Über theologische Dichter, Mytheninterpretation und Homer / Sur les poètes théologiens, l’interprétation des mythes et Homère

Édition (Latin)

1. Epistula dedicatoria (Lucubratio Procli […] de dictis adversus Homerum […], fol. 32ro-vo)

Doctissimo viro D. Ioanni Ribitto, Graecae linguae professori Lausannae, Conradus Gessnerus medicus s.

[…]

Alioquin etiam Platonici philosophorum omnium ad religionem nostram accessisse proximi videntur, adeo ut et divinitatis mysteria, et omnia fere caetera Christianorum dogmata in Platone et Platonicis vel exprimi vel adumbrari videantur. Sive igitur Plato primum in Aegypto huiusmodi mysteria consequutus posteritate reliquerit, sive lectionibus sacris Platonici haec dogmata hauserint (citant enim Mosis testimonia, et prophetam nuncupant, unde ipsos tum legisse scripta eius, tum approbasse constat), sive divinitus acceperint, sive daemonum revelatione, quos sibi familiares habuerunt (nam et daemones vel inviti coguntur aliquando veritatem exprimere, ut ille in novo Testamento, qui Christum ante tempus advenisse quiritabatur) sive oraculis confirmantibus, qualia hodieque extant, sive alia quacunque tandem occasione, licet vix alia dari posse videatur, certe non reiicienda prorsus fuerint, sed sana et sobria mente legenda et in usum tempestivum reservanda. Nihil enim tam est abiectum vel absurdum, quod non suo tempore atque loco a piis et sobriis animis ad gloriam divinae maiestatis usurpari accommodarique possit. Apparebit sane ex hoc opusculo cur olim poetae theologi dicti sint, et poesis theologiae nomen et primae philosophiae, etiam apud ipsos philosophos merita sit: omnes enim hic de diis fabulae, non iuxta grammaticorum vulgus historice, physice aut ethice tractantur, sed theologicis et metaphysicis rationibus explanantur.

[…]

 

2. Epistula dedicatoria (Commentatio Porphyrii […] de Nympharum antro in XIII libro Odysseae […], fol. 16ro-vo)

Doctissimo Viro D. Beato Comiti theologo et medico, Conradus Gesnerus medicus s.

[…]

De fabulis autem poetarum non est quod aliquid apud te dicam: novi enim te pro eruditione tua non aliter quam doctos omnes iudicare, scilicet, ut Plutarchus ait: τό τῶν ποιητῶν μυθῶδες οὐκ ἀφιλόσοφον εἶναι. Aristoteles certe lib. 1 primae philosophiae philosophum fabulas quodammodo scribit amare, quoniam ex mirabilibus fabula constat. Admiratio autem hominibus et nunc est, et olim fuit occasio philosophandi. Socrates in carcere circa limitem vitae aliquot Aesopi fabulas carmine reddidit Apollinis instinctu. Aristoteles iam senex relictis philosophiae disputationibus et confutationibus veterum, ad poesin Homericam se convertit. Idem Porphyrius fecit, ut Lascaris in epigrammate de utroque testatur. Sed antiquam poeticen et fabulosam veterum theologiam in commentationibus Procli defendemus. Porro nomen Porphyrii non te debet offendere: quamvis enim christianorum hostis fuerit, Christum tamen oraculis confirmantibus sapientem, pium atque beatum iudicavit, ut Marsilius Ficinus testis est in suis Commentariis in Plotini librum contra Gnosticos haereticos.

[...]

 

3. Bibliotheca universalis, fol. 335vo

Homeri poetae antiquissimi, optimi, doctissimi et iucundissimi lectu, si velim enumerare laudes, quot quantaeque ab omnium nationum clarissimis quibusque viris per tot saecula in hunc usque diem ei tribuuntur, opus Iliade simul et Odyssea longius mihi contexendum fuerit!