De spectris
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt, Kevin Bovier, Clemens Schlip
De spectris
Epistula dedicatoria (iiro-iiiro; iiiivo)
Magnifico, prudentia et virtute praestanti viro D. Ioanni Steigero, amplissimae reipublicae Bernensis consuli, domino et patrono suo colendissimo Ludovicus Lavaterus Tigurinus s. d.
Multa ac varia a doctis pariter atque indoctis, cum de aliis rebus disputantur, tum de spectris quae noctu et interdiu terra marique in agris et sylvis, item in domibus conspiciuntur atque audiuntur hominesque territant; item de mirandis illis rebus, quae plerunque hominum obitum, et imprimis magnorum principum, atque mutationes insignes imperiorum praecedunt. Multi qui nihil harum rerum unquam vel viderunt vel audiverunt putant omnia quae de illis dicuntur meras nugas et aniles fabulas esse; homines enim simplices, item timidos et superstitiosos sibi ipsis persuadere quod haec vel illa viderint et audiverint, cum res longe aliter habeant. E diverso sunt alii, qui cum primum aliquid audiunt, noctu praesertim, statim existimant spectrum aliquod vagari magnamque animo molestiam capiunt, eo quod res physicas a spectris non possint discernere. Quidam vero (praecipue illi qui ex animabus defunctorum lucrum venantur) dicunt pleraque quae audiuntur et conspiciuntur animas esse mortuorum opem a viventibus petentes, ut e cruciatu maximorum dolorum purgatorii liberentur. Multi, non plebei solum homines, sed etiam excellentes viri mirantur an sint spectra et quidnam sint. Rogarunt etiam me amici non semel, ut meam eis de his sententiam declararem. Operae pretium igitur facturus esse videor, si ex verbo Dei et probatis scriptoribus quid de his rebus sentiendum esse videatur breviter et perspicue exponam. Nihil enim utilius ministri ecclesiarum facere possunt, quam ut homines de rebus necessariis quae in controversiam veniunt, ex verbo Dei, quod lucerna est (ut Psaltes dicit) pedibus nostris et lumen semitarum nostrarum, pure et perspicue doceant eosque ex erroribus et superstitionibus liberent omnemque dubitationem et haesitationem eis eximant.
[...]
Ego hanc tractationem populari lingua scripseram; iam vero, quia aliis quoque utilitatem allaturam confido, utrunque in Latinam linguam transtuli, hinc inde quibusdam additis.
Prima pars, Caput V (Multi terrent alios ut putent se spectra vidisse vel audisse), p. 26-27
Ad haec saepenumero accidit, ut non solum homines faceti, sed et malitiosi mutato habitu aliis terrorem incutiant. Vulgare hoc est apud nonnullos ut aliquis certo anni tempore reticulo aut persona adducta capiti filios exterreat, quo assidue laborent et parentibus morigeros sese praebeant; postea eis dicunt empusas, lamias et mormolycias conspici; illis persuasissimum est rem ita habere et plerunque misere sibi metuunt. Ceterum non semper conducit pueros ita terrere. Aliquando enim ex metu in morbos graves incidunt et noctu etiam dormientes clamant. Solomon pueros, si officium suum negligant, virga castigandos esse docet et ita metum illis incutiendum; non dicit persuadendum illis, quod vorandi sint ab empusis, femina nocturna aut aliis monstris.
Interdum iuvenes hilares et iocosi vestes induunt quibus diabolos referant, vel alioqui linteaminibus sese involvunt ad alios terrendum. In quos si simplices homines incidunt, non dubitant, quin malos spiritus aut spectra quaedam conspexerint. Non tamen semper tutum est alios huiusmodi iocis et ludis fallere; quam enim male hoc multis ceciderit exemplis ostendi posset. Usitatum est ut iuvenes iocosi una iter facientes noctu in diversoriis funem alligent spondae vel stragulae vesti vel sub sponda se abscondant seque spectrum aut umbram esse simulantes alios ludificent.
Accidit apud nos Tiguri, ut iuvenes hilares mutato habitu in campo ecclesiastico choreas duxerint et unus ex illis ossibus pheretrum instar tympani pulsarit. Quidam his visis mox per totam urbem divulgarunt se mortuorum choream vidisse periculumque esse ne maxima pestis mox subsecutura sit.
Ad haec omnes norunt scorta et scortatores sub hoc praetextu interdum longo tempore rebus venereis operam dedisse et domesticis persuasisse lemures in domo vagari, ne ipsi ἐπʼαὐτοφώρῳ deprehendi possent, sed optatis amoribus fruerentur. Non semel tales spiritus a magistratibus comprehensi et publica infamia affecti sunt. Fures quoque sub hoc praetextu saepe nocturno tempore alios expilarunt, qui cum putarent se audire spectra fures illos non abegerunt. De hoc nihil dicam quod malus spiritus per res naturales, quarum mirandas virtutes novit, mira efficere hominumque sensus fallere potest.
Prima pars, Caput XVI (Spectra apparere docet cottidiana experientia), p. 87-91
His omnibus accedit quod nemo infitiari potest quin multi honesti et fide digni homines utriusque sexus, quorum multi adhuc vivunt, quidam ex hac vita migrarunt, affirmarint et adhuc affirment quod aliquando noctu, aliquando interdiu spectra viderint et audiverint. Aliquis ambulat in suis aedibus, spectrum adest; canes etiam interdum animadvertunt, applicant se pedibus dominorum, nolunt ab eis discedere, nam et ipsi sibi metuunt. Aliquis it cubitum et se ad quietem componit, aliquid adest, stragulam vellicat aut detrahit; aliquando ei insidet vel in lectum quoque se componit; aliquando in cubiculo spatiatur. Visi sunt homines pedibus ambulantes aut in equis, ignea interdum forma, noti multis, multo ante aut recens defuncti. Factum etiam est ut quidam, qui in proeliis caesi aut naturali morte sublati sunt, suos vocarint et ex voce agniti sint.
Saepe noctu auditi sunt spiritus quidam lento gradu incedere, screare, gemere; interrogati quinam essent responderunt se huius vel illius animam esse et maximos cruciatus perpeti. Si quis interrogavit quomodo ex tam diris cruciatibus liberari possint responderunt: si certus missarum numerus celebretur, peregrinationes ad divos instituantur et alia huius generis opera in eorum gratiam fiant se liberandas. Postea multa luce et gloria apparentes dixerunt se liberatas esse suisque benefactoribus ingentes gratias egerunt; promiserunt se quoque apud Deum et divam Virginem pro illis intercessuras esse. Non autem semper sacrificos aut alios audaces et impios homines fuisse qui se animas esse mentiti sint, ut supra de multis dictum est, hinc potest intelligi quod etiam in illorum cubiculis clausis apparuerunt, qui cum irent cubitum diligenter adhibita lucerna inquisiverunt num quis ibi lateret. Solent hodie quoque multi prius quam in lectum se componant omnes angulos perlustrare ut securius dormire possint; tamen nonnonquam audiunt quosdam eiulantes etc.
Saepissime hoc est factum ut qui fuerunt in domo aliqua putarint aliquem ollas, patinas, orbes, mensas subvertere et per scalas deiicere; postquam dies illuxit viderunt omnia suis locis fuisse collocata.
De quibusdam vero spiritibus fertur quod ianuam ex cardinibus evulsam abiecerint, omnia in domo turbarint et everterint, sed postea suo in loco non reposuerint quodque tumultuando homines vehementer perturbarint.
Noctu in monasteriis et locis solitariis aliquando auditur strepitus, non secus quam si vietores vasa vinaria religent stipentque aut alii opifices sua opificia exerceant, cum omnes certum sit cubitum ivisse seque somno dedisse.
Quando extruuntur domus, vicini noctu audiunt fabros lignarios, cementarios et alios artifices non aliter omnia tractare quam si labori diurno intenti essent; hoc ostentum ut faustum plausu excipitur.
Sunt qui physica ratione fieri putent, ut quae interdiu audivimus noctu nos quoque audire putemus; quam quaestionem doctioribus discutiendam relinquo.
Metallici testantur in aliquibus fodinis spectra vel spiritus videri, qui more aliorum metallicorum induti sint. Hi in puteis et cuniculis oberrant videnturque in omni laborum genere se exercere, cum tamen nihil agant: fodere venas, quod effossum sit congerere, in vasa infundere, machinam versoriam tractare. Rarissime metallicos dicuntur laedere, nisi cachinnis aut maledictis fuerint ab eis lacessiti; tunc glareis eos petunt aut alias eos laedunt. Praecipue vero in illis fodinis versari dicunt quae metallis abundent.
Scripsit ad me vir pius et doctus, Davosii in alpibus Rheticis argenti fodinam esse, in quam Consul illius loci (Landammanum vocant) Petrus Buol, vir egregius, superioribus annis sumptus fecit et ex qua opes non exiguas collegit. In illa spiritus vel daemon montanus fuit, qui cum metallici res fossiles infunderent vasis, plerunque diebus Veneris, valde negotiosus esse visus fuerit, metalla suo arbitratu ex uno vase in alterum infundens. Quod Consul non indigne tulit: quoties in fodinam descendere voluit vel ascendere cruce se muniens nunquam laesus est. Accidit autem ut, cum spiritus ille die quodam valde importunus esset, id metallicus quidam moleste ferens conviciis eum incesserit iusseritque eum abire in malam rem additis diris et execrationibus. Spiritus ille operarii caput apprehendens ita eum torsit, ut facies in tergum verteretur, non tamen extinctus fuit; sed diu postea obtorto vel inverso collo superstes multis qui etiamnum vivunt familiariter notus fuit et intra paucos demum annos e vivis excessit.
[...]