnibus mire instructum habet, sedentem, periculis aliorum, sine suo periculo, cautum sapientemque fieri; exempla capere omnigena, quae ad usum tuum utiliter qualibet in re traducas; cumque maximorum hominum de summis rebus maximis consiliis interfueris, id quod cupidissime homines avemus, eorundem etiam eventibus interesse; et quod per angustiam vitae hominum impossibile sit alioqui, secula tota memoria coniungere; maximorum imperiorum auspicia, progressus et finem videre; malorum seu privatorum seu publicorum causas liquide cognoscere; in omni ardua magnaque re qui ante te periclitetur, qui in discrimine te praecedat, habere; nec usquam experimento certo destitui; ac ut in summa dicam, e retroactis (quod proprie sapientis viri officium est) futura scienter in omnes eventus prospicere, praesentia iudicare?

Sed enim cum tanto instructiores accedere deceat, quanto fructibus uberioribus gravior historia est et foecundior, cumque difficultas sit eadem et de sua et de aliorum vita recte iudicandi; nec alienam quisquam, quantumvis perspicaces hic simus, intueri recte possit, qui non potest suam; utrunque intelligitur, et summam hic difficultatem versari, et multo antequam huc accedamus, non solum prudentia quadam civili tinctos, sed vitae totius certo proposito firmatos esse oportere, ni fluctuare animis et misere spectris vitae inanibus circumduci perpetuo velimus.

Quemadmodum enim in amplissimo maximeque multiplici et omnigenis cupediis referto convivio fit, ut quanquam aliud aliis, paucis eadem, sua cuique, voracibus omnia probentur, ac prout quisque palato est, sic praesenti lautitia afficiatur; tamen et modus sit aliquis, quem posuit natura, et alimenti genus certum simplexque et incorruptum maxime, maxime corporibus idoneum; a quorum alterutro quisquis discedit et ultra vel modum vel iudicium naturae sibi indulget, incommodi plus ex istis voluptatibus, quam voluptatis reportet.

Sic in illa totius vitae humanae diversitate, quanquam mille species, mille proposita sunt, ac qualiter est animo quisque et iudicio comparatus, sic de vita vel sua vel aliena sentiat; tamen unica virtutis verae callis est, quam qui scienter tenet, recte vita solus utitur; caeteri, quemadmodum illi in coena dubia, cum omnia invitent, quid potissimum sequantur, quo tendant, nec in sua ipsius, nec in aliena invenire vita possunt unquam.

At si quicquam est natura datum homini, quo cum recte uti contrave liceat, hac uti circumspectissime decebat. Quotus autem quisque est, obsecro, qui in omnia dicta, facta vel sua vel aliena, regula virtutis adhibita, cautius quam in cibos positos animadvertat, quique se in isto quidem negocio non satis putet doctum? Qua quidem in re mirum est quam se fallant homines, dum historiam putant esse quae doceat legentem; quum ea materiam discendi tantum suppeditans, sic, quemadmodum convivium illud, talem unicuique praebeat usum, qualiter ipsus est animo affectus.

Alios igitur suavitate lectionis abduci videmus et voluptatem secutos fructus illos pulcherrimos amittere. Iis ex omni historia non amplius quaeritur, quam quod ad citharae cantum ocia fallentibus; scilicet molestiam temporis discutiunt, maiori cum molestia mox conflictaturi. Nulla enim voluptas est, quae non respicit virtutem.

Alios illa fulgens gloriae species tantum solicitat, ac (quae caeteris in rebus animi flexibilitas est) in omnem eminentem et excelsam imaginem frustra transformat, oblitos, non alio gloriosa exempla scriptoribus posita, quam ut, virtutem secuti, gloriam ipsi quoque (si nulla offeratur) contemnere, sin comes addatur, non insolentibus animis perferre queamus. Ac cum ad similem gloriam aspirare, sine simili virtute, nemo nisi stultus instituat, plerosque tamen videmus, tantum quia praeclaras res legerunt, arduum quiddam sapere, multum sibi arrogare, tragoedis istis similes, qui personarum quas amplissimas praeferebant, etiam posito habitu mores imitantur.

Sunt etiam, atque hi non pauci, quos nova miraque sola oblectant, plebeis animis homines, qui imperitorum more persaepe pluris purpuram quam virum, emblemata quam opus ipsum faciunt. Adeo miram vim in animis legentium historia exercet.

Iam cum excitare socordiam humanam et adversus pericula communire, vel maxime propositum historiae sit, et exemplorum (quibus ad suadendum nihil potentius est) vis eo maxime tendat, securitate hominum nihil ad se aliena pericula pertinere credentium, fit, ut surda iacenteque aure memorabilissimae res audiantur leganturque.

Denique sunt etiam, qui, quod minime putes, in illam ipsam severioris lectionis partem delinquant, quasi non ut gestae sunt, sed ut geri oportebat res, sic scribi quoque deceat.

Igitur ex illa securitate partim, partim crapula lectionis promiscuae et temerariae, fit, velut ex humoribus corruptis, ut quaedam iudicii καχεξία et opinionis, quam de vita rectissimam et sanam esse maxime decebat, δυσκρασία lubricumque vitae propositum contrahatur; ac ut intemperantibus nil proficit alimentum, sic ad nos lectionis utilitas prorsus veniat nulla.

Vides, arbitror, quonam pacto legendi historiam et vitam cuique suam inspiciendi, ratio sit propemodum par. Ac prima quidem haec difficultas est, iudicii nostri perversitas inquam, quae facit, ut non qua maximam ex sese vim habere exempla decet, sed qua maxime inclinat propendetque animus, impellamur. Est vero et illa non minor, quod res gestas sic scriptores apponunt, ut non solum gratiam aliquam captent, sed palatum ipsi quoque suum secuti, ac veluti structores quidam, iudicium suum interponentes, ultro quaedam laudibus tollant, ac quicquid videtur ipsis, nobis quoque sectandum putent. Quod quidem si facerent simpliciter, consentire dissentireve facilius sit.

Nunc quemadmodum coqui gulam saepius quam commodum heri spectant, ita lectorem etiam historicus utinam non magna ex parte captaret.

Igitur bifariam iam, et nostro iudicio et praeiudicio scriptorum, persaepe circumducimur, ut qui non nudas res scribant; interpres enim gestarum rerum historicus est, cuius iudicium si vitio laborat, perinde fit ut cum vinum ex sese generosum et nobile, graveolentiam vel e vase contrahit, vel alioqui lenocinio depravatur; quae res vel impostura, vel inscitia maxima est et intoleranda. Videre uno tantum exemplo licet, quid intersit iudicium scriptoris.

Prophanus consilio et industriae hominum magnarum rerum eventa tribuens, quanquam mentiri se tot eventibus expertus, in miram stultitiam coniicit homines; ut quorum omnis notitia vix oculis subiectarum rerum considerationi sufficiens, vis autem et robur non longe vermiculos supergrediens, ab uno levique successu, terrarum orbis administrationem arroget sibi.

Sed initiatus ille secus; humano consilio geri res quidem, sed divino moderari docens et stultitia liberat homines et superstitione, malo non minore. Per caetera quid inter se generibus officiorum distent, debet esse bonis quidem (quorum sacra omnia studia sunt) non ignotum.

Haec primum eo moneo, ut cum censeam id genus autores vel propter immensam exemplorum innumerabilium vim quam maxime legendos, etiam hoc iuvenes cogitent, quam velint circumspecte soliciteque legi, propositis tantis vel fructibus vel periculis.

Perinde enim evenit, si quis vel historiam obiter adeundam, vel vitam ipsam temere, et citra exactam officiorum omnium conservationem transigendam ducat, quod rusticis; qui cum in vicinae urbis populatione, pharmacopolium quoddam instructissimum diriperent, et suavitate bellariorum aromatumque in quae primum inciderant illecti, caeteraque generis eiusdem rati, omnia haurirent, sorberent, vorarent, glutirent, alii correpti morbo, alii phrenesi, plerique exanimati sint, nemo non miris modis affectus, risus exercitu toto obortus.

Aeque enim commodis, incommodis, ut vita, sic vitae imago historia scatet; in usu tantum vitae, sita vitae prudentia totius est. Vale, et his bene fruere.