Conradi Gesneri Tigurini medici in Aristotelis librum de divinatione per somnum, scholia et annotationes. In librum de divinatione per somnium praefatiuncula.
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt, Kevin Bovier, Clemens Schlip
Hominem christianum decet cum alias semper meminisse mortis, tum praecipue cum natura somnum molitur; quae affectio veluti imago quaedam, meditatio et mysterium mortis est, sicut diximus. Et quoniam somno varia accidunt insomnia, alia mala et turbulenta, alia bona et placida, alia mediocria. Bona sunt vel corporis ratione, quae bonam eius valetudinem et temperiem moderatam sequuntur, vel animi, quae divinitus mittuntur. Mala similiter vel corporis, quae male constituti corporis partim signa, partim effectus sunt, vel animi, quae aut nostras cupiditates pravas sequuntur, aut a daemonibus immittuntur, qui ne in somnis quidem hominum saluti insidiari cessant. Mediocria, ut in quibus actiones diurnae repetuntur.
Haec quoniam ita se habent, ut et suaviter dormiamus, et vel nihil vel placide somniemus, non solum valetudinis suae ac victus ratio habenda est cuique commoda, plenitudo, crapula, otium fugienda, ut bona corporis ratione somnia videamus; sed propter animi quoque bonum preces ad Dominum Deum fundendae, ut nos etiam dormientes custodiat, ne ullis cupiditatibus pravis inquinemur neque Satanae tentationibus subiiciamur. Quod sive in oratione vel quavis meditatione pia somnus obrepat, spes est somnia quoque, si quae sequentur, fore bona et placida. In animum enim nihil boni meditantem et nimis securum, ceu vacuam possessionem, facile se insinuat et invadit Satan. Item si corpus alimentis non repleatur, si pinguia, si varietatem et delicias cibi ac potus declinemus, non corporis tantum valetudine, sed etiam somno insomniisque suavioribus fruemur, et animum a cupiditatibus carnis magis vacuum tum vigilantes tum dormientes habebimus.