(Annotatio in Guilielmum Tellum)

Édition (Latin)

Apostrophe ad Guilielmum. Nosse hoc loco tyrannidem eius, qui Uriis et Suitis olim dominabatur, necesse videtur. Eo namque vecordiae processerat, ut pileum apud Urios publico itinere sublatum tam venerari mandarit quam si ipse praesens consisteret. Guilielmus ille mandatum ut prorsus iniquum aliquoties neglexit; quare comprehensus tyranno sistitur. Interrogatus temeritatis causam imprudentiae adscribit petitque veniam. Tyrannus responsi negligens iubet tacitus Guilielmi liberos adduci, et hunc cogit inter hos lectissimo ex vertice sagitta malum deturbare, hoc tamen praetextu, ut experientia sciret in illo sagittandi artificium, quod toties miris laudibus vehi animadverterit.

Iam re feliciter peracta telum posteriore a Guilielmo insertum pectorali tyranno suspicionem iniicit. Verum causam non prius extorsit, quam vitam pactus est. Tum inquit ille reservatum in tyranni exitium, si filiolum confodisset. Indignabundus tyrannus confestim praecipit ligatum coniici in navim abducique Suitiam ad perpetua vincula. Et iam medium lacus (Lucernano huic nomen) tenebant. Tunc vero tam ingens repente oboritur tempestas, ut salutem desperarent omnes adclamarentque uno ore ad dominum pro Guilielmo solvendo, ut ipsos servaret. Iussu itaque illius solvitur, adprehendit clavum; navis in vado putabatur. Nec autem multo post salutis spem concipit, saxo non admodum extante procul ad littus conspicato. Quamobrem famulos tyranni hortatur remis insurgant, ita enim opus facto. Parent, raditur saxum; Guilielmus filiolo, arcu et telis arreptis (haec omnia navi cum eo fuerant iniecta) in hoc ipsum repentino saltu infertur, et pedibus puppim quantis potest viribus in altum proculcat.

Cursim festinat per Suitiam in vicum quendam cognomine Cavum a Kussnacht pago porrectum ad lacum usque Artensem, quem et Tuginum dicunt. Ibi quaerit insidias. Interim tyrannus portum offendit. Transeundum erat illac, ubi Guilielmus latitabat. Postquam igitur contra insidiarum locum pervenit, ille telo emisso ipsum traiicit, deinde revertitur ad suos, rem totam, ut erat facta, commemorans. Post haec non long tempore primum foedus a paucissimis initum est.