Lettres de Thomas Platter / Briefe von Thomas Platter
Édition (Latin)
1. Thomas Platter à Peter Owlig / Thomas Platter an Peter Owlig
Domino Petro Ovlig Balivo Valesiensi Thomas Platerus salutem plurimam dicit.
Vix tandem ausus fui ad Tuam Celsitudinem, vir prudentissime, literas dare, nisi privatae quaedam causae fuissent, quae impulissent, silentio, ut antehac, vitam transegissem. Primum itaque in genere de meis et meorum rebus, deinde pauca, quae ad Tuam Dominationem pertinere videbuntur, perscribam. Salva igitur sumus omnes valetudine, quotquot e patria discessimus, et valemus; tametsi acciderit nobis, quod minime putabamus, adeo nihil est in rerum natura perpetuum aut stabile; quod scilicet dum in ipso cursu studiorum essemus et res pulchre instituissemus, pestis civitatem ita undique invasit, ut amplius tutum illic manere non videretur. Ego quidem non dubitassem qualemcumque casum expectare, sed verebar, ne si quid meis discipulis accidisset, parum suis defendere possem aut me excusare. Adii itaque quosdam ex senatu; consulo ut locum, quo commode perfugere possim, commonstrent. Hic illi boni viri non aliter rem sibi curae esse, quam si sua res ageretur, ostenderunt.
Missisque legatis ad Liechtstal aliis de causis, hoc etiam illis in mandatis datum est, ut mihi et meis hospitium curent, id quod diligentissime fecerunt. Itaque illuc migravi cum tota mea familia et liberis, neque quod studia attinet hic quicquam illis incommodi evenit, habent suas lectiones et caetera aeque ut in civitate; ego si quid hic incommodi est, ut est plurimum, fero, idque propter expensas, sed spero illos aequo iudicio aestimaturos. Tantum de illis ac me ipso.
Venio ad Tuam Dominationem. Venit ad me Ioannes Hortensius, quo de in Thermis loquuti sumus, attulit mihi a tua Humanitate literas comendatitias. Neque hic argumentum earum recensere necesse est. Diligenter itaque Basileae singula perquiro et interrogo, sicubi haerere possit, reperio nihil; eleemosynas fortassis tandem impetrassem, sed non admodum videbatur illas affectare, et ut apud Tuam Dominationem pace ac venia liberaliter et citra invidiam, quod de illo sentio, dicam: «Er weri, wil mich bedunken, gern fer anhi, wen er es vermechti». Non didicit servire nec miseriam pati. Restabant dies decem quum mihi ad nundinas Francofordienses eundum erat. Iussi, ut interim mecum esset, dum irem Argentinam; mansit, duxi meis expensis mecum Argentinam, si quid isthic spei sese ostenderet. Illuc ubi devenimus, commendo Simoni Lithonio, cognato meo, de quo Tua Humanitas fortassis audivit, hic ludimagistrum illic agit. Hunc illum commendo, dum ego rediero ex nundinis. Accepit, ac lubens quidem, propter tuam commendationem. Hic necesse est statum literarium Argentinensium recensere obiter. Decrevit Magistratus Argentinensis, omnes scholas in uno loco esse, ei monasterium Praedicatorum sanxerunt, illic ordinarunt omnes in classes septem, hypocausta quinque et fornaces quatuor. Cum igitur ego discessi meus cognatus adit scholasteres (die schůlherren) rogat, num quid loci Ioanni Hortensio inveniri possit unde victum habeat. Tum illis non inutile, si non recusarit, visum est illum istis fornacibus calefaciendis praeficere, et victum, hospitium et lectum, denique pari iure fore cum reliquis, qui illic undique civitatibus nutriuntur, hic posse ipsum esse inter iuvenes doctissimos, et omnes lectiones audire, et ut brevibus dicam, non inferiori fortuna fore quam doctissimi, nobilissimi et ditissimi quique, modo curaret hos fornaces ne quid incommodi acciperent ex illius negligentia. Simon meus hac conditione audita, gaudio elatus domum subito recurrit, nuntiat et caetera. Interea ego ad ipsos redeo Argentinam, refert Simo quid illius causa egerit. Placuit ita nobis conditio. Nunc aut numquam salver; si mihi uxor non esset, ego mihi eiusmodi conditiones optarim. Interrogo ipsum. «Quid ais, placetne an non». Ille vix tandem respondit: «placet». Displicuit tum id mihi in illo, ut qui non daret manifesta indicia laetitiae, cum possit una hora expedire quotidie unde certissimus sit victus.
Simo meus libros et reliqua administrat. Tandem ait: «spero Dominum Balivum missurum ad aestatem aliquot pueros unde victum habeam». Id obsecravit ut ad te perscriberem, promisi. Coepi eum obsecrare et instituere, quomodo hanc fortunam, si non omnibus modis placeret, tamen aestimaret, quod destitutus esset omni spe, ut sese humiliaret, me annis quinque Simonem sex hoc fecisse, cum non esse panis ex ea re. Sed quid ego dicam, tristior erat. Rogavi denique, ut sese humiliaret et omnibus se subditet et benevolum praeberet. Sed vereor certe ut servire non possit, nescit, nec didicit pari quicquam, et natura est arrogantior, denique nescio quem docere possit, cum parum didicerit ipse, et moribus non usque adeo compositis fiet. Et Simon meus nuper ad me scripsit: «er woelle anfan stoltz sin». Hoc vitio certe laborat. Sed alias plura de hoc, haec aequo animo quaeso ut a me accipias, et tibi illum commendo, nam quanto minus agnoscit suam miseriam, tanto magis illi condolendum est. Ignoscas meae loquacitati.
Oro Tuam Dominationem, ut, quod coram polliciti sumus, serves, ut quemadmodum ego foris, tu domi cures iuventutem bonis literis imbuendam, nam istud utriusque officium est, nec nostrum solum sed omnium quibus dominus veritatis agnitionem dedit. Commendato quaeso me nostrae patriae proceribus, et sinistram de me conceptam opinionem, quantum in te est, restinguas. Neque sinatis hanc legem prorogari, ne qui posthac mittantur ad civitates, quas Lutheranas vocant, imo potius, si quid domum reversi peccarint, supplicium ab illis pro delicti ratione sumatur.
Salutato meo nomine honestissimam tuam uxorem, et filium Petrum; utinam mecum iam sit; non credis quam pulchre illi pergant. Sed Basileam reversus etiam diligentius quam hactenus meorum curam agere potero, cum sim iam factus ludimagister Basileae in summo, quod ůff Bůrg vocant. Deus Optimus Maximus Te diu nostrae patriae incolumen conservet.
Datum in Liechstal, 26 octobris.
Tuae Dominationis obsequentissimus.
Domino Petro Ovlig nationis vallesiae balivo, patrono suo plurimum observando. Blatterus.
2. Thomas Platter à Georges Supersaxo / Thomas Platter an Georg Supersaxo
Charissime domine compater, si vales cum universa tua familia, gaudeo, ego quidem incolumis domum redii, omniaque salva reperi.
Pestis Basileae atque Argentinae, imo toto Germania desiit penitus, nisi quid restet in quibusdam Helvetiae civitatibus, faxerint superi ut vos quoque incolumes sitis, et ab hac lue immunes.
Germania tota sese contra Turcam summis instruit viribus, faxit deus Optimus Maximus ut omnia in eius laudem cedant, et ut in eius nomine triumphent, utque tota christiana natio recte vitam instituat. Quid actum sit in comitiis Spirae ubi typis excusum fuerit mittam. De concilio futuro nil nisi fama quaedam vana vagatur, veremur ut nil fuat hoc tempore tam turbulento expedituri quod religionem attinet. Cum apud vos essem, fama erat Regem Francorum ab Argentinensibus pecuniam accepisse mutuo, et Bernates cum Basiliensibus fidem dedisse, id verum non est, ut brevibus dicam, imo nostris inauditum. Quid praeterea scribam non habeo.
Quae tibi domi sum pollicitus nundinas Zurzachii expediam. Dic quaeso meo nomine domino Ioanni Huser me missurum Augustinum ut ipse aliquid pecuniae mittat. Reliqua quae ad Augustinum attinent tum scribam. Matri Ioannis de Schalen dicito filium bene esse apud Myconium. Nicolao eius fratri meo nomine salutem dicito, et aliis amicis omnibus quibus commode hoc a te fieri potest. Curato item et domino Iacobo Alletano pollicita praestabo. Uxor mea et itidem ego tibi et uxori magnas agimus gratias pro tuis in me collatis beneficiis. Cum tuo filio instituas quod commodum videbitur. Domino Nicolao Kalbermattero nuper scripsi, eius familiam meo nomine salutes, et omnes meos olim discipulos. Multa tibi iniungo; utere tu quoque mea opera, sic par pari fuerit, quod hunc laborem attinet, relatum. Pro caeteris tuis in me beneficiis ut possim respondere impossibile est. Alias pluribus ad Tuam Humanitatem scribam. Salutato quaeso etiam meo nomine dominum Ioannem Kalbermatterum et in primis olim vestrae urbis protonotarium et gubernatorem Antonium Pontanum, et quid dicam omnes bonos amicos. Vale et vive felix domine compater humanissime et me tibi commendatum habe. Vale oblitus sum etiam dicere Ioannem Wiss et Mittlerum. Amo illos omnes ex animo.
Basileae prima Maii anno 1542.
Tuus ex animo Thomas Platerus.
Nobili Domino Georgio Supersaxo compatri suo charissimo
Gamm Sitten im Wallis
3. Thomas Platter à Johann von Schalen / Thomas Platter an Johann von Schalen
Salutem. Perge, mi suavissime Iohannes, facere quod ego te semper facturum speravi, ut me videlicet meosque amares, id quod tuis suavissimis scriptis declaras, pro quibus tibi quam possum gratias ago maximas. Perge igitur, inquam, amicitiam nostram conservare. Caeterum quod ego nunc brevior esse cogor noli imputare ullis aliis causis quam inopinato nistri senatoris Irmi, quem nosti in patriam abitum et plurima mea negotia in praedio meo exornando; aedifico adhuc, sed iam prope modum negotia sunt confecta. Quare alias copiosius scribam. Frater tuus ne literam quidem ad me mittit. Tantumdem etiam ad te alii qui sunt Basileae. Dominus Hieronymus absolvit Demosthenem et cum suis nunc proficiscetur Lutetiam.
Te cuperem omnibus modis proficisci in Galliam, nisi tibi conducturum non putaveris. Novi plane nihil interea accidit. Argentinae missa celebrari coepta fuerat, sed territi quodam rumore a pueris excitato pfaffi subito profugerant et nunc iterum a papistis liberati sunt. Quid porro scribam non habeo. Salutabis meo et meorum nomine matrem tuam et fratrem reliquos item meos amicos. Heinricum Albanum moneto ut me liberet a fideiussione. Vale et me redama.
Basileae anno 1550 ipso Pascharum festo.
Tuus Platerus
Si quid a me fieri voles manda.
Důnt dem houptman Irmi gůtte gselschafft.
Optimo ac docto
adolescenti Ioanni a Schalen
amico suo amatissimo
Accepi anno 1550 16 aprilis Seduni.