Lemnii Epistula ad Vadianum
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Clarissimo domino Ioachimo Vadiano, Helvetio, patrono et Mecaenati suo.
S.D. Etsi, doctissime Vadiane, mihi familiaritatis usus tecum nullus sit, tamen facere non potui, quin ad te scriberem, idque duplici de causa: primum quidem, quod fratri tuo Davidi affinitate iam pridem essem coniunctissimus; deinde quod non solum iam olim puer tuas lucubrationes legissem, quae tibi in universa quidem Europa immortalem et sempiternam laudem pepererunt – inde semper ita existimavi, te tantam doctrinae varietatem summa cum humanitate coniunxisse –, verum etiam quod ex fratre tuo et aliis omnibus, quibus adeo tecum notitia est, intelligerem, tanto candore te et eruditione praeditum, quam quidem tua scripta facile arguunt, et erga literarum studiosos praecipue favore flagrare, ut facile cuilibet aditus ad te liberrime pateat. Hac igitur summa humanitate et fratris amicitia fretus, inelegantes meas literas ad te dare non dubitavi. Confido autem maxime, me id apud te facile consequuturum, quod volo. Ad Ioannem Traversium, virum in nostra patria maximae authoritatis, tractavi argumentum, quod pro conditione rei commodum fore putavi. Id si exierit in manus doctorum, apud eum gratiosus sum futurus, cuius authoritas mihi magno emolumento esse poterit. Quare, Vadiane doctissime, te etiam atque etiam oro, idque per amicitiam, quae mihi cum fratre tuo est, ut hoc carmen ad perfectum unguem emendes perfitiasque ac typographis commendes curesque, ut brevi, quod commode facere potueris, in publicum emittatur. Quo facto spero, stipendium, quod exiguum habeo et [quo] rem familiarem aegre sustento, auctum iri. Hoc si feceris, summum in me contuleris benefitium. Vale et me tibi commendatum habe. Carmen una cum literis tibi mitto. Datum Cur[iae], VII. Calend. Augusti, anno domini MDXLI.
Tibi deditus maxime S[imon] Lemnius, Rhetus.