Lettre à Oswald Myconius / Brief an Oswald Myconius

Édition (Latin)

Osaldo suo Myconio Glareanus S.

Salutat te Elmerus noster, charissime Myconi; sed id ea causa primum commemoro, quod antea quam epistolam ordirer, is hoc mihi anxie commisit. De itinere nihil est opus, quod equidem sciam, commemorare alia quam quae Ammanus optime enarrare poterit. Rex ipse in Britones concesserat; itaque ob longum iter non ausus sum sequi aulam, expectans fortunam, si propius fortassis accedat. Itaque coactus sum vendere equos et conducere domum non parva mediusfidius rei meae familiaris iactura. Sed haec omnia invicto animo fero. Mutabitur propediem hic fortunae vultus. Omnes instigant, ut publice legam; sed ego, donec numeretur, cathedram non ascendam. Vide, quo me deiecerit Zophius ille cum sua weidlicheitate! Mutatione domus treis iuvenes abierunt meo iussu, sed statim alii tres accesserunt etiam me non instigante et neque prohibente, quod magnatum filii sunt. Domus est mihi pulcherrima cum atrio, hortulo, cellario et propriis aulis pulcherrimis. Utinam fortuna det, ut statim mecum esse possis. Sed scis me nemini quicquam promittere nisi certus.

Salutabis nomine meo uxorem tuam, quam equidem amo eam ob causam, quod te amat, iuroque tibi, si talem uxorem uspiam habere possem, me non regis filiam ducturum prae illa. Nam ut maiorem crucem non credam quam odium coniugatorum, ita gaudium maius non putaverim quam eorundem mutuum amorem. Quapropter, mi Osalde, aequo animo fer istud rei familiaris exiguum, felix alioqui tuo coniugio; propter enim concordiam istam te amo, alius fortassis stultus odisset. Dii boni, quoties his diebus te cogitavi, cum de laude matrimonii Erasmi libellum legerem, qui mox excudetur Basileae, neque enim ad intemperatiam me perduxit ille, sed ad quandam tranquillitatem animi, quam, quo nomine vocem, non habeo. Haec tibi scripsi eo animo, quo te semper dilexi, neque enim hic opus est purgare me, quod nullius sceleris sum conscius, si hostes concordiae nostrae exangue latrent. Iam vale et me ama, immo me ama, quia ego te amo. Luteciae, anno a natali Christo MDXVIII, ad decimum Calen[das] Iulii. Omnes discipulos tuos salutabis nomine nostro.

Adresse: D. Osaldo Myconio, Lucernano, bonarum litterarum optimo patrono, amico nostro incomparabili.