Über die Pest in Basel - L’épidémie de peste à Bâle
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
- Febrium pestilentialium, septies intra annos septuaginta apud nos grassatarum, descriptio.
Basilaea inclyta civitas, in qua ante annos septuaginta septem natus sum et Medicinam annos quinquaginta sex exerceo Archiatrique et Professoris Medici munus annos quadraginta duos obeo, etsi cum ob situm, tum structuram, tum munditiem aere puro et salubri fruatur, septies tamen peste aliquandiu grassata et singulis fere deceniis reversa, eam misere infestatam memini. Cuius causam, praeter peccata, quae Deus sic certo tempore, quando haec, cum secure viventibus nobis invalescunt, punire solet, etiam necessitatem hanc naturalem esse possemus dicere, quod cum fere duplo plures, quotannis nascantur, quam aliis morbis e medio tollantur, uti iam diu a me observatum fuit, intra decennium hominum numerus adeo increscat, ut hac veluti repurgatione, nonnunquam cum nimium homines aucti sunt, nec aliter bello, fame aliave clade imminuuntur, opus sit, et hanc ob causam pestis, quo diutius emanet, cum redit maioremque hominum deprehendit copiam, eo maiorem etiam edit stragem, uti in septem hisce pestilentiis, aliis citius, tardius aliis redeuntibus, ostendemus. Praeterea et quod toties nos invadat pestis, non minimam causam esse existimo, quod cum alibi, in vicinia praesertim, pestis bacchatur, in nostram hanc urbem, quae nemini hospitium denegat, infecti transfugere soleant, per quorum contagium, sicut animadverti, hospitia ubi diverterunt, inficiuntur.
- Tertia pestis anno 1563, 1564, vehementer saeviens, Magna Pestis appellata.
Haec pestis, secundam annis duodecim subsecuta, An. 1563, quo iam septem annos Medicam artem exercueram, eaque durante aliquot centenis opera mea inservieram, ab inferioribus Germaniae locis ad nos suo contagio serpens hyemis tempore primum erupit, et mox anno sequenti 1564, aestatis et autumni praesertim tempore, ita invaluit, ut brevi hoc spatio, quo ad finem anni illius duravit, maximam cladem intulerit, nomenque «Magnae pestis» inde sortita sit, quae postea anno sequenti ulterius progressa, alibi quoque damnum maximum dedit.
Saeviebat autem haec lues, passim per urbem atque infinitos afficiebat et plerosque trucidabat. Moriebantur infantes quamplurimi et adulti famuli et famulae, e quibus, qui aestate huc recens, ut servirent, appulerant, pauci evaserunt. Civium magnus numerus, mercatorum, artificium, operatorum cum uxoribus, tollebatur. Atque gravidis mulieribus infensa imprimis plerasque, quae uterum gestabant, invasit et, vel foetu nondum excluso vel per abortum prius reiecto, enecavit. E Senatu multos abstulit, uti et ex Academicis. Nec senibus et decrepitis pepercit. Sepeliebantur quandoque simul in una fossa supra viginti. Ex hospitali indies funera exportabantur, quae in amplam fossam reposita, non prius terra obruebantur, donec ad vigenarium et amplius excrevissent numerum. Templa, plateae veluti deserta apparebant. Magnusque totius urbis luctus et quam nemo exterorum accedebat.
Sed et multi ex illis quos pestis corripuit, Divina gratia, tum sponte, tum Medicorum cura restituti sunt. Inter quos domi nostrae, pater et mater provectae aetatis, peste saeva prehensi, ille anthrace et bubone, haec sex bubonibus simul qui in abscessum abierunt misere afflicta, incolumes evaserunt, uti et binae nostrae ancillae cum puero et famulo. Me quoque cum illis habitantem et passim aegros invisentem, Divina protexit gratia, nec tum quid mali sum passus, quam quod carbunculi pustula, dum pulsum morientis, qui frigido mortali sudore manum meam madefecerat, tangerem, iuxta pollicem erupit, quae et sine alia noxa ea nocte evanuit. Quod et socero meo chirurgo aegris operam danti, in pede accidit, ubi duae eiusmodi pustulae pestilentiales exortae, nulla subsecuta febre sponte subsederunt.
Numerus eorum, quos pestis sustulit, etsi magnus fuerit, quousque tamen processerit, cum tunc temporis non (uti in postremis duabus) annotarentur extincti, admodum incertus vulgo spargebatur, plerisque ad septem, aliis ad decem millia, eum extendentibus. Ego tamen in medio ipsorum ad finem usque versatus et quantum fieri poterat, praecipuis annotatis atque cum ministris, qui eos visitare solebant, ea de re colloquutus vix quatuor millium numerum excessisse arbitror; quod sane in urbe nostra, ampla quidem, non tamen adeo populosa, et tunc temporis ab illis, qui cedere potuerunt, deserta multum est.
[...]
In defunctorum catalogo fuerunt ex Senatoribus tredecim. Ex Academicis Rector D. Marcus Hopperus Iureconsultus, D. Martinus Borrhaus Theologus, D. Uldaricus Iselius, D. Martinus Huoberus, Iureconsulti, D. Ioan. Iacobus Huggelius, D. Io. Acronius Frisius, Medici, Ministri verbi Dei quinque, Studiosi multi, Typographi duo, Nicolaus Episcopius et Hieronymus Curio etc.
In hac calamitate admodum Medicorum opem expetebant aegri. Qui plerumque tunc, uti et ego, aquas theriacales, ad sudores movendos, illis propinabamus [...]
Cumque ego in variis antidotis experiundis, quid efficere possent, communicato quoque consilio cum magno Gesnero (qui anno sequenti peste extinctus est) sicuti ex epistolis ipsius ad me scriptis patet, multa tentarem antidotusque magna illa Mathioli a me quoque rite, ex selectissimis simplicibus undique conquisitis, parata fuisset, ea potissimum ad curationem multorum felici successu utebar, illiusque praesertim infusionem, ex antidoto ista cum aqua Vitae et syrupo Citri paratam, uti in «Praxi» mea descripta fuit, unciae unius quantitate in prima mox invasione exhibere sequentique die iterum repetere solebam; sicuti multis exemplis et historiis curationum a me factarum, si eas reservassem, demonstrare possem; quod tamen fere supervacaneum esset, cum et hae et alia remedia, quibus in hac sequentibusque pestilentiis cum successu usus sum, in «Praxi» mea sufficienter fuerint proposita.