Epistola ad Iacobum Avienum de montium admiratione

Édition (Latin)

Constitui posthac, Aviene doctissime, quam diu mihi vita divinitus concessa fuerit, quotannis montes aliquos aut saltem unum conscendere, cum in suo vigore plantae sunt, partim earum cognitionis, partim honesti corporis exercitii animique delectationis gratia. Quanta enim voluptas, quantae sunt putas animi, ut par est affecti, deliciae, montium moles immensa spectando admirari, et caput tanquam inter nubes attollere? Nescio quo pacto altitudine stupenda mens percellitur rapiturque in summi illius architecti consyderationem. Quibus vero socors est animus, nihil mirantur, domi torpent, non prodeunt in mundi theatrum, latitant in angulo ut glires per hyemem, non cogitant hominum genus in mundo constitutum esse, ut ex eius miraculis maius quidpiam, summum ipsum colligeret numen. Tanta laborant ignavia, ut tanquam sues semper in terram aspiciant, nunquam ore sublimi coelum intueantur, erectos nunquam tollant ad sydera vultus; volutentur igitur illi in luto, lucro et illiberalibus studiis attoniti iaceant. Sapientiae studiosi pergent terrestris huius paradisi spectacula corporeis animique oculis contemplari, inter quae minime postrema sunt, aedita praeruptaque montium fastigia, inaccessa praecipitia, ad coelum tendens laterum immanitas, rupes arduae, opacae sylvae.

«Quaeso te, quae res est, ut sapientissimi viri Grynaei nostri verbis utar, quo minus cumulatum saxetum tantum, tantae vastitatis pondus, cedente semper soli mollitia, in ima (quo etiam suapte natura vergit) assidue subsidendo non condatur, praesertim nusquam, quam ad illorum radices, teneriore aut paludosiore terra, ut vel immensae profunditatis fundamenta esse oporteat, vel sic, quemadmodum radices arborum, latissime spargi. Quid quod saepe, velut industria, sic pendent scopuli, ut nulla vi prohiberi minans tot frustra seculis ruina posse videatur? Et quem in usum ista sese tanta fastigia tollunt? In his nempe fornicibus, illa mox tanto cum agmine erumpens aquae perennitas concipitur, dum inclusus intra laterum cava spiritus repercussu gelido in guttas assidue destillat; quae mox corrivatae, fontes iam assiduitate fiunt, lacubus, stagnis, fluminibus abunde tantam aquarum vim suppeditantes. Ecce tantum beneficium molibus istis debemus, abdito intus tam stupendo naturae miraculo. Caeteri vero minores iam, vel spacia, tumore collium apricorum, terrae planis in alios usus absumptis, largiora praebent; vel mundi latus infestum, tanquam vallum oppositum arcent; plaerunque cursus fluminum in proximos campos avertunt rivantque haud raro etiam ferramenta suppeditant; supellectilem non solum colendis agris moenibusque condendis, ligna, saxa, ferrum; sed tractandis negotiis, argentum, aurum.» Haec Grynaeus in suis annotationibus in Aristotelis librum de mundo. Cuius ego viri iudicium ac orationem cum faciam maximi et, ut maxime philosophica in primis amplectar, apud te recitare malui, quam meis verbis ineptius agere, quibus si iterum ad montes paucis redeant, veniam dabis.

Inquam igitur inimicum esse naturae, quisquis non magna contemplatione dignissimos esse montes excelsos iudicaverit. Certe altitudo montium editiorum iam inferiorem sortem superasse videtur nostrasque tempestates effugisse, tanquam in alio mundo sita. Non eadem illic potentissimi solis, non aeris et ventorum vis. Durant perpetuum nives, res mollissima, vel digitorum tactu diffluens, nullos ardoris aestusque solaris impetus curat; neque tempus fugit, sed potius in durissimam glaciem perpetuamque crystallum gelatur. Olympi vertex inscriptas cineri literas post annum quoque repraesentat. Quis animalium varietates et pabula alta ferarum in montibus satis recenseat? Quicquid aliis in locis sparsim et parce natura profert, id in montibus affatim ac universim tanquam in cumulo quodam monstrat, porrigit, explicat, et ob oculos omnem thesaurum, omnia sua κειμήλια ponit. Itaque omnium elementorum naturaeque varietatis admiratio summa continetur montibus. In his est videre πελώριον ἄχθος ἀρούρης, velut ostentante natura et virium suarum periculum faciente, tantum pondus tam altum elevando, quod tamen ultro semper gravissimoque nixu deorsum labascit. Hinc scaturigines aquarum largissimae, quae satis orbi sunt irrigando. Saepe lacus in cacuminibus sunt, tanquam ludat gestiatque natura e profundissimis specuum puteis liquorem procul sursum attrahere. Aerem vero longe lateque fusum est circumspicere, eundem montanis aquarum attenuatis vaporibus ali et augeri. Est quando cavis inclusus antris terrae motus ciet eosque nonnullis in locis perpetuos. Inest etiam ignis, cuius opera intus metalla tanquam artificis fabricantur. Alibi salubrium thermarum fontes igneam praesentiam testantur, quod plurimis Helvetiae nostrae locis fit. Est ubi flammae prorumpunt, ut in Aetna, Vesuvio et monte iuxta Gratianopolim. In aliis autem licet indicium sui nullum faciat, latet tamen in penetralibus ignis. Nam cur montes non longa seculorum serie subsidunt, nullis tempestatibus quibus obnoxii sunt perpetuo, non aquis imbrium torrentibus absumuntur? Nimirum ignis causa, quae tum generationis montium, tum perdurationis eadem est, quod Philonis philosophi testimonio probatur. Quum etenim natura ignita in terra condita sursum versus rapitur vi naturali, ad proprium locum tendit, ac si quantulum sit cunque spiraculum nacta, sublime rapit secum multum terrenae substantiae (quod in Aetnae crateribus apparet) et quam potest plurimum. Simul ac vero terra ipsa eruperit, fertur compendiosa via. Ea porro terrena natura ignem subsequi erumpentem coacta, ad altitudinem multam assurgens, in arctum contrahitur, ac tandem in verticem definit mucronatum, igneam naturam imitando. Siquidem tunc necesse est, ut levissima natura et gravissima, quae sunt adversariae, inter se conflictentur, cum utraque in locum suum suopte nutu urgeatur, contraque alterius violentiam altrinsecus distrahatur. Proinde natura ignea terram sublimen secum rapiens, deorsum vergere cogitur terreno degravante; terra vero in infimum libramento suo depressa, contraque ab igne suspensa, qui suamet ipse sponte sublime attollitur, vix tandem ipsa praevalente potentia atque sublevatrice evicta, sursum in sedes ignis protruditur atque ibi consistit. Hoc pacto ignis habitus est montium, ut loquebantur Stoici, hoc est vinculum quo cohibentur, quod usquequaque intentum, a medio incipiens ad extra usque pertinet.

Itaque cum omnium elementorum et totius naturae vis hic sesse cumulatissime prodat, non mirum veteres divinitatem quandam in montibus admiratos esse, ac proinde monticolas multos deos sibi finxisse, ut Faunos, Satyros, Pana, quibus caprinos pedes addiderunt, semicapros, ἀιγοπόδας et τραγοσκελεῖς appellantes, ob hirtam montium asperitatem et quod haec animalia montanis pascuis delectentur. Eosdem terrorum authores habuerunt, quod ex huiusmodi sylvestrium ac aeditissimorum locorum contemplatione, nescio quis maior, quam qualem incutiunt res humanae, stupor animis oboriatur. Praecipue vero Pan montium incola universi significationem habet; cuius, ut dixi, primariae partes montibus insunt, oriuntur inde, ibi vim suam exerunt copiosissime. Quare pineo quoque serto redimitus est Pan, quod pinus montanum quidpiam sylvestre magnificumque polliceatur. Eius filium Bucolionem faciunt, qui boum pascua primus docuerit. Omnia nympharum antiquitus existimata numina in diversis montium recessibus est invenire, ὀρεαδας, ἀλσίκτιδας, ἑλειονόμους, ὑδριάδας, κρηνῖδας, ἐπιποταμίδας, λιμνάδας, ναϊάδας, λειμωνιάδας, ἐπιμηλίδας, δρυάδας, ἁμαδρυάδας. Montes amat Diana venatrix. Bicipitem Parnasum et Heliconis amoenitates Aonumque et Pieriae cacumina sequuntur Musae. Haec quanquam fabulosa sint, veri tamen nucleum suis involucris tegunt.

Porro (ut redeam unde digressus sum) quam ob causam nullum aevi damnum montes decrescendo experiantur, et quae sit enascentium ratio plane ignorant, qui dicere non verentur, ipsorum naturam nihil quicquam ab arborum differre. Nam ut illae temporum vicibus amittunt folia, alternisque repubescunt, eodem modo etiam montium partes quasdam abrumpi et quasdam vicissim adnasci, tametsi non nisi longinquitate temporis agnatio haec innotescat, iccirco quod arbores natura celeriore praeditae, incrementum suum cito capiant, montes vero tardiore. Inde fieri ut enatae eorum partes vix sensu hominum percipiantur, nec nisi longo tempore. Istos igitur cum sua sententia relinquo.

Sed quid est quod montes tantis speluncarum atriis, tanquam domiciliis quibusdam, quae non sine operosa industria videntur extructa, cavari apparent? An torrentes aquarum olim sibi illac viam vi fecerunt, terra secum et rupibus raptis? An ab initio, ignis motu tellure inaequaliter sursum iactata, forte lateribus convexis medius inanis relictus est locus? An deinceps suprema petens ignis, quod obstabat, id rare fecit? An vero terrae motibus, quibus toties infestantur, partes ictae fatiscunt hiantque? Illud quoque non caret miraculo, quod montium fundamenta sint mollia et levia, si cacuminibus conferantur, quorum fere siliceum ingens pondus est. Nimirum aqua defluens molliores efficit pedes, qui neque solis neque ventorum vim admodum sentiunt. Vertex soli ventisque obnoxius exiccatur, quicquid humidum est defluit, ipsum relinquens aridum; percolatis igitur levioribus et aqueis partibus, quicquid durum est, crassum et maxime terrestre id solum superest, quod deinde sive frigorum vi, sive caloris vehementia (quae in duris solidisque maior est) nimirum ab insito igne lapidescit; qui perparum in partes inferiores et circumiacentes, plurimum in caput agit per suam pyramidis figuram. Cur igitur nives in fastigiis durant, liquantur circum latera et radices? Infimus aer radiis Phoebi refractis calfit soluitque nives, non autem ad caput usque pertingit reciprocatio illa geminatis in se radiis. At cur non a nativo illo igne liquefiunt, qui potissimum in verticem agit? Terminatur vis ignis paulo infra summitatem (aliter emergeret ut in ardentibus montium) habetque sibi terram et saxa densissima velut operculum, quod non penetrat conus ignis iam vel[u]t in summo nimium attenuatus ac imbecillus, terra autem graviori solidiorique oprimente. Ita finem suum citra summum habet; nives autem aere frigido, humidis gelidisque vaporibus velut aluntur et permanent.

Unde fit quod montosa loca sylvarum sint feracia? Quoniam alimenti copiam habent, scilicet aquarum scaturiginem, frequentiam imbrium et nivis multitudinem, quae quidem magnopere prodest, cum paulatim colliquescens subeat solum, nec universus humor influxu corruens unico dilabatur. Ita enim et terra fermentari optime potest, calore circumobcluso atque coercito. Quippe forinseco constipatu compressuque frigoris calor internus augetur (quod in puteis hyeme calidioribus patet) is radicibus attractus toti plantae distribuitur. Accedit quod fere steriles sint, aut saltem non ita fructificando ut urbanae luxurientur, quod multum ad vitae brevitatem facit. Neque morbis, Theophrasto teste, ut reliquae tentantur. Unde tantam vim aquarum montes subministrant? Insitus ignis multos ciet vapores, qui cavis specubus concepti, cum exitum quaerunt, a frigore deprehensi densantur. Id quod in nostris etiam corporibus usu venit, quae calfacta exercitiis halitus emittunt, mox ab aere frigidiusculo in sudoris guttas vertendos. Idem contingit in vasis illis chymistarum inventis, quibus ignis vi exhalantes liquores eliciuntur.

Permulta sunt alia, quorum gratia spectaculis montium supra modum capior, qui cum apud vos altissimi sint, ac praeter caetera, plantis, ut audio, foecundissimi, incessit me cupido eos invisendi, ad quod simul amicitia tua me invitat. Ne tamen absque munere aliquo tantum amicum accederem, volui, quicquid ex tempore se mihi offerret de lacte et operibus lactariis a veteribus proditum, in tuam gratiam utcunque conscribere. Videbatur enim non ineptum genti vestrae hoc argumentum, quorum magna pars lactarii sunt, variis lac cibariis accommodantes, e quorum numero habetur nobilis ille caseus rasilis, qui conditus aromaticis herbis magnam gratiam apud externos meretur, ad quoscumque deferri solet. Condonabis autem si nullo ordine multa fuerint congesta, memor plerumque talem varietatem sine taedio legi. Vale.