Chronicon C[onradi] P[ellicani] R[ubiacensis] ad filium et nepotes. 1544.
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt, Kevin Bovier, Clemens Schlip
Conradus Pellicanus filio Samueli optat paterno affectu timorem Dei, qui initium sit sapientiae salutaris, quae spiritu sancto adaugeatur ex studio sacro verbi Dei, cum fama odorifera virtutum et meritorum, fortunam mediocrem et posteritatem Deo et hominibus amabilem ac gratam, ad Dei optimi maximi gloriam et posterorum salutem patriaeque tam tuae quam meae. Quandoquidem cupio te consequi, quod mihi dolet fuisse ademptum, historiam tuorum maiorum, genus, studia, loca, fata, ad tuam et posterorum nostrorum (si dare dignabitur dominus, quod opto, pios et utiles ad proximorum salutem et Dei gloriam) institutionem, praemonitionem et ad exemplum in bonis; ut tu quoque aevo tuo victurus, similiter attendere, annotare et ad successorum scientiam exempla conscribere consequenter studeas et adhorteris, ad memoriam sanctam ac utilem, non ad iactationem patrum, sed ad institutionem filiorum; huius modi forent a doctis maioribus et successoribus tentanda. Id quod hactenus docti caelibes non potuerunt, alioqui virtutum exempla plurima filii recepissent a patribus, et non tantum divitiarum hereditas curata, sed morum magis institutio sancta fuisset promota ad posteros.
Id agere tecum, charissime, institui iam senex, agens 66 annum, post multa scripta, ad tuam utilitatem, quae non statui invulganda, sed tibi et nostris cognatis communicanda ad profectum in sacris, quibus solis insteti, iam ab annis fere quinquaginta. Saeculares quidem literas degustans tantum, et nihil contemnens, sed posthabens semper divinis, quibus intellexi me dicatum a Domino a iuventute mea. Quorum usum et fructum intellexi mihi per Dei gratiam profuisse multum usque in senectam et senium, ut me Deus nunquam dereliquerit. Sed verbi sui admiratorem studiosum continuit et servavit a multis huius mundi calamitatibus et promovit ad vitae commoditatem, satis, sua gratia, felicem, id quod promisit omnibus diligentibus nomen suum et meditantibus legem suam die ac nocte. Quamvis vero temporis maximam partem perdidi rebus et studiis inanibus, exemplo communi multorum, cum quibus vixi, tamen, aliorum comparatione, haud parum insudavi sacris et satis profeci pro mea vocatione, quam sum sequutus satis, sed non super quam satis diligenter, temporum malitia haud parum praepeditus. Quod tempus tibi felicius ad studia literarum illuxit; utinam sic quoque tibi vitae innocentia contingat et pacis tranquillae, quemadmodum mihi Dei dono contigisse et gratia gratias Deo debeo et ago pro viribus.
[…]
Eodem secundo anno coeperat Amorbachius Ioannes, senior dictus, imprimere omnia opera divi Augustini, ad quod fuerat usus opera discursibusque et labore cuiusdam doctissimi viri Augustini Dodo, canonici ad D. Leonhardum, qui coeperat scribere argumenta in singulos divi Augustini libros, sed peste praeoccupatus et non finivit et aliis urgendum reliquit. Erat egregius praedicator et apprime doctus Minorita Franciscus Wyler, Basiliensis, affinis Amorbachio; eundem obtinuit, ut brevia argumenta non libris sed capitibus praeponeret. Id egit per anni circulum, multos legendo et distinguendo in capitula, prius non distincta. Sed sequenti anno loco motus, iterum solatio destituebatur impressor sanctissimus. Convenit me iuvenem quidem, sed laboriosum, rogavit ut in illius remoti locum succedens, reliquos simili opera non distinctos, distinguerem in capita et distinctos argumentis praenotarem ad capita singula. Id invitus subivi, sed officiis et precibus expugnatus acquievi, sicque residuos centum et quinquaginta Augustini libros ea ratione relegi, et argumentis illustrare conatus sum, tam armatis precibus iussus, eos inquam libros omnes, in quibus invenit lector breviora argumenta: Ubi autem prolixiora sunt, id factum est opera Francisci praedicti, brevitati enim studui pro virile. Fuerunt tunc pariter impressi a Magistro Amorbachio Ioanne duo millia exemplariorum et ducenta, in undecim tomis. Fuit is Amorbachius doctissimus vir et mire diligens, libros suos corrigens magnis tam sumptibus quam laboribus, adsistentibus sibi duobus vel tribus lectoribus, cum tot exemplaribus, ut nihil negligentia sua operi quomodocunque officeret; quin et ob unamquamque dictionem perperam impressam, maluit diurnum opus cum expensis repeti, ut patet editionem attendenti diligentius. Ex eo tempore summus mihi amicus fuit vir ille, cumque eo Ioannes Frobenius; qui fratribus minoritis plurima beneficia contulerunt ob meos labores et me nullo libro utili carere permiserunt, alioquin misere mendicum et paupertate tam impeditum, quam nonnunquam mire promotum.
[…]
Monacum aeger perveni; ibi celebrandum erat tunc mense Augusto Provinciale Capitulum. Ego vero in dies infirmior, donec desperabatur de vita, sic ut amplius quae vellem eloqui non possem. Providebar de utroque sacramento, cum lacrimis ab ipso provinciali Satzgero. Interim conveniebant fratres de provincia ad Capitulum Monacense, agebantur agenda, ego paulatim convalescebam. Orabam Provincialem, ut si convalescerem, non me ordinaret cum Patribus Capituli Guardianum in aliquo loco, malens docere fratres, ut feceram multis annis. Intercessit vir bonus pro me ad Patres, ne fierem Guardianus. Ipsi vero ea lege consentiebant, ut officium visitatoris Sororum tertii ordinis assumerem per terminos Sueviae superioris et inferioris, quae est Algoie et Wirtembergensis, domos scilicet circiter sexaginta. Id ubi in ianuis mihi esse edixit Provincialis, tali me officio honorandum censentibus, quod iuxta oblectamenta cibi et potus, et discursum erat optatissimum omnibus, ego tamen audiens huiusmodi commutationem, respondi Patri Satzgero, si sic agendum fuerit, ut praeficiar regendis istis feminis tot domorum, malim ego amplecti tres Gardianatus fratrum, quam subire id oneris mihi prorsus importabilis et periculosissimi. Audientes Patres id me recusare periculum tantum, bona ipsorum gratia ordinarunt, ut Gardianus essem in conventu meo, nempe Rubiacensi. Ergo finito capitulo tradidit mihi Provincialis mulum mansuetissimum, quo vectus sum toto itinere. […]