D. Aegidio Tschudi praetori Aquensi Glareanus s. d.
Édition (Latin)
Plurimum gratulor tibi, charissime Aegidi, rursus tibi contigisse uxorem ex animi tui sententia idque non absque causa, nam quotidie videmus quod multi temere impingant in secundas. Ego sane nihil conqueri possum de Domino Deo, qui mihi bonam dederat, qua ad se accepta, rursum non poenitendam dedit. Eam ante mensem rerum mearum heredem institui, ita tamen ut quod cognatis ac amicis debeatur sit expressum. Universitas tota rem omnem sedula cura suscepit. Iacobus maiorem partem trahet. Interim ut libet licet subinde mutare quae velim, quod utique fiet Christo favente.
Quae scribis de praeturis nostris transalpinis et Mediolani gubernatore puto accidere pestilentiae timore. Nam duo illi iuvenes quos Romam miseram mihi narrarunt de timore eorum nec Mediolani solum sed etiam Bellinzonae, de inhumanitate eorum ac fastu – nisi forte pestis sit praetextus gliscentis belli.
Maximilianus est Augustae apud Caesarem. Nonnulli volunt alteras apparari nuptias aeque propinquas ac alterae sunt, quae res nemini placet, ut audio. Sed ita est, ut scribis, principes suum agunt negotium.
Pontifex romanus creat puteos, ut audio, cardinales: beneficiorum mercatura non cessat. Interim qui pascere debent Christi gregem adeo pauci sunt, ut omnes sint lupis in praedam. Senectus mea eo mihi levior est, quod videam mihi ex hoc turbulento mundo exeundum non ita multo post, cum Conditori meo placuerit de huius vitae statione evocare. Germania ipsa peritura ruit in manifestam insaniam haereseos periculosissimam, nec eam quisquam exstinguet, nisi Turcus aut sequior aliqua pestis. Credo extremum huius mundi diem non longe abesse, ita pessum eunt omnia. Sed querelarum satis est.
De patria doleo, sed, cum id mutare sit solius Dei, ferendum nobis. Reverendus princeps ac dominus D. abbas Maris Stellae coenobii honorifice mecum egit, cui per litteras ago gratias. Tu, si non graveris, vel uno verbo mei causa etiam gratiam dicas oro. Non ob munera libros mitto, sed velim hoc opus in coenobiis asservari si fortassis aliquando immitteret Deus litterarum ac disciplinarum desiderium in coenobia, quale olim in coenobio Sancti Galli, ubi multi nobiles viri ac docti fuere, haberet musica rursus suum locum. Nunc cum opibus etiam evanuit religio, quod divus Bernhardus dicere solebat non minus sancte quam erudite: religio, inquit, peperit divitias et filia devoravit matrem.
Sed desino tibi esse molestus. Salutabis nomine meo immo et uxoris quoque meae uxorem tuam, Herculem et totam tuam familiam. Friburgi datum VII calendas Ianuarias MDLI.